Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nec pro materia fertur doluisse : suique
Judicis æterna damnavit lumina nocte.

335 At pater omnipotens, neque enim licet irrita cuiFacta Dei fecisse Deo, pro lumine adempto [quam Scire futura dedit, pænamque levavit honore.

V. Ille per Aonias, fama celeberrimus, urbes Irreprehensa dabat populo responsa petenti. 340 Prima fide vocisque ratæ tentamina sumpsit Cærula Liriope: quam quondam flumine curvo Implicuit, clausæque suis Cephisos in undis Vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 344 Infantem, Nymphis jam nunc qui posset amari ;

nus.

materiæ levitas : x. 133. Ita pro rerum majestate, Lucr. v. 2.

335. Æterna damnavit nocte graviter excæcationem exprimit. Neque enim licet, etc. Vid ad. ii. 677. Scire dedit Græce, dedit scientiam. Levavit, tolerabiliorem reddidit. Apud Homerum, Od. e. 64. Demodoci cæcitatem Musa levaverat arte musica cantuque dulci. Honore, arte honorifica.

339—510. Llle per Aonias, etc.) Dum exemplum ponit artis Tiresiæ, commode nova intexitur fabula, ex qua rursus alia orta est. Narcissus, juvenis pulcherrimus, quum et juvenes et puellas superbe sperneret, Rhamnusia effecit, ut suæ ipsius imaginis, quam in fonte quodam conspexit, insano amore corriperetur, atque tabescendo mutaretur in florem sui nomi. nis. Thespiensis erat hæc fab. quam duplici modo Pausan. IX. xxxi. p. 772. narrat, quorum alterum, quem Noster sequutus est, vulgatum vocat. Ex altero Narcissus sororem habebat sibi simillimam, cujus amissæ desiderium contemplanda imagine in fonte lenire volebat. Thespiensem fuisse Narcissum etiam ex Lucian. Ver. Hist. lib. II. tom. iv. p. 276. apparet. Paucis fab. attingit Hygin. f. 271.

Echus fabula, si abesset, non desideraretur ; eamque apparet a Nostro insertam esse, atque commode sub finem adhibitam. Extant Ausonii duo epigrammata, 11 et 99. in Echo, totidemque, 97 et 98. in Narcissum. Aonius, Bæotias : vide ad ver. 13. Irreprehensa, certa, quibus eventus constaret. Respondere proprie dicuntur vates : vide Munker. ad Lactantium, Argum.

341. Fide antique pro fidei. Fides autem nunc capiendum, ut in fide dig

Vocis ratæ, vaticinii certi. Liriopes genus incertum ; vide Burm. Cærula indicat, eam fuisse Nympham fontanam aut fuvialem. Curvum de fluminibus includentibus aliquid. Virg. Georg. iv. 361 : illum Curvata in montis speciem circumstetit unda. Etiam apud Hyginum Narcissus Cephisi fluminis filius. Sed quoniam in vicinia Heliconis natus, propterea secundum Claudian. xxxv. 134. Helicon eum genuisse dicitur. Idem, ver. 332. de hoc et de Hyacintho, nunc inclyta germina veris, Præstantes olim pueros. Soleut autem hi duo et Hylas propter pulchritudinem conjungi. Tulit, intulit.

345. Nymphis.] Codices nostri, Nymphe. Vox Græca Nújon, ut sit

Narcissumque vocat: de quo consultus, an esset
Tempora maturæ visurus longa senectæ;
Fatidicus vates, Si se non viderit, inquit.
Vana diu visa est vox auguris : exitus illam, 349
Resque probat, letique genus, novitasque furoris.
Jamque ter ad quinos unum Cephisius annum
Addiderat; poteratque puer juvenisque videri.
Multi illum juvenes, multæ cupiere puellæ.
Sed fuit in tenera tam dira superbia forma;
Nulli illum juvenes, nullæ tetigere puellæ. 355

Aspicit hunc, trepidos agitantem in retia cervos,
Vocalis Nymphe; quæ nec reticere loquenti,
Nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
Corpus adhuc Echo, non vox erat: et tamen usum
Garrula non alium, quam nunc habet, oris habe-
Reddere de multis ut verba novissima posset. [bat,
Fecerat hoc Juno, quia, quum deprendere posset
Sub Jove sæpe suo Nymphas in monte jacentes,
Illa Deam longo prudens sermone tenebat, 364
Dum fugerent Nymphæ: postquam Saturnia sensit;

Nympha ipsa Liriope, quæ enixa sit; non is qui posset amari a Nymphis. Deleatur virgula post infantem, et reponatur post Nymphe ; et eam lectionem genuinam prætulerim : vide infra ver. 357. ubi Nymphe reperitur. Nunc: vide ad I. 321. Fatidicus vates, xpnothplos pávtis. Videre tempora, vivendo eo pervenire. Furor, insanus ainor.

352. Puer juvenisque, i. e. medius erat inter utrumque; vide ad iv. 17. Cupere, ut petere, de amantibus et connubia optantibus. Tenera, pulchra. Dira. Alii habent dura quod non improbat Burmannus, quia tetigere sequitur, pro quo tamen alii fiexere. Idem verba fuit-forma, per pa

renthesin adjecta putat. Superbia est amantium, qui fastidiosi non redamant. Tibul. I. viii. 69. fastidia. Te. tigere, flectere ejus animum potuerunt, ut iv. 164. Et est flexere in Varr. Lect. Lusu autem illo, vers. 353 et 355. expressit Catul. Carm. Nupt. 58.

356. Aspicit hunc, etc.] Ut Narcissus ad Echo in silvis versantem et ad fontem commode deduci posset, propterea venans inducitur. Vocalis, voce notabilis. Obiter sed commode hujus Nymphæ fata superiora innectit. Reddere, repetere. Plin. Hist. Nat. x. 42: Humanas voces reddunt psittaci. Mox sic reportare et remittere. Prudens, consulto.

Hujus,”: ait, “ linguæ, qua sum delusa, potestas Parva tibi dabitur, vocisque brevissimus usus.” Reque minas firmat : tamen hæc in fine loquendi Ingeminat voces, auditaque verba reportat.

Ergo ubi Narcissum, per devia lustra vagantem, Vidit, et incaluit, sequitur vestigia furtim : 371 Quoque magis sequitur, flamma propiore calescit; Non aliter, quam quum summis circumlita tædis Admotam rapiunt vivacia sulphura flammam. O quoties voluit blandis accedere dictis, 375 Et molles adhibere preces ! natura repugnat; Nec sinit incipiat: sed, quod sinit, illa parata est Expectare sonos, ad quos sua verba remittat. Forte puer comitum seductus ab agmine fido, 379 Dixerat, ecquis adest? et, adest, responderat Echo.

ra.

368. Reque minas firmat.] Re ipsa et effectu minas exequitur.

370. Devia.] Qui se effuse amant, atque immodicam conceperunt de se opinionem, non multum in publico, aut in rebus civilibus versantur : hic enim neglectus multi et vilipendia occurrent, quæ se sibi ostendant animos ipsorum dejectura; itaque vitam plerumque degunt solitariam, privatam et umbratilem, vilium hominum comitatu cincti, qui illos colere atque admirari sibi in animum inducant, ac velut Echo in omnibus dictis factisque assententur, iis verborum præstent obsequia.

372. Flamma propiore calescit.] Te. rentius Eun. I. ii. 5 : Accede ad ignem hunc (Thain ;) jam calesces plus satis. Vivax, quod multum vitæ, alacritatis, rapiditatis, etc. habet. Gellius, N. A. v. 2. vivacissimus, rapidissimus, cursus equi. Quintil. Inst. Orat. II. vi.3. vivaciores, qui sunt alacriore ingenio ; vide Gronovii Observat. III. iv. p. 352. Ergo vivacia sulphura sunt rapacia, quæ

celeriter ignem capiunt. Remed. 700. rapidæ faces. Rapere enim, ut monet Burmannus, verbum proprium igni et flammæ; confer quæ diximus ad ii. 123. Idem Burmannus adhibere preces publica forma dictum putat. Molles, quibus molliuntur pectora du

Similis locus Tibul. III. iv. 75: Ne dubita blandas adhibere querelas, Vincuntur molli pectora dura prece.

379. Fido.] Solenne comitum epitheton ; ergo tantum ornat. Seductus ; aberraverat. Sequitur colloquium cum Echo, quocum confer Aristoph. Thesmoph. 1065 sqq.

Sæpe Græculi pueriliter sic ludebant. Vid. Ramler ad Martial. II. lxxxvi. 3. Sed h. 1. probandus est ille jocus; res enim ita instituenda erat, ut Echo accommodate ad hanc fabulam naturam suam ostendere posset. Aciem dimisit, oculos direxit, circumspexit. viii. 189 : Ignotas animum dimittere in artes. Burmannus formulam e re militari ductam arbitrabatur. Non puto.

Hic stupet; utque aciem partes dimisit in omnes,
Voce, veni, clamat magna : vocat illa vocantem.
Respicit: et nullo rursus veniente, quid, inquit,
Me fugis ? et totidem, quot dixit, verba recepit.
Perstat; et, alternæ deceptus imagine vocis, 385
Huc coeamus, ait : nullique libentius unquam
Responsura sono, coeamus, rettulit Echo:
Et verbis favet ipsa suis; egressaque silvis
Ibat, ut injiceret sperato brachia collo.
Ille fugit; fugiensque, Manus complexibus aufer;
Ante, ait, emoriar, quam sit tibi copia nostri. 391
Rettulit illa nihil, nisi, Sit tibi copia nostri.
Spreta latet silvis; pudibundaque frondibus ora
Protegit; et solis ex illo vivit in antris.
Sed tamen hæret amor, crescitque dolore repulsæ:
Attenuant vigiles corpus miserabile curæ ;

396 Adducitque cutem macies; et in aera succus (sunt: Corporis omnis abit: vox tantum, atque ossa superVox manet: ossa ferunt lapidis traxisse figuram.

385. Alternæ vocis imago, Echo. Virg. Georg. iv. 50. vocis offensa imago. Horat. I. Od. xx. 7. jocosa imago. Coeamus, et mox, sit tibi copia nostri. Hæc duo duplici sensu, naturali et venereo intelligenda sunt, ut ver. 415. sitis altera crevit. Favet ipsa, iis delectatur, ipsa placet sibi propter verba sua. Vid. lib. II. Amor. v. 11 : nimiumque suo favet ille dolori. Speratum solennis vox de amantibus : ii. 862. sperata voluptas; iv. 368. sperata gaudia ; viii. 55. sperata cubilia. Non igitur sollicitandum hoc vocabulum.

394. Protegit, tegit. In antris. Claudian. xxviii. 33. adytis (antris) effunditur Echo clarior. Solis, ut ver. 10. Hæret, manet, durat, verb. propr.

in re amatoria : vide Burmann. Crescitque, etc. ex natura cupiditatum humanarum. Attenuant, absumunt. Art. Amat. i. 735: Attenuent juvenum vigilatæ corpora noctes. Infra 489. ipse Narcissus sic attenuatur. Adducit, contrahit, succis abeuntibus. Virg. Georg. iii. 482: sitis miseros udduxerat artus. Lapidis, quia Echo auditur in locis saxosis. Doctæ rupes tales lapides vocantur a Claudiano d. l. Cæterum Echo ad meras voces attenuata originem debet prosopopciæ poeticæ. Versus sqq. 400 et 401. delendos censet Heinsius. Et sunt satis inepte aspersi ; dictum enim jam ante erat, eam latere silvis et merum

sonum esse.

Inde latet silvis; nulloque in monte videtur; 400 Omnibus auditur : sonus est, qui vivit in illa.

Sic hanc, sic alias, undis aut montibus ortas, Luserat hic Nymphas; sic cætus ante viriles. Inde manus aliquis despectus ad æthera tollens, “ Sic amet iste licet, sic non potiatur amato!” 405 Dixerat: assensit precibus Rhamnusia justis.

Fons erat illimis, nitidis argenteus undis, Quem neque pastores, neque pastæ monte capellæ Contigerant, aliudve pecus ; quem nulla volucris, Nec fera turbârat, nec lapsus ab arbore ramus. 410 Gramen erat circa, quod proximus humor alebat; Silvaque, sole lacum passura tepescere nullo. Hic puer, et studio venandi lassus et æstu, Procubuit; faciemque loci, fontemque sequutus;

403. Ludere, ludibrio habere, spernere. Tibul. I. viii. 71 : Hic Murathus quondam miseros ludebat amantes. Nescius ultorem post caput esse Deum. Superbiam enim illam odisse credebantur Dii. Ibid. 69: Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia Divi. In iis potissimum Nemesis, cujus pulcherrimum signum erat Rhamnusium prope Athenas: vide Herder. in libro zerstreute Blaetter, Fasc. II. ii. 4. Licet, pro cupio, locum habet in precibus. Hor. III. Od. xxvii. 13. sis licet felix. No. stri Regii, assensit.

407. Fons ille erat in Thespiensium finibus, Pausaniæ adhuc ætate Narcissi nomen gerens. Claritas ejus et puritas h. 1. urgetur, quia sic tanto magis formam pueri reddere poterat. Argenteus, pellucidus: ápyúpeol 70ταμοί aut πηγαι etiam apud Grecos. . Nitidus, nil nisi clarus. Etiam Heroid. xv. 157. nitidus fons. Quem neque pastores, etc. fons plane intactus : integer fons, Lucret. i. 925; Ho

rat. I. Od. xxvi. 6. Monte. Aut subintelligitur in (quod vocabulum habent plerique et omittunt nostri Regii,) aut mons nunc est herba in monte ; vide Burmannum. Lacus vocatur et versu 500. Eum frigore suavem describere voluit; sed hic tepescere displicet, quia tepor gratus est. Melius Horat. II. Od. xv. 9: Excludit ictus fervidos spissa ramis laurea. Similiter infra v. 389.

414. Sequitur locum is, qui amenitate ejus allectus eum adit. Cic. ii. Legg. 1: Hanc amænitatem loci -sequor. Potest tamen sequutus et explicari, impulsus facie, propter faciem. Plin. x. Ep. 94. mores ejus sequutus. Non ineptum lusum præbuit vocabulum sitis, quod et de vehementiore appetitu dicitur. Altera, alia, alius generis. Imagine, amore imaginis. Imago autem formæ i. q. umbra, quam per omnem h. l. valde variavit. In verbis spem sine corpore amat frustra hæserunt Interpretes. Intelligitur um

« AnteriorContinua »