Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et patrium revocate decus: si fata vetabant
Stare diu Thebas; utinam tormenta virique 549
Monia diruerent; ferrumque ignisque sonarent!
Essemus miseri sine crimine; sorsque querenda,
Non celanda foret; lacrimæque pudore carerent.
At nunc a puero Theba capientur inermi; [rum,
Quem neque bella juvant, nec tela, nec usus equo-
Sed madidus myrrha crinis, mollesque coronæ, 555
Purpuraque, et pictis intextum vestibus aurum.
Quem quidem ego actutum, modo vos absistite,

cogam

Assumptumque patrem, commentaque sacra fateri. An satis Acrisio est animi, contemnere vanum

549. Utinam tormenta.] Instrumenta sunt bellica a torquendis lapidibus, aliisque missilibus dicta. Sonarent. Heinsius conjecturat domarent. Immo illud melius, diciturque non modo de igne (vide Drakenb. ad Sil. i. 129.) sed et de armis; confer Virgil. Georg. i. 447.

551. Essemus-carerent.] Idem ter dixit, quia urget id, quod caput rei est. Verbis stare, diruere et capi ira nimis auget rem. Sorsque querenda. Hoc est, sors nostra lamentatione quidem digna foret, non vituperatione. Quem neque, etc. Tibul. I. vii. 43: Non tibi sunt tristes curæ, nec luctus, Osiri (quem cum Baccho confundebant Græci,) Sed varii flores, et frons redimita corymbis; Fusa sed ad teneros lutea palla pedes, Et Tyria vestes, et dulcis tibia cantu. Et ad ipsum Bacchum Horat. II. xix. 25: Quanquam choreis aptior et jocis Ludoque dictus, non sat idoneus Pugna ferebaris, sed idem Pacis eras mediusque belli. Etiam secundum Eurip. 419. amat ỏßodóτειραν εἰρήνην. Crinis Bacchi passim laudatur: vid. ad ver. 421. Eum ornare solebat. Eurip. 234: Eav0ołow

βοστρύχοισιν εὔκοσμος κόμην. Μadidus, delibutus. Unguebantur autem Veteres etiam oleo myrrheo, de cujus præstantia vid. ad x. 500. Molles corona, nempe hederaceæ, unde Bacchus κισσοκόμης: Semper hedera tempora vincta gerit, Tibul. III. vi. 2. Hederæ autem mollitudo tribuitur a poetis. Virg. Ecl. v. 31. De purpurea Bacchi veste vid. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, p. 329. Talem etiam Homerus, h. Bacch. 5. ei tribuit. Pictis eo ipso, quod aurum intextum. ii. 734.

[ocr errors]

557. Lectio adsistite convenit quidem verbis Eurip. 780. ubi Pentheus scutatos et equites arcessi jubet, sed non perinde moribus et consilio Penthei e notatione Ovidii sibi arrogat. Absistite, scilicet a sacris novis. Assumptum, quem falso sibi arrogat. xi. 789. Assumptumque patrem; Jovem quem ementitus est patrem. Commentaque sacra, conficta.

559. An satis Acrisio.] Acrisius Argivorum rex, occlusis portis, neque Deum hunc (Bacchum,) neque sacra ipsius admisit. De Acrisio Bacchum spernente vid. iv. 606 sqq. Sed Argos

561

Numen, et Argolicas venienti claudere portas ;
Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
Ite citi" (famulis hoc imperat,) "ite, ducemque
Attrahite huc vinctum : jussis mora segnis abesto."
Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba

suorum

566

Corripiunt dictis, frustraque inhibere laborant.
Acrior admonitu est; irritaturque retenta,
Et crescit rabies; remoraminaque ipsa nocebant.
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
Lenius, et modico strepitu decurrere vidi :
At quacunque trabes obstructaque saxa tenebant,
Spumeus, et fervens, et ab objice sævior ibat. 571
Ecce cruentati redeunt; et, Bacchus ubi esset
Quærenti domino, Bacchum vidisse negârunt.

Deus ille serius profectus est. Apollodorus. Etiam Euripid. xx. ipse narrat, Thebas primam esse Græciæ urbem, quam intrârit. Vanum, quod non est numen. Penthea, cum emphasi, pro, me, confer xiii. 17. ubi Ajax, de Ulysse: amulus Ajacis. Advena. Bacchus quem non civem agnoscit Pentheus, nedum Deum. Ite citi, etc. Confer 355. Ducem, venerat enim cum comitibus.

564. Avus, qui in vivis adhuc erat, sed regnum Pentheo tradiderat, eum inhibere, coercere, laborat. Euripid. 330. Apud Euripidem, in Bacchis, non audit Cadmum, non Tiresiam. Hunc Athamas; Æoli filius fuit Athamas, Cadmi gener.

566. Acrior, ferocior, iracundior fit ex iræ natura, quam poeta loquaciter quidem quatuor formulis indicat, sed egregie illustrat similitudine subjecta, in qua pro generali illo, sic torrens decurrit, melius, sic ego torrentem decurrere vidi. Decurrere proprie de fluviis,

qui fere ex altioribus locis defluunt. 570. Obstructaque.] Objecta. Vide Heinsium. Tenebant, cursum ejus morabantur. Obex, trabes obstructa, Fast. i. 563; obex montis, mons objectus; ab objice, propter objicem. Savior, rapidior. Vis aquarum cum ira et sævitia comparatur.

572. Cruentati.] Apud Eurip. 434. se vinciri patitur, sed ibi quoque comitem se Bacchi mentitur. Cruentati; vulnerati a comitibus Bacchi, dum Bacchum et Bacchas prehendere tentarent. Quærenti domino; tyranno. Bacchum vidisse negârunt. Famuli tamen in Bacchis Euripidis: IIεv0εỡ, πάρεσμεν, τήνδ' ἄγραν ἠγρευκότες "Ep' πεμvas, etc. Ipsum adducentes Bacchum, quem Noster Acœtæ sub imagine inducit latentem. Sacra Dei, etc. Hunc quoque versum Heinsius et Burmannus spurium judicant. Recte. Poeta enim ipse hic loquitur; is vero Bacchum non poterat ita nominare.

Hunc, dixere, tamen comitem, famulumque sacro

rum

Cepimus et tradunt manibus post terga ligatis, Sacra Dei quondam Tyrrhena gente sequutum. 576 Aspicit hunc oculis Pentheus, quos ira tre

mendos

Fecerat: et quanquam pœnæ vix tempora differt, "O periture, tuaque aliis documenta dature [tum, Morte," ait, "ede tuum nomen, nomenque parenEt patriam; morisque novi cur sacra frequentes." Ille metu vacuus: "Nomen mihi," dixit, "Acœtes;

577. Aspicit hunc.] Bacchus mutata forma adducitur vinctus, minantique Pentheo et vitam suam enarrat et miranda Bacchi facta. Confer Homeri hymn. Bacch. p. 83. Ern. Hygini fabul. 134; Apollod. III. v. 3. Quæ Aglaosthenes in Naxicis tradiderat, excerpsit Hygin. P. A. i. 17. Confer et Senec. Ed. 449 sqq. et, qui paucis rem attigit, Propert. III. xv. 25. Omnes in eo consentiunt, Tyrrhenos nautas rapere voluisse Bacchum, eosque cunctos, præter gubernatorem pium, in delphinos esse mutatos, quum antea repente variæ navis partes hedera et pampinis essent circumdatæ. Nempe ad commendanda sacra hujus Dei, ab homine et inter homines nati, fingenda erant multa miracula et exempla hominum ab eo punitorum. Post Homeric. hymn. plurimi et in eo conspirant, Naron eum navigare voluisse, sive quia Naxicus scriptor primus fab. invenerat exornaveratve, sive quia illa insula Orgiis celebris. Commode autem Noster hæc admiscuit, partim quia metamorphosin habent, qua reliqua hujus fabulæ pars caret, partim quia Penthea docere poterant, quam potens ille Deus esset. Narratio hæc præclara est et morata in primis, longior tamen, quam ut furens

Pentheus omni aures præbuisse credi possit. Hoc sensit ipse poeta; itaque versu 692 quasi excusationem sibi parat, sed non satis probabiliter; qui enim attente diu alterum audit, eo ipso consilio, ut ira vires mora absumere posset, is, re cognita, non dirum supplicium decernit. Cæterum Lucian. in Dial. Marin. tradit, prælio victos esse Tyrrhenos a Baccho. Tremendos, igne micantes; ignis enim tremere dicitur. Edere, ut i. 761. Tuum nomen, etc. Hæc tria fere olim quæri solebant ex advenis.

582. Acætes, 'Aкоíтηç. Hoc nomen alii interpretantur vigilem, quia gubernatorem navis vigilem semper esse oporteat; alii contra, tam pauperem, ut cubili careat: prius verum, alterum ineptum. Idem nomen gubernatori etiam apud Hyginum; sed in Homero Medides dicitur. Mæonia est Lydia, a Mæonibus, priscis Lydia colonis, sic dicta. Etiam apud Euripid. 464. interrogatus ὅστις εἶ γένος, respondet, Λυδία μοὶ πατρίς. Sed paulo ante, versu 576. Tyrrhena gente profectus fingebatur, atque etiam, versu 696. Tyrrhenus vocatur. Etiam Homerus d. 1. hos Bacchi vectores vocat Tuponvovs, a quo nec dissentiunt cæteri auctores, Apollod. Hygin. Lucian.

Patria Mæonia est: humili de plebe parentes.
Non mihi, quæ duri colerent pater arva juvenci,
Lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit.
Pauper et ipse fuit; linoque solebat et hamo 586
Decipere, et calamo salientes ducere pisces.
Ars illi sua census erat: quum traderet artem,
Accipe, quas habeo, studii successor et heres,
Dixit, opes: moriensque mihi nihil ille reliquit,
Præter aquas: unum hoc possum appellare pa-

ternum.

591

Mox ego, ne scopulis hærerem semper in îsdem, Addidici regimen, dextra moderante, carinæ

Senec. Edip. ver. 449. Nempe Tyrrheni e prisca Pelasgorum stirpe fuerunt, atque etiam aliquandiu Lydiam incoluisse videntur: vide Heynium, in Comment. de Castoris Epochis, et Excurs. III. ad Æneid. VIII. nostræ Editionis, vol. iii. p. 482. Sed Hyg. qui eundem cum Nostro auctorem sequutus esse videtur, Tyrrheni, inquit, qui postea Tusci sunt dicti, quum piraticam facerent. Nempe Mæonia dicta est etiam Tuscia, in quam priscis temporibus Mæonum colonia deducta esse vulgari Veterum errore credebatur: vide Heyn. d. 1. Hinc Virg. d. 1. Mæonia juventus de Etruscis, et Sil. Ital. xv. 35. Mæonius lacus est Trasimenus. Et Tusci rei nauticæ studiosi erant, Dionys. Halic. i. 25. eosdemque sacris Bacchicis fuisse addictos e monumentis multis eorum apparet.

584. Non mihi pater, etc.] Describit se pauperrimum, ad miserationem faciendam. Ornate effert tria vitæ genera. In armentis et arvis omnes olim divitiæ. Pauperrima autem erat piscatorum conditio: vid. Virg. Æn. xii. 517 sqq. Theocrit. Id. 21. ibique Harles. qui et de instrumentis piscatoriis exponit. Durus, robustus et la

[blocks in formation]

Flectere: et Oleniæ sidus pluviale capellæ, 594
Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notavi,
Ventorumque domos, et portus puppibus aptos.
Forte petens Delon, Chiæ telluris ad oras
Applicor, et dextris adducor litora remis ;
Doque leves saltus; udæque innitor arenæ,
Nox ubi consumpta est. Aurora rubescere primum
Cœperat: exurgo, laticesque inferre recentes
Admoneo, monstroque viam, quæ ducat ad undas.
Ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto

in capite Tauri, quæ quum oriuntur et occidunt, largos imbres cient. Gellius N. A. xiii. 9. Quare Hyades sic dictæ, aπò Tov vav. Arcton, Ursam borealem, Cynosuram, vel Helicen. Ventorum domos, regiones, unde spi

rant.

597. Delon.] Delos insula maris Agæi. Diæ, verum esse non potest. Dia enim est eadem quæ Naxos (Plin. H. N. iv. 12.) in quam deferri Bacchus volebat, vers. 636. 690. Difficile est verum nomen hic reponere, quoniam nescimus, unde Acœtes solverit, nec cæteri auctores aliquid certi suppeditant. In hymno Homeric. et ab Hygin. nullus locus commemoratur. Apud Apollod. Bacchus ex Icaria in Naxon transferri vult; nautæ autem eam insulam præternavigantes Asiam petunt, ut prædam ibi vendant. Per Asiam Heynius intelligit Asiam proprie dictam, Lydiæ partem. At, qui, relicta Icaria, Naxon præternavigant, ii non deferuntur cursu in Lydiam, sed magis magisque ab ea discedunt. Revocavi antiquiorem lectionem eamque plurimorum codicum, Chia. Non autem intellig. Chios insula celebris prope Ioniam. Quanquam enim Lydus Delon petens commode ad dexterum ejus litus appellere potuisset, non tamen Naxon ad dexteram ha

599

buisset, sed e regione et longe remotam. Sed cogitandum videtur de Ceo, quam Romani nonnulli et Ceam dixerunt, et Ptolem. Kiav, ut adeo forte et h. 1. e consilio nonnullorum Cia rescribendum sit. Ea quinque millia passuum distabat ab Helena, quemadmodum hæc a Sunio totidem passus. Plin. Hist. Nat. iv. 12-20. Idem tradit, eandem et Hydrussam (vdpóεσoav,) aquis abundantem, Græcis esse dictam. Ei igitur bene convenit, quod Acœtes mox narrat, se laticis inferendi causa huc appulisse. Ovidius igitur, qui hæc suo modo exornavit, eum finxit e sinu Saronico solvisse. Tellus, etiam de insula dicitur poetis. Vid. Heynius, ad Virgil. Æn. iii. 73. in Varr. lect. Adducere litora remis, per metonymiam pro, adducere remos, navem ad litora. In vulgata adducor litora remis subauditur præpositio ad. Saltus do, exilio e nave in litus. Leves, ut Horat. II. Sat. vi. 98. levis exilit.

603. Promittere de bonis prognosticis, ut denunciare de malis Virgil. Georg. i. 453. Sociorum duodecim nomina habet Hygin. eadem fere, quæ h. 1. Noster ea per totum locum disposuit, ne uno loco cumulata tædium afferrent. Erant autem illi secundum Homer. hymn. et alios piratæ ;

« AnteriorContinua »