Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et patrium revocate decus : si fata vetabant
Stare diu Thebas; utinam tormenta virique 549
Mænia diruerent; ferrumque ignisque sonarent!
Essemus miseri sine crimine ; sorsque querenda,
Non celanda foret; lacrimæque pudore carerent.
At nunc a puero Thebæ capientur inermi; [rum,
Quem neque bella juvant, nec tela, nec usus equo-
Sed madidus myrrha crinis, mollesque coronæ, 555
Purpuraque, et pictis intextum vestibus aurum.
Quem quidem ego actutum, modo vos absistite,

cogam Assumptumque patrem, commentaque sacra fateri. An satis Acrisio est animi, contemnere vanum

549. Utinam tormenta.] Instrumenta sunt bellica a torquendis lapidibus, aliisque missilibus dicta. Sonurent. Heinsius conjecturat domarent. Immo illud melius, diciturque non modo de igne (vide Drakenb. ad Sil. i. 129.) sed et de armis; confer Virgil. Georg. i. 447.

551. Essemuscurerent.] Idem ter dixit, quia urget id, quod caput rei est. Verbis stare, diruere et capi ira nimis auget rem. Sorsque querenda. Hoc est, sors nostra lamentatione quidem digna foret, non vituperatione. Quem neque, etc. Tibul. I. vii. 43 : Non tibi sunt tristes curæ, nec luctus, Osiri (quem cum Baccho confundebant Græci,) Sed varii flores, et frons redimita corymbis; Fusa sed ad teneros lutea palla pedes, Et Tyriæ vestes, et dulcis tibia cantu. Et ad ipsum Bacchum Horat. II. xix. 25: Quanquam choreis uptior et jocis Ludoque dictus, non sat idoneus Pugna ferebaris, sed idem Pacis eras mediusque belli. Etiam secundum Eurip. 419. amat olßodóTELPav cipyvny. Crinis Bacchi passim laudatur : vid. ad ver. 421. Eum ornare solebat. Eurip. 234 : Çavdołowv.

βοστρύχοισιν εύκοσμος κόμην. Μαdidus, delibutus. Unguebantur au. tem Veteres etiam oleo myrrheo, de cujus præstantia vid. ad x.500. Molles corona, nempe hederaceæ, unde Bacchus Klogokóung: Semper hedera tempora vincta gerit, Tibul. III. vi. 2. Hederæ autem mollitudo tribuitur a poetis. Virg. Ecl. v. 31. De purpurea Bacchi veste vid. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, p. 329. Talem etiam Homerus, h. Bacch.5. ei tribuit. Pictis eo ipso, quod aurum intextum. ij. 734.

557. Lectio adsistite convenit quidem verbis Eurip. 780. ubi Pentheus scutatos et equites arcessi jubet, sed non perinde moribus et consilio Penthei e notatione Ovidii sibi arrogat. Absistite, scilicet a sacris novis. Assumptum, quem falso sibi arrogat. xi. 789. Assumptumque patrem ; Jovem quem ementitus est patrem. Commentaque sacra, conficta.

559. An satis Acrisio.] Acrisius Argivorum rex, occlusis portis, neque Deum hunc (Bacchum,) neque sacra ipsius adınisit. De Acrisio Bacchum spernente vid. iv. 606 sqq. Sed Argos

Numen, et Argolicas venienti claudere portas; Penthea terrebit cum totis advena Thebis ? 561 Ite citi” (famulis hoc imperat,) “ ite, ducemque Attrahite huc vinctum : jussis mora segnis abesto.

Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba

suorum

Corripiunt dictis, frustraque inhibere laborant.
Acrior admonitu est; irritaturque retenta, 566
Et crescit rabies; remoraminaque ipsa nocebant.
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
Lenius, et modico strepitu decurrere vidi:
At quacunque trabes obstructaque saxa tenebant, ,
Spumeus, et fervens, et ab objice sævior ibat. 571
Ecce cruentati redeunt; et, Bacchus ubi esset
Quærenti domino, Bacchum vidisse negârunt.

bem,

Deus ille serius profectus est. Apol- qui fere ex altioribus locis defluunt. lodorus. Etiam Euripid. xx. ipse nar 570. Obstructaque.] Objecta. Vide rat, Thebas primam esse Græciæ ur Heinsium. Tenebant, cursum ejus quam

intrârit. Vanum, quod morabantur. Obex, trabes obstructa, non est numen Penthea, cum em Fast. i. 563; ober montis, mons obphasi, pro, me, confer xiii. 17. ubi jectus; ab objice, propter objicem. Ajax, de Ulysse : æmulus Ajacis. Savior, rapidior. Vis aquarum cum Advena. Bacchus quem non civem ira et sævitia comparatur. agnoscit Pentheus, nedum Deum. Ite 572. Cruentati.] Apud Eurip. 434. citi, etc. Confer 355. Ducem, vene se vinciri patitur, sed ibi quoque corat enim cum comitibus.

mitem se Bacchi mentitur. Cruentati; 564. Avus, qui in vivis adhuc erat, vulnerati a comitibus Bacchi, dum sed regnum Pentheo tradiderat, eum Bacchum et Bacchas prehendere teninhibere, coercere, laborat. Euripid. tarent. Quærenti domino ; tyranno. 330. Apud Euripidem, in Bacchis, Bacchum vidisse negârunt. Famuli non audit Cadmum, non Tiresiam. tamen in Bacchis Euripidis : Ilevoɛű, Hunc Athamas; Æoli filius fuit Atha πάρεσμεν, τήνδ' άγραν ήγρευκότες mas, Cadmi gener.

"E$' öv čreuyas, etc. Ipsum addu566. Acrior, ferocior, iracundior fit centes Bacchum, quem Noster Accetæ ex iræ natura, quam poeta loquaciter sub imagine inducit latentem. Sacra quidem quatuor formulis indicat, sed Dei, etc. Hunc quoque versum Heinegregie illustrat similitudine subjecta, sius et Burmannus spurium judicant. in qua pro generali illo, sic torrens de Recte. Poeta enim ipse hic loquitur ; currit, melius, sic ego torrentem decur is vero Bacchum non poterat ita norere vidi. Decurrere proprie de fluviis, minare.

Hunc, dixere, tamen comitem, famulumque sacro

rum

Cepimus : et tradunt manibus post terga ligatis, Sacra Dei quondam Tyrrhena gente sequutum. 576 Aspicit hunc oculis Pentheus, quos ira tre

mendos Fecerat: et quanquam pænæ vix tempora differt, “ O periture, tuaque aliis documenta dature [tum, Morte," ait, "ede tuum nomen, nomenque parenEt patriam; morisque novi cur sacra frequentes.” Ille metu vacuus:“ Nomen' mihi,” dixit, “Acetes;

etc.

577. Aspicit hunc.] Bacchus mutata forma adducitur vinctus, minantique Pentheo et vitam suam enarrat et miranda Bacchi facta. Confer Homeri hymn. Bacch. p. 83. Ern. Hygini fabul. 134; Apollod. III. v. 3. Quæ Aglaosthenes in Naxicis tradiderat, excerpsit Hygin. P. A. i. 17. Confer et Senec. Ed. 449 sqq. et, qui paucis rem attigit, Propert. III. xv. 25. Omnes in eo consentiunt, Tyrrhenos Dautas rapere voluisse Bacchum, eosque cunctos, præter gubernatorem pium, in delphinos esse mutatos, quum antea repente variæ navis partes hedera et pampinis essent circumdatæ. Nempe ad commendanda sacra hujus Dei, ab homine et inter homines nati, fingenda erant multa miracula et exempla hominum ab eo punitorum. Post Homeric. hymn. plurimi et in eo conspirant, Naxon eum navigare voluisse, sive quia Naxicus scriptor primus fab. invenerat exornaveratve, sive quia illa insula Orgiis celebris. Commode autem Noster hæc admiscuit, partim quia metamorphosin habent, qua reliqua hujus fabulæ pars caret, partim quia Penthea docere poterant, quam potens ille Deus esset. Narratio hæc præclara est et morata in primis, longior tamen, quam ut furens

Pentheus omni aures præbuisse credi possit. Hoc sensit ipse poeta ; itaque versu 692 quasi excusationem sibi parat, sed non satis probabiliter ; qui enim attente diu alterum audit,'eo ipso consilio, ut ira vires mora absumere posset, is, re cognita, non dirum supplicium decernit. Cæterum Lucian. in Dial. Marin. tradit, prælio victos esse Tyrrhenos a Baccho. Tremendos, igne micantes; ignis enim tremere dicitur. Edere, ut i. 761. Tuum nomen,

Hæc tria fere olim quæri solebant ex advenis.

582. Acætes, 'Acoírns. Hoc nomen alii interpretantur vigilem, quia gubernatorem navis vigilem semper esse oporteat; alii contra, tam pauperem, ut cubili careat: prius verum, alterum ineptum. Idem nomen gubernatori etiam apud Hyginum; sed in Homero Medides dicitur. Mæonia est Lydia, a Mæonibus, priscis Lydiæ colonis, sic dicta. Etiam apud Euripid. 464. interrogatus OTIS El yévos, respondet, Avdia poi tarpis. Sed paulo ante, versu 576. Tyrrhena gente profectus, fingebatur, atque etiam, versu 696. Tyrrhenus vocatur. Etiam Homerus d. l. hos Bacchi vectores vocat Tuponvoùs, a quo nec dissentiunt cæteri auctores, Apollod. Hygin. Lucian.

Patria Mæonia est: humili de plebe parentes.
Non mihi, quæ duri colerent pater arva juvenci,
Lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit.
Pauper et ipse fuit; linoque solebat et hamo 586
Decipere, et calamo salientes ducere pisces.
Ars illi sua census erat: quum traderet artem,
Accipe, quas habeo, studii successor et heres,
Dixit, opes : moriensque mihi nihil ille reliquit,
Præter aquas: unum hoc possum appellare pa-
ternum.

591 Mox ego, ne scopulis hærerem semper in îsdem, Addidici regimen, dextra moderante, carinæ

Senec. Edip. ver. 449. Nempe Tyr boriosus, qui graves labores peragit. rheni e prisca Pelasgorum stirpe fue Omnis vita rustica dura est. Linum, runt, atque etiam aliquandiu Lydiam retia piscatoria. Decipere, suaviter incoluisse videntur: vide Heynium, pro, capere. Virgil. Georg. i. 139: in Comment, de Castoris Epochis, et fallere aves visco. Verbum proprium Excurs. III. ad Æneid. VIII. nostræ est, inescare, dɛlɛáselv. Salientes a Editionis, vol. iii. p. 482. Sed Hyg. natura piscium. Confer Art. Amat. i. qui eundem cum Nostro auctorem se 763. et infra xiii. 923. quutus esse videtur, Tyrrheni, inquit, 588. Census, divitiæ, opes, reditus, qui postea Tusci sunt dicti, quum pira quia bona civium Romanorum in centicam facerent. Nempe Mæonia dicta sum deferebantur. Studium, vitæ geest etiam Tuscia, in quam priscis tem nus, ut i, 694. ubi de venatu. Juporibus Mæonum colonia deducta esse cunde successor et heres, tanquam magvulgari Veterum errore credebatur: narum facultatum. Jucunde et illud, vide Heyn, d. 1. Hinc Virg. d.l. Ma nihil mihi reliquit præter aquas. onia juventus de Etruscis, et Sil. Ital. 593. Addiscere, discere aliquid præxv. 35. Mæonius lacus est Trasimenus. ter id, quod jam tenemus. Simile est Et Tusci rei nauticæ studiosi erant, addocere artes apud Horat. Nautarum Dionys. Halic. i. 25. eosdemque sa est, regere navem, nôsse sidera et porcris Bacchicis fuisse addictos e monu tus. Regimen, gubernaculum, clamentis multis eorum apparet.

Jam sidera illa memorat, quæ 584. Non mihi pater, etc.] Descri præ cæteris nautas olim ducebant. bit se pauperrimum, ad miserationem Olenia capella, Amalthea, cujus lacte faciendam. Ornate effert tria vitæ Jovem nutritum ferunt. Ea inter sigenera. In armentis et arvis omnes dera relata locum suum habet in huolim divitiæ. Pauperrima autem erat mero sinistro Heniochi sive auriga. piscatorum conditio : vid. Virg. Æn. Hygin. Poet. Astr. ii. 13. Vocatur xii. 517 sqq. Theocrit. Id. 21. ibique sidus pluviale, et Fast. v. 113, signum Harles. qui et de instrumentis, pisca- pluviale, quia pluviam nunciat. Tuytoriis exponit. Durus, robustus et la gete, una ex Pleiadibus. Hyades stellæ

vus.

Flectere: et Oleniæ sidus pluviale capellæ, 594
Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notavi,
Ventorumque domos, et portus puppibus aptos.
Forte petens Delon, Chiæ telluris ad oras
Applicor, et dextris adducor litora remis;
Doque leves saltus ; udæque innitor arenæ, 599
Nox ubi consumpta est. Aurora rubescere primum
Cæperat: exurgo, laticesque inferre recentes
Admoneo, monstroque viam, quæ ducat ad undas.
Ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto

in capite Tauri, quæ quum oriuntur et occidunt, largos imbres cient. Gellius N. A. xiii. 9. Quare Hyades sic dictæ, à TOŨ ÚELV, Arcton, Ursam borealem, Cynosuram, vel Helicen. Ventorum domos, regiones, unde spirant.

597. Delon.] Delos insula maris Ægæi. Diæ, verum esse non potest. Dia enim est eadem quæ Naxos (Plin. H. N. iv. 12.) in quam deferri Bacchus volebat, vers. 636. 690. Difficile est verum nomen hic reponere, quoniam nescimus, unde Acotes solverit, nec cæteri auctores aliquid certi suppeditant. In 'hymno Homeric. et ab Hygin. nullus locus commemoratur. Apud Apollod. Bacchus ex Icaria in Naxon transferri vult ; nautæ autem eam insulam præternavigantes Asiam petunt, ut prædam ibi vendant. Per Asiam Heynius intelligit Asiam proprie dictam, Lydiæ partem. At, qui, relicta Icaria, Naxon præternavigant, ii non deferuntur cursu in Lydiam, sed magis magisque ab ea discedunt. Revocavi antiquiorem lectionem eamque plurimorum codicum, Chiæ. Non autem intellig. Chios insula celebris prope Ioniam. Quanquam enim Lydus Delon petens commode ad dexterum ejus litus appellere potuisset, non tamen Naxon ad dexteram ha

buisset, sed e regione et longe remotam. Sed cogitandum videtur de Ceo, quam Romani nonnulli et Ceam dixeruni, et Ptolem. Kiav, ut adeo forte et h. 1. e consilio nonnullorum Cice rescribendum sit. Ea quinque millia passuum distabat ab Helena, quemadmodum hæc a Sunio totidem passus. Plin. Hist. Nat. iv. 12-20. Idem tradit, eandem et Hydrussam (údpórooav,) aquis abundantem, Græcis esse dictam. Ei igitur bene convenit, quod Acætes mox narrat, sé laticis inferendi causa huc appulisse. Ovidius igitur, qui hæc suo modo exornavit, eum finxit e sinu Saronico solvisse. Tellus, etiam de insula dicitur poetis. Vid. Heynius, ad Virgil. Æn. iii. 73. in Varr. lect. Adducere litora remis, per metonymiam pro, adducere remos, navem ad litora. In vulgata adducor litora remis subauditur præpositio ad. Saltus do, exilio e nave in litus. Leves, ut Horat. II. Sat. vi. 98. levis eailit.

603. Promittere de bonis prognosticis, ut denunciare de malis Virgil. Georg. i. 453. Sociorum duodecim nomina habet Hygin. eadem fere, quæ h. 1. Noster ea per totum locum disposuit, ne uno loco cumulata tædium afferrent. Erant autem illi secundum Homer. hymn. et alios piratæ ;

« AnteriorContinua »