Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Indoluit: quotiesque puer miserabilis, Eheu! 495 Dixerat; hæc resonis iterabat vocibus, Eheu! Quumque suos manibus percusserat ille lacertos, Hæc quoque reddebat sonitum plangoris eundem. Ultima vox solitam fuit hæc spectantis in undam; Heu frustra dilecte puer! totidemque remisit 500 Verba locus; dictoque Vale, Vale inquit et Echo. Ille caput viridi fessum submisit in herba; Lumina nox claudit, domini mirantia formam. Tum quoque se, postquam est inferna sede recepIn Stygia spectabat aqua: planxere sorores [tus, Naiades; et sectos fratri posuere capillos: Planxere et Dryades; plangentibus assonat Echo. Jamque rogum, quassasque faces, feretrumque parabant :

506

Nusquam corpus erat: croceum pro corpore florem Inveniunt, foliis medium cingentibus albis.

:

503. Dominus luminum, ut vi. 560. domino linguæ. In Stygia, etc. Manes enim in inferna sede exercent studia antiqua vide ad iv. 445. Nihilo tamen minus Noster nunc ingenio abusus est: Stygis enim turbida aqua et limo plena non poterat spectantis formam reddere.

505. Planxere sorores.] Apud Claudian. d. 1. Narcissum fracta Cephissus arundine luget. Sectos capillos. Ex more antiquissimo solebant mortuorum tumulis secti capillorum cincinni imponi. Ponere solenne in consecrationibus. Tibullus, I. i. 14. pomum ponere Deo. Mirum autem est, Nymphas rogum et feretrum parâsse.

508. Quassasque.] Septem MSS. cassasque. Id Burmannus explicat, quæ resectæ ab arbore succo suo carent et aridæ sunt. Nostri, quassasque. Et arguta forte videbitur explicatio

510

Burmanni. Cassas pro quassus scriptum fuisse a librariis, et eodem sensu, quis demiretur, quum sciverit quomodo ante typographiam repertam scriberentur libri ? scilicet duo, tres, vel plures scribæ ante pluteum, dictante verba magistro, exarabant; et, prout quisque peritus esset, alter quassas, alter cassas in suo codice reponebat. Similiter ex omnibus hisce mendis quæ in nostris scriptis libris occurrunt. Quatere, quassare, percutere faces, formulæ obviæ. Vid. Heinsius ad iv. 758. Jactabantur enim inter eundum. Croceum florem. Narcissum. Flos hic Diis inferis sacer fingitur, ut qui floreat tantum et transeat, neque ullum ex se fructum edat; ita et ingenia præcocia haud facile perveniunt ad frugem. Flos autem ille etiam hodie juxta Heliconem plurimus reperitur, ut narrat Chandler in Itiner. cap. 64.

VI. Cognita res meritam vati per Achaidas urbes Attulerat famam; nomenque erat auguris ingens; Spernit Echionides tamen hunc, ex omnibus unus Contemptor Superum, Pentheus; præsagaque ridet Verba senis; tenebrasque et cladem lucis ademptæ Objicit ille movens albentia tempora canis, 516 Quam felix esses, si tu quoque luminis hujus

66

511-733. Cognita res meritam, etc.] Bacchus, emensus multas terras, Thebas venit. Pentheus vero, Echionis filius, Cadmi ex Agave nepos, cui Cadmus imperium tradiderat, quum sacra nova accipere nollet, Bacchumque adeo interficere conaretur, dilaceratus est ab Agave et sororibus, quas Bacchus eum in finem in furorem adegerat. Tractata est hæc fabula post Eschylum, cujus Pentheus interiit, ab Euripide in Bacchis. Habent eam Apollod. III. v. 2; Hygin. fab. 184; Philostr. Icon. I. Attingit etiam Theocrit. Id. 26. Cf. et Senec. Ed. 404-508. et similem loc. apud Virgil. Æn. vii. 385 sqq. Sine dubio Pentheus, quum furorem Bacchicum, qui totas interdum civitates invadebat, coercere vellet, a Bacchis occisus est. Ferociorem autem eum Ovidius descripsit, quam Euripides. Nullam autem transformationem hæc fab. habet; itaque Noster, ne instituti immemor videretur, inde ad versum 574. commode intexuit aliam. Res, vaticinium de Narcisso impletum; cognita, quum esset divulgata. Vati, Tiresia; redit enim eo, quo deflexerat carmen. Achaidas, Græcas. Apud Homer. omnes Græci 'Axaloi. Achaidas urbes. Achaica regio est Græciæ, Peloponneso contermina. guris. Aures ejus ita purgatæ erant, ut omnes avium voces auditu perciperet. Apollod. III. vi. 7. Apud Euripid. d. 1. 347. sedes habet, ubi olwvoσкoπεł. Jam breviter notat mo

Au

res Penthei, qui ad hanc rem pertinebant, Contemptor Superum: ex omnibus, ex omni familia Cadmi. Cæteri venerabantur Bacchum: vid. ver. 564. Tenebræ, ut oкóтos, de cæcitate. Cladem, damnum, quod passus erat, luce adempta. Aliter Tiresiam increpat apud Euripid. 255 sqq.

516. Movens.] Motus et agitatio capitis signum indignationis. Movet autem Tiresias tempora, et quidem senilia. Sed id graphice expressit, albentia canis, tempora cana. Ioλioi Kрóтapol. Anacr. Od. 56; et Hom. Il. . 518. senes vocat TоλoкрPOTάpovs yέpovras. Tiresiam, qui quatuor generationibus post, Eteoclis et Polynicis tempore, adhuc vixit, jam senem facit tempore Penthei, sequutus Euripidem, apud quem Bacch. ver. 258. Pentheus ei tribuit yñpas πоNov: vid. Barnes. ad ver. 178. Et commode h. 1. senectutis mentio fit; ea enim tanto majorem auctoritatem vati, tantoque majorem fidem ejus responsis conciliabat. Nec tamen omnino spernenda est altera lectio, albentia tempora vittis, maxime ob xiii. 643: Hinc Anius niveis circumdata tempora vittis Concutiens. Vitta enim alba insignire solebat tempora augurum.

517. Quam felix esses.] Et ad risum et ad cladem oculorum verbis gravissimis respondet vates. Apud Euripid. 368. non μαντικῇ, sed τοῖς πράγμαoi edoctus veretur, ne Pentheus luctum inferat Cadmi domo. Sed Ovid.

Orbus," ait, "fieres, nec Bacchia sacra videres! Jamque dies aderit, jamque haud procul auguror

esse,

Qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber. 520 Quem nisi templorum fueris dignatus honore, Mille lacer spargere locis, et sanguine silvas Fœdabis, matremque tuam, matrisque sorores. Evenient: neque enim dignabere numen honore; Meque sub his tenebris nimium vidisse quereris." Talia dicentem proturbat Echione natus: 526 Dicta fides sequitur; responsaque vatis aguntur. Liber adest; festisque fremunt ululatibus agri:

vel nexus causa hæc novavit. Bacchia sacra, Teλeràç ɛvíovç, i. e. mysteria bacchica: vid. Perizon. ad Ælian. V. H. II. xxxi. 20. Dicta sunt, ut omnia sacra enthusiastica, Orgia, άπò τns oруñs, a furore, insania : vid. ad iv. 1. Intelliguntur autem h. 1. prisca illa orgia, diversa ab Atheniensium Dionysiis, et trieterica dicta, quoniam a Thebanis tertio quoque anno celebrabantur, et quidem in monte Citharone nocturnis discursibus: vid. Barnes. ad Euripid. ver. 133. et Perizon. ad Ælian. V. H. xiii. 2.

519. Jam, vox vaticinantium; itaque repetitur non sine gravitate. Novus, non est recentior, diversus a priscis hujus nominis Diis, sed, ut Francius bene vidit, nobis adhuc incognitus. Eurip. ver. 219. ò vɛworì daíμwv; ver. 256 et 272. ò daíμov o vέog. Sic sæpe novus apud Nostrum, novi fluctus, nova monstra, etc. i. e. adhuc ignota. Veniat exquisitius, quam veniet. Tibul. I. iv. 49: Tempus erit, quum me deducat, ubi vide observationem Heynii.

521. Quem nisi, etc.] Nisi dignum eum judicabis, quem colas templis excitandis et dedicandis. Honorare

templis, aris, statuis, ut Græc. Tuñoaι vaois, etc. vid. Perizon. ad Ælian. V. H. II. xxxi. 12. Lacer spargere, laceraberis et spargeris. Fadare, de sanguine vulneratorum. Virgil. Æneid. ii. 492. fœdantem sanguine ignes. Sub, in, tenebris, ut vii. 2. sub nocte. In sub tenebris vidisse inest acumen.

527. Responsa, vaticinium: vide ad ver. 340. Aguntur, eventum habent. Idem est alterum fides sequitur.

528. Adest, nempe e Lydia. Euripid. 234. Thebis mulieres coegit βακχεύειν ἐν τῷ Κιθαιρώνι. Apollod. Noster brevitatis studio statim irruit in ipsum fremitum. Agri fremunt, βρέμουσι, verbum proprium de Bacchantibus, unde Bacchus Boóμtog; vid. Longin. xv. 6. Ululatibus, laxais, bλoλvyμois. Ipse Bacch. de se, Eurip. ver. 24. Thebas in Græcia primas ȧvwλóλvža, ululatu complevi. Nam óλoλúšev et ululare, etiam præ gaudio exclamare et ululare, sed de furibundo Bacchantium clamore in primis dicitur. Ululabant autem voces has, Εὐοῖ Βάκχε, ὦ Ιακχε, Ἰὼ Βάκχε, Εὐοῖ σαβοῖ, unde εὐάζειν τὰ ὄργια, quod Virg. Æneid. vi. 517. reddidit, evare orgia, i. e. evando celebrare orgia:

Turba ruunt, mixtæque viris matresque, nurusque, Vulgusque, proceresque, ignota ad sacra feruntur. "Quis furor, anguigenæ, proles Mavortia, vestras Attonuit mentes?" Pentheus ait: "ærane tantum Ære repulsa valent? et adunco tibia cornu?

Et magicæ fraudes? ut, quos non belliger ensis, Non tuba terruerint, non strictis agmina telis; 535 Femineæ voces, et mota insania vino,

vid. Drackenb. ad Sil. ii. 101. Festis, quia conjuncti erant hujusmodi ululatus cum sacris Bacchi.

529. Inducuntur Bacchi thiasi. Virg. Ecl. v. 30; nam Oíacos, thiasus, dicta est vocabulo proprio multitudo illa mixta et pompa, quæ Bacchum comitabatur: vid. Barnes. ad Eurip. ver. 56. Mixtaque, etc. Feminæ et mares, pauperes et nobiles sacris his arcanis interesse poterant. Euripid. ver. 208 sqq. Verba ruunt et feruntur egregie pingunt studium, quo superstitiosa et levis multitudo certatim advolat ad ignota (nam ignota et nova scire cupiunt) sacra. Ruere sic etiam xv. 729; Phædr. V. fab. i. 3. Significat enim sine ordine et summa cum contentione currere. Matres et nurus solenne Nostro, quum omnis generis et ætatis mulieres commemorat. nurus poetis omnis mulier. Brouckh. ad Propert. II. v. 26. Mixta viris. Eurip. 36: γυναῖκες ὁμοῦ δὲ Κάδμου παισὶν ἀναμεμιγμέναι. Proceres, ipse Cadmus cum filiabus et Tiresia. Eurip. 299. Vulgusque, proceresque ; jam in libro i. 193: Faunique, Satyrique, etc. infra, libro iv. 10: Telasque, calathosque. Vulgatam lectionem retinuimus, quia hujus metri exempla reperiuntur apud Virg., præsertim in Ecl. iv. 51; et Georg. i. 279. Proceres dicuntur, qui in civitate eminent, sicuti, in ædificiis, capita trabium quæ proceres appellantur.

VOL. III.

Et

531. Quis furor crebra vox indignantium. vi. 170; Virgil. Georg. iv. 495; Tibul. I. x. 33. Anguigenæ, Thebani ex anguis dentibus prognati, Græcis Σraproí. Eorum urbs draconigena, Fast. iii. 865. Utrumque voc. ab ipso Ovidio signatum videtur ad formam terrigena, etc. Proles Mavortia, nam draco ille Martis filius fuerat.

532. Attoniti, qui, audito Bacchantium fremitu, et ipsi furorem concipiunt: vid. Iani ad Horat. I. Od. xvi. 7. Era, cymbala, quorum usus in mysteriis Bacchi non minus, quam in sacris Cybeles; multa enim utrisque sacris communia. Erant concava, atque inter se concussa, tinnitum acutum dabant, et pungentem veluti animos vide Fast. iv. 189. Repulsa, pulsa, ut Tibul. I. iii. 24; viii. 22. Adunco tibia cornu, tibia Phrygia, inventa a Mida rege, et incurva, quum cæteræ tibiæ essent recta. Virgil. Eneid. xi. 737: Ubi curva choros indixit tibia Bacchi. Cornu additum augebat sonum.

534. Magica fraudes.] Apud Euripidem, versu 234. Bacchus yóns et ἐπῳδός. Quum sacra Bacchi essent nocturna, arcana et cum multis præstigiis conjuncta, Pentheo videbantur magica fraudes. Belliger ensis, ut Martial. V. Epigr. xxv. belligera hasta; Horat. Sat. i. 31. hosticus ensis. Tuba usus erat in bellis; vide ad i. 98.

Сс

Obscœnique greges, et inania tympana vincant.
Vosne, senes, mirer? qui, longa per æquora vecti,
Hac Tyron, hac profugos posuistis sede Penates;
Nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior ætas,
O juvenes, propiorque meæ, quos arma tenere, 541
Non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?
Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati;
Illiusque animos, qui multos perdidit unus,
Sumite serpentis: pro fontibus ille lacuque
Interiit: at vos pro fama vincite vestra.
Ille dedit leto fortes: vos pellite molles,

537. Obscæni greges.] Sil. Ital. xvii. 112. Semiviri chori. Tympana, orbes intenti corio, pulsabantur manibus et edebant sonum raucum. Euripid. 124. βυρσότονα κυκλώματα, et versu 156. ẞapúßpoμa. Inania, non timenda.

538. Senes cum Cadmo e Phoenicia profecti orbem pererraverant: vide ver. 6. Hos non omnes necâsse videtur serpens a Cadmo interfectus. Hac Tyron. Tyros insula est Phoenicia adjacens, a Tyro, Phoenicis filio, dic

ta.

Est etiam Tyros Laconiæ urbs, et insula in mari rubro. Hac Tyron, etc. Certum signum novæ sedis captæ, si penates ibi constituerentur. Novæ autem sedi nomen urbis, unde venerant profugi, imponi solebat. Expressit vero, ut Nauger. jam monuit, Virgil. Æn. i. 68: Ilium in Italiam portans victosque penates.

540. Acer de juvenili vigore. Propior mea. Elegantius Ascanius ad Euryalum, Æneid. ix. 275. mea quem spatiis propioribus atas Insequitur. Thyrsus, baculus aut hasta, quam gestabant, quaque terram pulsabant Bacchantes. Revinctus erat hedera aut pampinis, unde ab Euripid. ver. 25. κίσσινον βέλος; ab Ovidio vero,

545

XIII. Epist. xxxiii. pampina hasta vocatur: vide mox, ver. 667. Speciem ejus e gemmis expressam habes apud Perizon. ad Ælian. V. H. iii. 18. et in Lipperti Dactyl. i. 184. 390. Fronde. Bacchantes coronati erant hedera, pampinis aut aliarum arborum frondibus. Tegi verbum solenne in hac re. Vide Catull. lxiv. 257.

Immo

544. Illiusque animos, etc.] Solenne est posteris majorum facta in memoriam revocare. Argumentum autem hoc a serpente ductum non dedecet orationem in opere mythologico. Fontes et lacus eodem redeunt, sed dictum hoc ad formulam pro aris et focis. Molles, effeminati. Male Burmannus repellite præfert perdite, quod melius conveniat v. dedit leto. vult minus dicere, ut duplex oppositio sit, fortes-molles, leto dare-pellere, quemadmodum ante interüt-vincite. Revocare, restituere, vocabulo vocis ad facta translato: vid. Gronov. Observ. ii. 19. Præfero tamen, quod omnes MSS. præter duos, habent, retinete. Heren. iii. 3. retinere fortitudinem, conservare. Velleius, II. lxxix. 5. retinere dignitatem, dignitatis memorem se gerere. Etiam in Nuce 51. retinere decus.

« AnteriorContinua »