Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Corpore depresso, et spinæ curvamina flecti
Incipit: huic Lycabas, In quæ miracula, dixit,
Verteris? et lati rictus, et panda loquenti

Naris erat, squamamque cutis durata trahebat. 675
At Libys, obstantes dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit; et illas
Jam non esse manus, jam pinnas posse vocari.
Alter ad intortos cupiens dare brachia funes, 679
Brachia non habuit; truncoque repandus in undas
Corpore desiluit: falcata novissima cauda est;
Qualia dividuæ sinuantur cornua Lunæ.
Undique dant saltus; multaque aspergine rorant;
Emerguntque iterum; redeuntque sub æquora

rursus;

684

Inque chori ludunt speciem; lascivaque jactant Corpora; et acceptum patulis mare naribus efflant.

673. In qua miracula, in quam miram horrendam faciem verteris. Virgil. Georg. iv. 441: Omnia transformat sese in miracula rerum. Noster, iv. 590: teque his-exue monstris. Jam Scal. reprehendit Ovid. quod squamas tribuerit delphino.

676. Obvertere remos idem quam, inhibere remis, πρύμναν κρούσασθαι, converso remigio retrorsum ire, quod facere solent fugam meditantes. Obstabant enim remi, ut navis cœptum cursum tenere non posset: obvertere navem vertit Cicero illud Arateum, ἀνακόπτειν νῆα.

678. Jam pinnas.] Nostri Regii habent pennas: parvi refert, nam pinnas piscium pro pennis piscium accipi posse nequaquam dubium est.

679. Funes, retinacula ancorarum. Tortos funes dixit Virg. Æneid. iv. 575. Dare, extendere, porrigere. Trunco, sine manibus. Falcari et

sinuari, curvari in formam falcis et sinus. Hæc verba quum et ipsa similitudini inserviant, similitudo, quæ aspergitur, commode abesse poterat. Novissima, extrema pars caudæ. Dividua luna, quum dimidius ejus orbis cernitur: vide Heins. Ab hac lunæ phasi fluxit verbum lunari, curvari. Lunata cauda delphinis tribuitur a Seneca.

683. Undique dant saltus.] Amant delphini non solum saltus et altissimos et velocissimos, verum etiam ejusmodi lusus, quales hic describuntur. Lasciva, quia in chori speciem ludunt. Lascivi autem dicuntur chori et saltationes propter motum molliorem. Tibull. II. i. 88: Noctis currum sequuntur lascivo Sidera fulva choro. In capite foramen habent quo acceptum mare, haustam aquam marinam efflant, quod idem et balænas maximo cum strepitu facere scimus.

De modo viginti, tot enim ratis illa ferebat, Restabam solus; pavidum gelidumque trementi Corpore, vixque meum firmat Deus, Excute, di

cens,

Corde metum, Diamque tene. Delatus in illam, Accensis aris, Baccheia sacra frequento."

691

"Præbuimus longis," Pentheus, " ambagibus Inquit," utira mora vires absumere posset. [aures," Præcipitem famuli rapite hunc; cruciataque diris Corpora tormentis Stygiæ demittite nocti." 695 Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acœtes Clauditur in tectis; et, dum crudelia jussæ Instrumenta necis, ferrumque ignisque parantur, Sponte sua patuisse fores, lapsasque lacertis Sponte sua, fama est, nullo solvente, catenas. 700 Perstat Echionides; nec jam jubet ire, sed ipse

687. Viginti.] Hyginus duodecim habet. Vix meum, vix memorem mei, exanimatum. Similiter Græci utuntur suo póc. Monente Heinsio firmat, animum mihi addit. Diam tene, tene viam quæ ducit ad Diam. Dia, Naxos, quam Strongylem, dein Dian, mox Dionysida, etc. appellârunt. Plin. lib. IV. cap. 22. Accendi, calefieri. Ita accensa undæ, Silius, v. 605; ubi vide Drakenb. Hinc et uræ dicuntur accendi, in quibus sacra fiunt. Tura autem dari Baccho solebant, iv. 11. Fit ergo Acœtes famulus sacrorum Bacchicorum, versu 574. In hymno Homerico Deus eum retinet, facitque πανόλβιον.

692. Præbuimus longis, etc.] Vide ad ver. 577. Sine nexu grammatico, e natura iræ, mox convertitur ad famulos. Præcipitem rapite, maxima cum vi et celeritate auferte. Demittite nocti. Virgilius demittere orco dixit Æneid. ix. 527; et demittere

corpora nocti, Æneid. x. 662. Sed Noster demittere Stygia nocti, ex cujus imitatione Silius Italicus, v. 241: damnare Stygiæ nocti. Apud Euripidem, eum vult ligare ad præsepe; sed insania correptus, loco Bacchi, taurum alligat.

696. Solida tecta, carcer bene munitus. Sic iv. 645. solida mania; et vi. 573. mania solido saxo. Crudelia, crudelitati inservientia. Ex instrumentis necis ardentes laminæ commemorantur a Cic. Verr. v. 63. quo etiam h. 1. ferrum et ignis respicere videntur. Nullo solvente otiosum videtur Capoferreo, quia præcessit sponte sua, quod ideo mutat in innocuis. Male. Solet Noster passim ita redundanter loqui, ut i. 90. quæ vindice nullo, Sponte sua, sine lege, et versu 100. Ipsa per-se, ubi vide notam. Et nunc quidem illud sponte sua, in vis miraculi, urgen

dum erat.

quo

701. Perstat Echionides.] Exitus

Vadit, ubi, electus facienda ad sacra, Cithæron
Cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
Ut fremit acer equus, quum bellicus ære canoro
Signa dedit tubicen, pugnæque assumit amorem:
Penthea sic ictus longis ululatibus æther
Movit, et audito clangore recanduit ira.

706

710

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, Purus ab arboribus, spectabilis undique campus. Hic oculis illum cernentem sacra profanis Prima videt, prima est insano concita motu, Prima suum misso violavit Penthea thyrso Mater: "Io, geminæ," clamavit, "adeste sorores: Ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 714 Ille mihi feriendus aper." Ruit omnis in unum Turba furens: cunctæ coeunt, cunctæque sequuntur

Penthei, quem apud Euripid. vers. 1023-1151. nuncius narrat. Citharon electus ad orgia celebranda, quia Bacchus amat montes, unde ipseőpεLoc. Citharon, mons Bootiæ, de quo Virg. Æn. iv. 303: Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho Orgia, nocturnusque vocat clamore Citharon; et Seneca, Ed. 487: sacer et Citharon sanguine inundavit.

704. Fremit, hinnit. Acer, ferox, generosus. Longis, diu continuatis uno tenore. Ictus, motus. Vide ad ix. 583. Apud Eurip. 910 sqq. insania injicitur Pentheo, ut duos soles, duasque Thebas cernere sibi videatur, atque ita Bacchico habitu vestitus ludibrio spectantium exponitur. Eum auctorem sequuti sunt alii, etiam poetæ Latini, Pacuv. et Virg. Æneid. iv. 469. Ab his Noster discedens ira potius eum motum usque ad finem servat. Clangore, nempe cymbalo

rum.

708. Monte medio.] Describitur

Citharon, ad cujus radices vallis erat opaca pinubus. Euripid. Bacch. ver. 1050. Dianæ hanc silvam sacram fuisse, Pseudo-Virg. Cid. 108. memorat. Purus et kalapos dicitur locus ab arboribus nudus. Liv. xxiv. 14; purus et patens campus. Spectabilis, qui totus spectari potest, oculis patet.

710. Hic oculis illum, etc.] Secundum Euripid. 1040 sqq. ex arbore spectantem conspiciunt Cadmi filiæ lapidibusque petunt et thyrsis; tum, arbore eruta, delapsum lacerant. Profanis, non initiatis, áßaкxeúrolσiv, Eurip. ver. 472. Insano concita motu, θεοῦ πνοαῖσιν ἐμμανὴς, ibidem, versu 1092. Mater erat sacerdos Bacchi; Euripid. 1112. Ille aper. Pentheus matri Bacchi furore correptæ aper esse videtur, sed apud Euripid. leo; Apollod. omnino Onpiov. Prima cum vi repetitum ; nam id quoque Bacchi opus, quod mater prima fecit ista.

716. Cunctæ coeunt, cunctæque sequuntur dedit Heinsius ex altero Pa

Jam trepidum, jam verba minus violenta loquen

tem,

717

Jam se damnantem, jam se peccâsse fatentem.
Saucius ille tamen, "Fer opem, matertera," dixit,
"Autonoe; moveant animos Actæonis umbræ."
Illa, quid Actæon, nescit; dextramque precanti
Abstulit: Inoo lacerata est altera raptu.
Non habet infelix quæ matri brachia tendat;
Trunca sed ostendens disjectis corpora membris,

66

Aspice, mater," ait: visis ululavit Agave; 725 Collaque jactavit, movitque per aera crinem; Avulsumque caput digitis complexa cruentis

66

Clamat, "Io comites, opus hæc victoria nostrum est."

Non citius frondes autumno frigore tactas, 729

tavino; malit tamen rabidæque sequuntur. Schepper. fremituque. Quæ lectio non displicet; hanc confirmare videtur Euripides versu 1129; quem loc. Noster expressit, oxλoç Te tãs Επεῖχε Βακχῶν· ἦν δὲ πᾶσ ̓ ὁμοῦ βοή. Cæterum cuncta coeunt languet post antecedentia.

719. Fer opem, matertera.] Apud Euripid. primam matrem implorat, quod sane veri est similius, præsertim quum mater agmen mulierum duceret, primaque in filium impetum faceret. Verba ejus ver. 1118 sunt, OiкTelpe δ ̓, ὦ μῆτερ, μὲ, μηδὲ ταῖς ἐμαῖς ̔Αμαρτίαισι παῖδα σὸν κατακτάνης. Sensum eorum et vim angoris Noster paulo ante, Jam trepidum-fatentem, bene et per gradationem expressit; et matrem mox versu 724. multo gravius, quam verbis, movere vult, Trunca, etc. Acteonis, dilaniati et ipsius, umbræ hic bene adhibitæ.

721. Dextram protendere solent precantes. Verba Non habet, etc.

referuntur ad antecedentia dextram precanti. Disjectis non erat sollicitandum ab Heinsio; Eurip. 1134. quælibet διεσφαίριζε σάρκας, tanquam pilam jactavit, ita ut pars sub saxis jaceret, pars in densis frondibus silvæ, neque facile reperiri posset.

726. Collaque jactavit.] Bacchantes solebant et caput et comam, quam promissam atque solutam gerebant, jactare. Eurip. ver. 493: vide Barnes. ad ver. 150. et Virgil. Æneid. vii. 394. Avulsum caput. Hinc intellige Horat. Serm. II. iii. 303. Codex Regius B. opus hoc victoria nostra est. Opus nostrum. Eurip. ver. 1177: ̓Εμὸν, ἐμὸν τὸ γέρας. Et Bacchum vocat καλλίνικον, pulchræ victoria

auctorem.

729. Frondes.] Folia. Autumno, autumnali. Tactas eleganter, paululum morsas. Auson. Id. viii. 10: Mordeat autumnas frigus subtile pruinas. Et sæpe autumnus dies, autumna tempestas. Male, non satis firmiter, ut

Jamque male hærentes alta rapit arbore ventus, Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. Talibus exemplis monitæ nova sacra frequentant, Turaque dant, sanctasque colunt Ismenides aras.

Horatius, libro I. Sat. iii. 31: et male laxus In pede calceus hæret. Alta, tantum ornat. Quam sunt, etc. Mulieres id effecere non robore suo, sed

Deo ευμάρειαν addente earum manibus. Euripid. 1126.

733. Ismenides.] Thebanæ, ab Ismeno, fluvio Bootiæ, in qua Theba.

VOL. III.

Ee

« AnteriorContinua »