Imatges de pàgina
PDF
EPUB

N. B. Argumentum hujus libri quarti Metamorphoseon relatum invenies in serie CANTERI, supra pag. 53.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER QUARTUS.

FAB. I.

AT non Alcithoe Minyeïas orgia censet Accipienda Dei; sed adhuc temeraria Bacchum Progeniem negat esse Jovis; sociasque sorores Impietatis habet. Festum celebrare sacerdos,

1-415. At non Alcithoe Minyeias.] Tractârunt hang fabulam etiam Ælianus V. H. iii. 42. atque e Nicandro et Corinna Anton. Lib. x. Ac hi quidem aliud facinus addunt, quod unum de mulieribus illis Plutarch. Quæst. Græc. tom. vii. Opp. p. 197. Reisk. narrat. Hanc quoque fabulam apud nos elegantissimis carminibus imitati sunt poetæ summi, Lafontaine et Voltaire: ambo laude digni; sed prior antiquitatis sincerum saporem magis redolet. Minyeias; sic recte emendârunt Scaliger et Heinsius hoc nomen, quod jam Lactantii tempore corruptum erat; in ejus enim Argumento est Minei filia. Minyeïdes quæ fuerint, non certo definiri potest, quum patronymica sæpe nepotibus, pronepotibus et omnino posteris tribuantur. Si Plutarchum et Anton. audias, fuerunt Minyæ filia. De Minya autem ejusque genealogia, vid. Pausan. Boot. p. 783. Fuit filius Chrysæ, filiumque habuit Orchomenum, conditorem Orchomeni urbis. Sed nihil

ille de his mulieribus. Æliano dicuntur Μινύων θυγατέρες, ut fuisse dicantur e populo Minyarum, id est, populo Minyæ imperio subjecto; Pausan. d. 1. et Corinth. p. 178. Nomina earum varie exhibentur. Nostro una est Alcithoe, altera Leuconoe; tertiam non nominat. A Plutarcho vocantur Leucippe, Aristippe, Alcithoe; ab Æliano, Leucippe, Arsippe, Alcathoe: quæ varietas vel librariis debetur, vel, ut sæpe in mythis factum, ipsis auctoribus. Fuisse autem illæ (quod et Ælian. tradit) mulieres honestæ videntur maritorumque amantes, quæ domi rei familiari operam dare mallent, quam nova sacra frequentare. Hinc, ut sacris illis honos accederet, pœna ficta est, quam Bacchus ab istis sumpserit. De Orgiis vide ad iii. 518. Accipere, celebrare. Eodem sensu capere orgia, Virg. Æn. vii. 403. Temeraria, impia in Deum, etiam vi. 32.

4. Sacerdos, Tiresias. Bacchantes pellibus, cervorum et damarum tegi solebant, quæ dicebantur nebrides;

6

Immunes operum dominas, famulasque suorum,
Pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
Serta comis, manibus frondentes sumere thyrsos,
Jusserat; et sævam læsi fore numinis iram
Vaticinatus erat: parent matresque nurusque;
Telasque, calathosque infectaque pensa reponunt;
Turaque dant; Bacchumque vocant Bromiumque
Lyæumque,
[matrem.
Ignigenamque, satumque iterum, solumque bi-
Additur his Nyseus, indetonsusque Thyoneus, 13

nam veßpòg est hinnulus: vide Schol. Eurip. ad Phoen. ver. 798. Tegere, verbum proprium in sacris, quum vel caput velatur sertis, vel in Bacchanalibus corpus nebridibus. Crinales vittæ, vittæ, quibus crines coercebantur. Bacchantes enim, ut modo vidimus, passis capillis currere solebant. Etiam apud Virgil. Æneid. vii. 403. hæc orgia sic indicuntur, Solvite crinales vittas. Serta, frondes pampineos aut hederaceos. Læsi, spreti.

10. Telasque, calathosque.] En jam tertio animadvertimus, vide lib. i. 193. et iii. 530. hoc quantitatis mendum non extare in nostris Codicibus qui habent Et telas, calathosque. Recentiores editores, auctoritate Virgilii freti, qui aliquando rò que cæsuræ vicem gerens longum fecit, illud in Ovidium sine metri jactura intulerunt. Quamobrem vulgatam lectionem non mutavimus. Vide ad iii. 350. Calathi erant in vasis muliebribus, fiscellæ e viminibus factæ, quæ ab ima parte angustæ, paulatim se in latitudinem laxabant, Græce ráλapot. Etymol. Μ. τάλαρος, καλαθίσκος, κόφινος. Speciem calathi dat Spanhem. ad Callim. p. 652. In eo pensa sua reponebant lanificæ. Infecta, pro imperfecta, paulo insolentius dictum. Sic et vi. 202. Reponunt, etc. Re

lictis rebus omnibus accurrunt. Expressit Euripides, in Bacchis, versu 117. ubi ruunt ἀφ ̓ ἱστῶν, παρὰ κερkidov, a telis et a radiis.

11. Bacchumque vocant, etc.] Argumentum recenset hymnorum, quibus celebraverint Bacchum. Hymni enim complectebantur nomina, virtutes et res gestas Deorum: vid. Orpheus, hymn. 51. ubi eadem fere nomina. Et habemus hic locum classicum de Baccho, quocum cf. III. Fast. 713; Horat. ii. Od. 16; Senec. Œdip. ver. 404 sqq.. Bromius: vide ad iii. 528. Lyaus, qui curas solvit, a λúav. Ignigena, Tuρoyevns. De hoc et de sqq. duobus ver. vid. iii. 309 sqq. et quæ nos et ibi et ad versum 253, notavimus. Nomen autem bimater ab ipso Ovidio signátum videtur. Græcis hanc ob causam di0vpos dictus a multis creditur: vide Mureti Var. Lect. xix. 1.

13. Nyseus a Nysa, monte et urbe Indiæ, ubi educatus. iii. 314. Thyoneus άrò To Ovɛiv, a furendo, unde et Bacchantes Thyades. Schol. Apollon. ad Argon. i. 636. Indetonsus pro intonsus, ἀκειρεκόμης, frequens et Apollinis et Bacchi epitheton, ob comam promissam, quam etiam in monumentis habent. Longa coma Bac. chi, apud Martialem, iv. Epigr. 45:

[Evan;

Et cum Lenæo genialis consitor uvæ, Nycteliusque, Eleleusque parens, et Iacchus, et Et quæ præterea per Graias plurima gentes Nomina, Liber, habes: tibi enim inconsumpta juTu puer æternus, tu formosissimus alto [ventas; Conspiceris cœlo: tibi, quum sine cornibus adstas, Virgineum caput est. Oriens tibi victus, ad usque Decolor extremo qua tinguitur India Gange.

Decet intonsus crinis utrumque Deum, apud Tibullum, I. Eleg. iv. 38.

14. Lenæus dπò тоỡ ληvoũ, a torculari, a calcatorio. Genialis uva, quæ facit, ut genio indulgeamus, læti et hilares simus, egregium adeo uvæ epitheton, genialis platanus; xi. 95. Virgil. Georg. i. 302. genialis hiems, apta conviviorum hilaritati. Nyctelius, cujus sacra noctu celebrantur. Virgil. Georg. iv. 521. nocturnus Bacchus. Eleleus, Iacchus et Evan a vocibus Bacchantium. Scil. Eleleus a voce λɛɛỡ qua procedentes ad Orgia celebranda, ad conferendam pugiam, utebantur. Vinum autem hortatur ac reddit hominem audacem ad omnia aggredienda; unde Horatius ad prælia trudit inermem. Iacchus ἀπὸ τῆς ἰακχῆς, hoc est a clamore. Evan vox est qua Bacchus ipse significatur.

17. Nomina, Liber, habes.] Repente, veluti furore abreptus et ipse, Liberum alloquitur. Similiter Claudianus, xxxiv. 29; forte ex imitatione Nostri. Inconsumpta, apoiros, perpetua, æterna. Tibul. I. iv. 37: Solis æterna est Phœbo Bacchoque juventus. Dicitur Juventas Dea juventutis ; hanc igitur vocem, magis poeticam, cum Heinsio servandam censeo. Additur puer, nam media est Bacchi ætas inter juvenem et puerum, Fast. iii. 773. Fuisse autem Bacchum formosissimum, docet Brukhusius, ad Tibul. II. iii. 35. Hinc et candidus

21

vocatur, apud Horatium, I. Od. xviii. 11; quo epitheto virgines fere insigniri solent. Conspiceris, pro es, non modo sonantius, sed etiam efficacius ad sensum. Nam conspici dicuntur, qui dote aliqua aut virtute insignes, aliorum oculos in se conversos tenent. Calo Bacchus impositus post victorias partas, versu 613. Regius et Burmannus putant, Ovidium hic sequi eos, qui Solem et Bacchum eundem esse tradebant; quam rationem sane Virgil. Georg. i. 5—7. sequutus est. Cornua parva dantur Baccho non tam a pictoribus, quam a poetis. Deponi poterant; hærebant enim non in capite, sed in filamine quodam. Erant autem cornua apud Veteres symbolum majestatis et potentiæ: vid. Th. Bartholin. de Unicorn. cap. 2 et 3. Hinc Bacchus corniger, κεραῖος, κεραστ φόρος, ταυρόκερως. De virgineo capite vide ad iii. 607. Ad usque. Usque ad eam terram, qua.

21. Decolor extremo, etc.] De expeditione Bacchi Indica, cujus crebra apud poetas mentio, vid. Nonni Dionysiaca et Diod. Sic. lib. iv. Liber pater primus omnium cum exercitu, in quo mulieres quoque erant furentes, in Indiam ingressus fuisse, eamque subegisse, ac gentem nulli unquam hominum obnoxiam, ac sola quiete contentam, cædibus libidinibusque vexâsse ac polluisse, indeque magnificentissimum triumphum reportâsse fer

[blocks in formation]

24

Penthea tu,venerande, bipenniferumque Lycurgum
Sacrilegos mactas; Tyrrhenaque mittis in æquor
Corpora tu bijugum pictis insignia frenis
Colla premis lyncum: Baccha Satyrique sequun-
Quique senex ferula titubantes ebrius artus [tur;
Sustinet, aut pando non fortiter hæret asello.

deformi dicitur. H. 1. color fuscus intelligitur. Fusci enim sunt Indi propter solis æstum : Tibul. II. vi. 12; vid. Brouckhus. ad Propert. IV. iii. 10. Furvam gentem Indos dixit Juvenalis, xii. 86. Nempe furvos dicebant recentiores, quos antiqui fus

COS.

Securiger, Senec. Edip. versu 471. Apud Homerum d. l. fert βουπλῆγα, quod, interprete Eustath. genus securis significat, quo tauri occidi solebant : Βουπλὴξ δὲ—πέλεκυς βοὸς ȧvaiperikós. Sacrilegos, contemptores sacrorum et insolentes in Deum ip

Tyrrhena corpora. Tyrrhenos. Fast. iii. 723. Tyrrhena monstra. Frenis pictis, auro argentoque distinctis.

sum. Decolor Indus est etiam, vid. Trist. III; et decolor India, Senec. Hipp. 344. Colorati Indi, nempe Æthiopes, Virgil. Georg. iv. 293. Tinguitur, exquisitius quam, irrigatur, et quod quinque et nostri Regii habent cingitur. India non cingitur Gange. Suadet Burmannus finditur, quia India in duas partes ab eo flumine dividitur. Hodie quidem, sed Ovidii temporibus Ganges erat terminus Indiæ; vide Q. Curtium, viii. 9; hinc extremus Ganges dicitur.

22. Penthea tu.] In laudibus Bacchi commemorari etiam solet pœna, qua affecerat contemptores orgiorum suorum. Venerande, sancte; vox solennis in invocationibus Deorum. Lycurgus, Dryantis filius, Edonum in Thracia rex, cujus impietas et supplicium varie narratur: vid. Homer. Il. Z. 130 sqq.; Schol. Hor. ad II. Od. xix; Hygin. fab. 132; Diod. Sic. iii. 64; Plutarch. de aud. poet. p. 6. ed. Krebs.; Apollod. III. v. 1. Apud Homerum, Bacchi nutrices cum bipenni persequitur, eamque ob causam a Jove excæcatur; juxta Hyginum vero, quum Bacchum de regno fugâsset, pantheris objicitur ab eodem Deo, postquam insania correptus uxorem et filium interfecerat. Bipennifer vocatur etiam V. Trist. iii. 39.

:

25. Colla premis, scilicet jugo. Lynces: vide ad iii. 668. Satyri, perpetui et fideles Bacchi comites: vide xi. 89; Trist. V. iii. 37. Satyri nihil aliud hominis quam figuram habent. In Æthiopia nascuntur, aduncis naribus, aspera cornibus fronte, pedes caprinos habentes. Illorum saltatione ac jocis et risu plurimum oblectabatur Bacchus. Senex, Silenus, Bacchi præceptor et perpetuus comes. In monumentis antiquis vel ferula nitens, vel asino insidens repræsentatur vide Perizon. ad Ælianum, V. H. iii. 18; ubi ex utroque genere gemmæ. Ferula, váplně, baculus oblongus, cavus et recipiendo igni aptus, quo in primis Bacchus et ministri ejus uti solebant; vide Barnes. ad Eurip. Bacch. ver. 147. et Perizon. d. 1. ubi ejus species expressa. Imitatus Nostrum est Claudianus, Rapt. Pros. i. 19: Ebria Maoniis fulcis vestigia thyrsis. Virg. Æneid. iii. 659: trunca pinus vestigia firmat. Artus, pedes. Non fortiter hærere, non firmiter insidere. Cic. pro Dejot. 10: Vix harere in equo senex poterat. Silenus asino hærens in monumentis tenetur a Fauno.

« AnteriorContinua »