Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit: 415
Dumque bibit, visæ correptus imagine formæ,
Spem sine corpore amat: corpus putat esse, quod
umbra est.

Astupet ipse sibi, vultuque immotus eodem
Hæret, ut e Pario formatum marmore signum.
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus,
Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines, 421
Impubesque genas, et eburnea colla, decusque
Oris, et in niveo mixtum candore ruborem ;
Cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse
Se cupit imprudens; et, qui probat, ille probatur;
Dumque petit, petitur; pariterque incendit, et
Irrita fallaci quoties dedit oscula fonti! [ardet.
In medias quoties, visum captantia collum,

bra, quam corpus esse sperabat, neque tamen erat. Ipse sic explicat verbis subjectis.

418. Astupet ipse sibi.] Pausanias, dicto loco, absurdum hoc figmentum esse judicat; neminem enim tam stolidum esse, ut sui amore capiatur, hominemque ab umbra discernere nequeat. Quid autem Noster? Is eo ita delectatus est, ut intolerabilis garrulitatis exemplum nobis reliquerit, neque voluptatem, sed tædium lectoribus paraverit. Semper ad eandem notionem revolvitur, quin adeo, quæ ipse dixerat, Narcissum repetentem inducit. Diutius etiam, quam naturæ veritas patitur, eum hoc errore fascinatum tenet. Adde frigida acumina, quibus h. 1. distinxit. Astupere dictum, ut adgemere, assonare, alludere alicui. Stupori convenit vocabulum hærere. Apud Virg. Æn. vi. 471. regina non aliter hæret, ac si dura silex, aut stet Marpesia (in Paro) cautes. Inde Noster fecit, ut e Pario formatum marmore signum. VOL. III.

428

420. Geminum sidus, hoc est sua lumina, aut sic: sua lumina tanquam geminum sidus. Oculi fulgentes, siderum instar, ponuntur in maxima pulchritudinis parte. Cf. ad i. 499. Apollo et Bacchus laudantur a poetis ob æternam juventutem et formositatem; imprimisque tribuuntur iis pulchri et promissi capilli: Amor. i. 14; Martial. IV. Epigr. xlv. Hinc Bacchus εὐκόμης, χρυσοκόμης, etc. De comis Bacchi passim apud poetas, hinc etiam ἀκερσεκόμης dictus et aßpokóμns Græcis. Impubes, lanugine obductas. Decus, exquisitius quam pulchritudo. Mixtus alibi sine præpositione legitur vel cum tertio, vel cum sexto casu.

425. Se cupit.] De cupere et petere vide ad 353. Imprudens, nesciens illam imaginem esse umbram suam. Qui probat-ardet. Frigidum acumen. Probare, pulchrum et amore dignum judicare. Incitat oculos, irritat amorem per oculos.

Bb

Brachia mersit aquas; nec se deprendit in illis! Quid videat, nescit; sed, quod videt, uritur illo; Atque oculos idem, qui decipit, incitat error. Credule, quid frustra simulacra fugacia captas? Quod petis, est nusquam: quod amas, avertere, perdes: 433

Ista repercussæ, quam cernis, imaginis umbra est: Nil habet ista sui; tecumque venitque, manetque; Tecum discedat, si tu discedere possis.

66

Non illum Cereris, non illum cura quietis
Abstrahere inde potest: sed opaca fusus in herba
Spectat inexpleto mendacem lumine formam ;
Perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus,
Ad circumstantes tendens sua brachia silvas, 441
Ecquis, io silvæ, crudelius," inquit, "amavit?
Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.
Ecquem, quum vestræ tot agantur secula vitæ,
Qui sic tabuerit, longo meministis in ævo?
Et placet, et video; sed quod videoque, placetque,
Non tamen invenio: tantus tenet error amantem!
Quoque magis doleam; nec nos mare separat ingens,

432. Credule, quid frustra, etc.] Jam supra versu 417. poeta hunc errorem indicaverat; itaque aut hæc, aut illa resecanda fuissent. Quod amas, avertere, perdes. Tu modo te averte, nulla erit umbra, nihil quod ames. Nil habet ista sui, non constat per se, nihil habet proprium. Bene sic describitur umbra.

437. Non illum Cereris, etc.] Nec Ovidium brevitatis cura ab hoc fonte et a Narcisso abstrahere potuit. Fusus, alibi reclinatus, stratus, abjectus. Sed et Græce sic xvleis, ut Anacr. Od. lii. 16. Opaca, quam opacat silva. Inexpleto, quod contemplanda imagine

445

expleri, satiari non poterat. Mendacem, quæ videbatur esse forma, neque tamen erat. Falsam adolescentis figuram. Elegans est hic usus verbi

mentiri.

443. Scitis enim, et multis, etc.] Burmannus opinatur procacitatem nympharum hic tangi. Sed videtur poeta omnino amantes intellexisse, qui fere loca remota, silvas et antra, quærere solent. Commoda autem est hæc ad silvas apostropha. Ecquem, quum vestræ, etc. Ordo est: Ecquem meministis, in longo avo, qui sic tabuerit, et paulatim consumptus sit?

448. Nec nos mare separat, etc.]

Nec via, nec montes, nec clausis mœnia portis ; Exigua prohibemur aqua: cupit ipse teneri; 450 Nam, quoties liquidis porreximus oscula lymphis, Hic toties ad me resupino nititur ore:

Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.

Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis? Quove petitus abis? certe nec forma, nec ætas Est mea, quam fugias; et amârunt me quoque Nymphæ.

456

Spem mihi, nescio quam, vultu promittis amico;
Quumque ego porrexi tibi brachia, porrigis ultro:
Quum risi, arrides: lacrimas quoque sæpe notavi,
Me lacrimante, tuas: nictu quoque signa remittis:
Et, quantum motu formosi suspicor oris,
Verba refers, aures non pervenientia nostras.
In te ego sum, sensi; nec me mea fallit imago:
Uror amore mei; flammas moveoque feroque.

Plinius, Epist. VI. i. 1: Desiderium absentium nihil perinde ac vicinitas acuit. Sed via in his impedimentis male commemoratur; ea enim facile potest transiliri. Tenere vox amantium, quum potiti sunt amato, et ferme cum amplexibus conjungitur. vii. 56. 143. Liquidis, limpidis. Resupino, etc. corpore inclinato, sursum erigi conatur.

454. Unicus, quem præ cæteris amamus, quia cæteris præstat vel animi vel corporis dotibus. Multus est in h. v. explicando Heins. ad h. 1. Raro ponitur pro unus.

457. Promittis exquisitius quam, facis. Amicus, hilaris. viii. 677. boni vultus. Nictus proprius est amantium, quum blande se invicem intuentes oculos movent, osque diducunt ad subridendum, Græcis est σκαρδαμυγμός. Sed h. 1. non nisi ad oculorum motum retulerim, quia risus jam præcessit.

461

Forte tamen præstat ex plurimis nutu. iv. 63: nutu signisque loquuntur. Art. Amat. i. 138: Nec tibi per nutus accipienda nota est. Ibi quoque non nisi unus nictus præfert. Pervenientia aures, intellige ad. Sæpe Homer. йε πόλιν, omisso εἰς; quod imitati sunt Latini.

463. In te ego sum, etc.] Hactenus error. Eo expeditus Narcissus in desperationem vertitur, cujus autem vim non bene expressit poeta. Alienum ab ea est oxymoron inopem me copia fecit, alienus ille lusus, Votum--abesset; ineptum acumen, Hic, qui diligitur, etc. Quid deinde rog. et si rogare libet, quid tandem rogabo? InAusonius de opem me copia fecit. Narcisso: Si cuperes alium, posses, Narcisse, potiri; Nunc tibi amoris adest copia: fructus abest. Epigram. 95 et 96.

rogabo?

Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde
465
Quod cupio mecum est, inopem me copia fecit.
O utinam nostro secedere corpore possem!

Votum in amante novum; vellem, quod amamus, abesset!

Jamque dolor vires adimit; nec tempora vitæ 469
Longa meæ superant; primoque extinguor in ævo:
Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores.
Hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset :
Nunc duo concordes anima moriemur in una."

Dixit, et ad faciem rediit malesanus eandem; Et lacrimis turbavit aquas; obscuraque moto 475 Reddita forma lacu est: quam quum vidisset abire, "Quo fugis? o remane; nec me, crudelis, amantem Desere," clamavit: "liceat, quod tangere non est, Aspicere, et misero præbere alimenta furori." Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora, 480

470. Superant, supersunt. Quod Virgilianum est-Superatne, et vescitur aura? Primo avo, ineunte ætate. Anima in una, dum unus animam exhalat. Dictum hoc e sermone intimæ familiaritatis sibi vindicantis alterius sortem. iv. 108; ix. 388; xii. 229. Sed ab hoc loco alienum est, quia Narcissus jam senserat, umbra sua se ardere. Malim explicare non illi animum mutari, licet errorem agnoverit,

474. Malesanus, insanus, vel quia redibat ad aquam quæ renovabat dolores, vel propter amorem sui. Lacrimis incredibilem tribuit vim.

479. Misero furori ; quod homines miseros faciat, qui illo vexantur.

480. Ora, extrema pars vestis, vel, ut hoc loco in pectore (summa, suprema) vel infra (ima.) Jam ut II. Fast. 347: tunicas ora subducere ab

ima sensu obscoeno, sic h. 1. vestem deducere summa ab ora, quod facere solebant, qui planctus causa pectus nudabant; vid. Heinsius ad h. 1. et Burmannus ad Am. I. vii. 48. Cf. et infra v. 399. Hoc autem figmentum præclarum est. Tenuem ruborem illustrat duplici comparatione, quæ probanda quidem est; sed an admirabilem phantasiæ vim prodat, et digna sit ingenio summi poetæ, ut Schirach. videtur, nescio. Non debemus nimii esse in laudandis poetarum veterum locis. In posteriore forsan respexit Hor. II. Od. v. 10: Jam tibi lividos Distinguet Autumnus racemos, Purpureo varius colore. Alias hujus generis similitudines collegit Brouckhusius ad Propert. II. ii. 20. Ducere colorem, ut in Metamorphos. libro viii. 760. ducere pallorem; ut antea dix

Nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem;
Non aliter, quam poma solent, quæ candida parte,
Parte rubent: aut, ut variis solet uva racemis
Ducere purpureum, nondum matura, colorem. 485
Quæ simul aspexit liquefacta rursus in unda,
Non tulit ulterius; sed, ut intabescere flavæ
Igne levi ceræ, matutinæque pruinæ
Sole tepente solent; sic attenuatus amore
Liquitur; et cæco paulatim carpitur igni.
Et neque jam color est mixto candore rubori;
Nec vigor, et vires, et quæ modo visa placebant,
Nec corpus remanet, quondam quod amaverat
Echo.

Quæ tamen ut vidit, quamvis irata memorque,

erat Virg. Ecl. ix. 49. duceret uva colorem.

486. Liquefacta, quod et habent nostri Codices Regii, offendit Heinsium, quia cera dicatur liquefieri, non unda. Burmannus refert inter singularia Ovidii. Passim apud Nostrum liquida aqua pro limpida, clara, ut 451. et i. 370. Plinius, V. Ep. vi : purius cœlum, aer liquidior; Panegyr. 82. liquida flumina. Itaque limpidam redditam recte liquefactam dixeris.

490. Liquitur.] Liquescit ac paulatim consumitur. Et cæco carpitur igni. Occulto amore, clandestino, per membra et ossa meanti, cruciatur. Notum hoc Virg. Æn. iv. 2. Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni. De verbo carpi, vide ad ii. 781; unde apparet, passim nunc posse abesse. Et vires, pro nec vires: vide Burman

num.

491. Et neque, etc.] Ad piλaúrwv νεοσόφων et δοκησισόφων ingenia ex

490

primenda, eleganter sumitur flos vernus, idemque píλoμßpos pluviæ sititor, quum ejusmodi ingenia spem sui sub initia prodigam præbeant, quam tamen fallunt, et frugis bonæ expectationem destituunt.

494. Quamvis irata memorque se a Narcisso fuisse spretam. Memor, scilicet injuriæ ipsi factæ. Sed displicet Glareano, quod Echo mutata in lapidem viderit Narcissum. Respondet Burmannus poetam narrâsse quidem jam antea metamorphosin Echûs, sed eam simul cum Narcissi transformatione factam esse. Putem, videre omnino esse sentire, intelligere. Hoc poterat, quia nunc quoque persona erat. Præterea sæpius jam observavimus, hæc et talia in Ovidio non esse urgenda. Cæterum ingeniose Echo hic inducitur et fabulæ innectitur. Etiam illud indoluit ex natura Echûs bene confirmatur. Male Heinsius etiam versu 501. lacus recepit. Immo locus, in quo mutata Echo, remittebat verba.

« AnteriorContinua »