Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Prospicio; comitesque voco, repetoque carinam. Adsumus en, inquit sociorum primus Opheltes; Utque putat, prædam deserto nactus in agro, 606 Virginea puerum ducit

per

litora forma. Ille, mero somnoque gravis, titubare videtur, [que: Vixque sequi: specto cultum, faciemque, gradumNil ibi, quod posset credi mortale, videbam. 610 Et sensi, et dixi sociis : Quod numen in isto [est. Corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto Quisquis es, o faveas ; nostrisque laboribus adsis. His quoque des veniam. Pro nobis mitte precari, Dictys ait; quo non alius conscendere summas Ocior antennas, prensoque rudente relabi. 616 Hoc Libys; hoc flavus, proræ tutela, Melanthus;

neque piratica antiquissimis temporibus infamis erat. Secundum Serv. ad Virgil. Æneid. i. 71. dormientem in litore rapiunt ; sed apud Apollod. et Hygin. ipse conducit navem, ut Naxon deferatur. Puerum. Apud Homer. νεηνίη ανδρί έoικώς. Euripides, in Bacchis, versu 353. Onlúpoppos vog. Talis etiam in monumentis repræsentatur. Conferiv. 18 sqq. Mero somnoque gravis, qui crapulam nondum edormivit. Homer. Il. A. 225. oivoßapns. Heroid. xiv. 33 : Cibo vinoque graves somnoque jacebunt. Titubare et lingua et pes ebriorum dicuntur. Titubare videtur. Vacillare mero somnoque simulabat se Bacchus, ne a nautis Deus esse cognosceretur.

609. Specto cultum, faciemque, etc.] Dii, quando formam humanam sumpserant, incessu, voce, oculis aliisque rebus declarabant, aliquid divini inesse sibi. Virg. Æneid. i. 327; v. 647 : de Iri in anum mutata, Divini signa decoris Ardentesque notate oculos, qui spiritus illi, Qui vultus vocisque

sonus, vel gressus eunti. Sed quærere libet, quomodo titubanti gradus divinus esse potuerit. Quod numen, etc. Gubernator in hymno Homeri : "H γάρ Ζεύς όδε γ' εστίν, ή αργυρότοξος 'Απόλλων, Ήε Ποσειδάων, επεί ού θνητοϊσι βροτοίσιν Είκελος. .

614. Pro nobis mitte precari.] Acetis socii putantes se puerum, non Bacchum cepisse, non modo nolunt ipsum precari, ut sibi det veniam, sed Accetis quoque preces ægre ferunt. Quare Bacchum irridentes atque contemnentes in delphinos omnes fuerunt conversi.

615. Dictys ait ; quo non, etc.] Non nuda nautarum nomina ponit, sed aspergit aliquid de singulorum virtutibus. Dictys laudatur ab agilitate, qua excellere laudi ducebatur nautis. Antenne, ligna illa transversa in malo, unde suspenduntur vela.

617. Flavus, qui habet flavos, i. e. pulchros capillos, de quibus ad ii. 319 et 749. Sic Eavlòs Mɛvé aos apud Homer. Cur autem pulchritudinem in hoc nauta laudaverit, non

Hoc probat Alcimedon; et, qui requiemque mo

dumque Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus; Hoc omnes alii : prædæ tam cæca cupido est ! 620 Non tamen hanc sacro violari pondere pinum Perpetiar, dixi; pars hic mihi maxima juris ; Inque aditu obsisto: furit audacissimus omni De numero Lycabas, qui Thusca pulsus ab urbe Exilium, dira pænam pro cæde, luebat. 625 Is mihi, dum resto, juvenili guttura pugno Rupit ; et excussum misisset in æquora, si non Hæsissem, quamvis amens, in fune retentus. (chus, Impia turba probant factum : tum denique BacBacchus enim fuerat, veluti clamore solutus 630 Sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus,

video. Si, quum Melanthus nigrum formam constuprare Bacchum volunotet, ludere voluit, lusus ille inep isse. Apud Homerum vinculis eum tus est. Melanthus, Hygin. Melas, ligare volunt, sed illa sponte cadunt quod forma quidem, non autem signi de manibus. ficatione differt. Proræ tutela, id est, 621. Pondus, quidquid imponitur proreta, te pwpárns, custos et guber navi corpus : xv. 694. sic est onus de nator, in prora navis. Alibi tutela corpore Dei navem premente. Navis navis est simulacrum Dei tutelaris in violatur pondere, quia res impia est, puppi collocatum. Vide Virgil. Æ Deum vi abductum in ea retinere. neid. x. 171.

Pars hic, etc. Erat Acotes guberna-, 619. Erat Epopeus kelevotis, pau

tor navis. Homer. d. l. versu 15. sarius, hortator remigum, qui remigi- Hygin. d. l. Pars hic mihi marima bus modum dabat, et nunc pergere juris. Maxima, inquit, pars hujus najubebat, nunc cessare ab opere, atque vis est mea. etiam canendo animum addebat de 626. Juvenili, adeoque forti. x. 675. fatigatis. Modum autem dabat vel jecit juveniliter, summa vi. Rupit, de voce, et interdum quidem satis acerba conatu capiendum, rumpere voluit. (Senec. Epist. 56.) vel portisculo, id Hygin. nil definit, injuriam ab iis est, malleolo, quem manu tenebat ; vide Gronovii Observat. iv. 26. et 630. Solutus sopor.] Solvitur somDrakenb. ad Silium Italicum, vi. 366. nus, quum depellitur, fugit. A mero, Locus elegans in eam rem est apud post merum digestum. Quo me deXenoph. Econ. xxi. 3. Cæca, teme ferre paratis. Servius d. l. experrectus raria, insana, quæ excæcat animum, in nave, quo duceretur, interrogavit. quo minus videat, quid sit pium aut Responderunt illi, quo vellet. Liber impium. Hyginus addit, eos propter ait, ad Naxum, insulam sibi sacratam. VOL. III.

Dd

passus est.

Quid facitis ? quis clamor ? ait: qua, dicite, nautæ,
Hüc ope perveni? quo me deferre paratis?
Pone metum, Proreus, et quos contingere portus
Ede velis, dixit; terra sistere petita.

635
Naxon, ait Liber, cursus 'advertite vestros.
Illa mihi domus est; vobis erit hospita tellus.
Per mare fallaces, perque omnia numina jurant
Sic fore; meque jubent pictæ dare vela carinæ.
Dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti, 640
Quid facis, o demens ? quis te furor, inquit, Acete,
Pro se quisque, tenet ? lævam pete: maxima nutu
Pars mihi significat; pars, quid velit, aure susurrat.
Obstupui; capiatque alius moderamina, dixi :
Meque ministerio scelerisque artisque removi. 645
Increpor a cunctis; totumque immurmurat agmen.
E quibus Æthalion ; Te scilicet omnis in uno
Nostra salus posita est, ait: et subit ipse; meum-
Explet opus ; Naxoque petit diversa relicta. [que

634. Proreus Græcis est is, quem Ovid. versu 617. prora tutelam dixit. Ab Hygino in antiquo exemplari abfuit hoc nomen ; itaque nonnulli putârunt, Nostrum ex nomine officii fe. cisse nomen proprium. Vid. Munker. ad Hygin. Naxon, vide ad ver. 577. Naxos insula est Ægæi Cycladum clarissima, quæ et Dionysias dicta fuit, ut inquit Solinus, vel quod hospita Baccho fuerit, qui Dionysius cognominatur, vel quod vini fertilitate alias Cycladas vincat; unde Virgilius, Æneid. ii. 125 : bacchatamque jugis Nuron.

637. Domus, patria, hospita, benigno vos hospitio excipiet. Contra inhospita lecta, i. 218. ubi vide not.

638. Per mare jurare solebant nautæ. Omnia numina, bene notat levitatem nautarum. In externa proræ

parte pingebatur aut Deus navis tutelaris, aut aliud quoddam insigne, unde navi nomen esset, I Trist. x. 2 ; hinc picta carina. Sed interdum totam adeo navem pingebant.

642. Pro se quisque, kaố avròv ÉKAOTOS, quantum quisque potest. De formula quis furor, vide ad 531. Quisque, tenet. Nostri Regii, timet; errore facili; nam quid timendum fore crederent a juvene quem non agnoverant, isti nautæ perfidi? Aure, paulo insolentius, in aurem.

645. Ministerium, voc. nauticum. Virgil. Æneid. vi. 302. velis ministrat. Sic et Tacit. Mor. Germ. 44. Artem Lenzius interpretatur de fraude. Æthalion. Hyginus, Ethalides. Explet meum opus; vices meas peragit. Diversa, loca opposita, contrariam cæli partem spectantia.

Tum Deus illudens, tanquam modo denique fraudem

650 Senserit, e puppi pontum prospectat adunca. Et flenti similis; Non hæc mihi litora, nautæ, Promisistis, ait; non hæc mihi terra rogata est : Quo merui pænam facto ? quæ gloria vestra est, Si puerum juvenes, si multi fallitis unum? 655 Jamdudum flebam: lacrimas manus impia nostras Ridet; et impellit properantibus æquora remis. Per tibi nunc ipsum, nec enim præsentior illo Est Deus, adjuro, tam me tibi vera referre, Quam veri majora fide: stetit æquore puppis 660 Haud aliter, quam si siccum navale teneret. Illi admirantes remorum in verbere perstant; Velaque deducunt; geminaque ope currere tentant. Impediunt hederæ remos, nexuque recurvo

652. Non hæc mihi, etc.] Non hæc mihi litora promisistis, quæ non sunt litora, sed mare: non hæc terra, quæ non est terra, sed aqua, mihi rogata est. Burm. Lenzius vero putat, eum prospexisse jam Delon propinquam. Hanc interpretationem adjuvat Schepperi conjectura : portum pro pontum. Quæ gloria, etc. ut Tibul. I. viii. 49. puero qua gloria ricto? Juvenes dici solent nautæ et remiges.

658. Præsens Deus, qui nobis auxilio suo adest. Sed h. 1. ambigue dictum videtur, et simul de præsentia corporis capiendum. Conf. xiv. 679. Veri fide, ut Heroidd. xvi. 60. Veri vix habitura fidem : vide Heinsium.

662. Remorum in verbere.] Pergunt verberare mare (TÚTTElv äla Homer.) remis. Similiter piscator verberat amnem funda, Virg. Georg. i. 141. Vela deducunt ex antennis, ubi, quamdiu opus iis non erat, ligata pendebant, ut gemina ope, velis remisque, currant.

Lenzius contra: contrahunt vela, antea expansa, tanquam in vado essent, et geminatis viribus remos movent.

664. Impediunt hederæ remos.] In hymno Homeri, vinum fluit per navem, mox in velo expanditur vitis, malum cingit hedera, scalmique omnes coronis ornantur. Hyginus : remos in thyrsos mutavit, vela in pampinos, rudentes in hederam. Hæc igitur auctor quisque suo modo exornavit, omnium copiosissime Seneca, (Ed. 451–456. ubi etiam mare in pratum mutatur. Similia phenomena leguntur, iv. 394: Claudian. x. 188. Venere adventante, et xxiv. 366. Baccho per æquora rubra navigante, ubi nostrum locum respexit, in quo omnia fere Bacchi insignia ostenduntur. Impediunt, cingunt, ut sup. ii. 433. Hedera brachiis suis, sive claviculis, quas plurimas inter folia emittit, omnia amplectens bene serpere dicitur, eique nexus tribuuntur. Serpit adeo

Serpunt; et gravidis distinguunt vela corymbis.
Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvis, 666
Pampineis agitat velatam frondibus hastam.
Quem circa tigres, simulacraque inania lyncum,
Pictarumque jacent fera corpora pantherarum.
Exiluere viri; sive hoc insania fecit,

670 Sive timor; primusque Medon nigrescere pinnis

1

circum tempora, Virgil. Ecl. viii. 13. Noster vi. 128. Nexiles hederæ. Ejus racemi in orbem circumacti, ut, in vite, corymbi. Gravidi, ut gravida aristæ, i. 110. Distinguunt, per intervalla ornant. Plin. V. Ep. vi. 16 : Xystus distinctus buro. Distringere huic loco aptius quam distinguere, pro ornare, existimo. Caput Bacchi plerumque hedera cinctum, interdum ta. men et pampinis, ut monumenta antiqua docent. Itaque uvæ in hoc miraculo offendere non debent. Umbris, quod Burmanno placet, nunc nimis foret poeticum, nec quisquam facile racemiferas dixerit umbras. Agitat, more Bacchantium jactat. Pampineis agitat velatam, etc. Thyrsi descriptio et periphrasis. Catullus, de Nuptiis Pelei et Thetid. 257: Horum pars tectu quatiebant cuspide thyrsos.

668. Quem circa tigres, etc.] Ti. gres, lynces et pantheræ significant terrificas species, imagines et phantasmata quæ ebriorum oculis et animis observantur. Tigres et pantheræ, a Baccho in India devictæ jungebantur ejus currui, iisque addebantur etiam lynces. Bene inania de hac illusione miraculosa : iv. 404. falsa sævarum simulacra ferarum. Picta, maculosæ. Sic picturate aves, Claudian. 40. 3; lynces Bacchi variæ, Æneid. i. 323.

670. Exiluere viri, etc.] Seneca, qui hunc locum respexit, omnes nautas una mutatione complectitur. Brachia prima cadunt prædonibus, Illisum

que utero pectus coit, Parvula dependet lateri manus Et dorso fluctum curvo subit, Lunata scindit cauda mare. Sed Noster plures nautas separatim et in actu quodam in novam formam transeuntes ostendit, atque ita per partes et in pluribus transformationibus delphinorum formam naturamque describit, de qua vide ii. 265. Ex hac fabula delphinus vocatur Tyrrhenus piscis, Seneca, Agam. 451. Sive hoctimor. Scriptores utroque trahunt. In hymn. Homer. quum unus in leonem mutatus impetum in reliquos faceret, hi metu perterriti prosiliunt in mare et delphini fiunt. Etiam apud Hyginum et Servium leonibus et pantheris repente procurrentibus terrentur. Sed alteram causam Apollodorus habet, εμμανείς γενόμενοι. Αpud Aglaosthenem, Bacchus comites suos symphoniam canere jubebat, qua audita, Tyrrheni saltare incipiebant, saltantesque in mare se projiciebant inscii. Etiam ab Apollodoro βοή αυλών commemoratur. Pinnæ (Finnen) instrumenta natandi piscibus loco manuum et pedum datæ. Tales pinnas delphini in ventre habent duas, nigra cute obductas, sed et dorsum, in quo una pinna sesquipedalis, nigrum colorem refert, quemadmodum venter album. Hoc nomine deceptus Lactantius, in Argument, nobis narrat, nonnullos in aves esse mutatos. Depresso, quum antea erecto, ut humo, fuisset. Flecti quoad curvamina, quia delphinis corpus repandum.

« AnteriorContinua »