Rite vocor, perdam; si me gemmantia dextra Aer autem, ut Stoici disputant, interjectus inter mare et cœlum, Junonis nomine consecratur, quæ est soror et conjux Jovis, quod et similitudo est atheris, et cum eo summa conjunctio. Acerbe additum, certe soror. 266. Furtum, concubitus, qui utero non fit manifestus. Thalamus, conjugium. Conjugium nostrum in breve tempus læditur, quamdiu actus concumbendi durat. 269. Vix mihi contigit uni.] Hærent Interpretes in voc. uni; quod si pro soli accipis, non oritur sensus commodus; sin semel interpretaris, mentitur Juno, quæ sæpius ex Jove mater facta est. Itaque Burmannus præfert cum Micyllo uno, idque conjungit cum sqq. ut adeo sensus prodeat hic: quum tot alii sint, ex quibus illa possit mater fieri, illa non nisi e solo Jove vult fieri, quod mihi vix contigit, paucos quæ ex Jove partus edidi. Verum nec hæc sententia satis placet. equidem uni cum Capoferreo in ipsi mutare. Rarius, quam Juno vellet, ex Jove conceperat. Id nunc auget: quod vix (vix bis terve) mihi contigit ipsi. Malim 272. Penetrabit ad undas.] Recepi pro in undas, et multi habent. Morientes enim non in, sed ad Stygem descendunt. 273. Ab his, post hæc verba. Sic iv. 329: Nais ab his tacuit. Sæpe Dii, ut fallerent mortales, familiaris cujusdam formam induerunt. Præivit Homerus, Il. B. 20. 122. 386. Confer et Callim. Cer. 43; Virgil. Æneid. v. 620.ix. 649-651; et Noster iv. 219; vi. 26 sqq. Apud Apollodorum et Lucianum, Semele decepta esse tantum legitur a Junone; sed figmentum de Beroa habet et Hyginus. Dii, quum in terras delabuntur, neque cerni volunt a mortalibus, reconditi, tecti esse solent nube. 275. Simulavit anum.] Simpliciter Homerus, Ιl. Γ. 386: Γρηΐ δέ μιν εἰκυῖα παλαιγενέϊ. Id jam exornavit Virgil. Æn. ix. d. 1.: Ibat Apollo Omnia longavo similis, vocemque coloremque Et crines albos. Eum Noster verbis delectis superare laboravit. Simulavit anum, sumpsit formam anus. Sulcavit cutem rugis, venuste. Plaut. consulcare frontem; frontem rugis arare dixit Virg. Æn. vii. 417. et Noster passim; vide Ciofanum ad hunc locum. Trementi passu; infra Sulcavitque cutem rugis, et curva trementi Formârat: rogat illa Jovem sine nomine munus. xiii. 533. passu anili. Tulit membra exquisitius quam, incessit. 278. Ipsa summam similitudinem exprimit. Alia Beroe fit Iris apud Virgilium, Æneid. v. 620; alia rursus, Oceani filia, G. iv. 34. comme moratur. 280. Ad nomen venere Jovis.] Breviter Hygin.: Alumna, pete a Jove, ut sic ad te veniat, quemadmodum ad Junonem, ut scias, quæ voluptas sit cum Deo concumbere. Sed hæc nostra oratio multo magis ad fallendum est composita. 282. Verbum subire aptum furtivis amoribus et fallacibus adulteris, judice Burm. Mihi vero subiere idem esse videtur, quod iniere, quod alii agnoscunt, intrârunt. 283. Esse Jovis, scilicet te, de qua forma loquendi vid. Heins. ad Vell. ii. 88. quod si cui durius h. 1. videtur, retineat Jovem, quod tuentur omnes MSS. præter duos. Alta, magna, nobilissima. Cæsar altus, II. Pont. iii. 63; Hor. III. Od. iv. Formárat, instruxerat. Vid. Græv. ad Justin. XX. iv. 3. 291. Timor et Deus, etc.] Ordo : et ille Deus est timor Deorum, hunc quoque Dii timere solent. Burm. 292. Nimiumque potens.] Sic rursus occupat eventum rei. Nimium potens, nimium valens precibus apud Jovem. Obsequio amantis. Etiam Fast. vi. 485: Arserat obsequio Semele Jovis. Exposuit de h. v. Burm. ad Quintil. VIII. Inst. Orat. iii. 35. Veneris fœdus inire. Apollod. olos λ0ε μvnστεύομενος "Ηραν. Infra vii. 710. fœdera lecti. Dare se alicui alias de obsequio et gratificatione dicitur, sed nunc de amplexibus. Opprimere, claudere vide Buenem. ad Lactant. Inst. v. 1. : 301 Obsequio, Semele, "Qualem Saturnia," dixit, 299. Apud Apollod. intrat thalamum, ἐφ ̓ ἅρματος ἀστραπαῖς ὁμοῦ Kai Bρovтais. H. 1. sumit habitum, quem cœlum tempore tempestatis habet. Sequi dicuntur quæ facile parent: vide ad Plin. vii. Ep. ix. 11. et Pan. xlv. 5. Fulgura et fulmen differunt: fulmen est telum illud, quod a Jove in terram demitti credebatur ; fulgur autem, coruscatio. De fulminum generibus, Plin. ii. 51. 302. Qua, in quantum. Sic explicatur in glossa. Sibi, telis suis. A Virgil. Æneid. i. 665. Jovis tela Typhaa commemorantur, ut maxime terribilia, quia Typhæus, immane monstrum, vertice cœlum tangens, aliter debellari non poterat. Hinc et Noster eum potissimum memorat. Is secundum alios, quos Noster, v. 346. sequitur, fulmine vulneratus aufugit et Ætna monte obrutus est, sed h. 1. dejectus, interfectus. Phædr. II. i. 1. VOL. III. Locus classicus de telis Jovis est apud Virg. Æneid. viii. 429 sqq. ubi iis admiscentur imber, nubes, venti, fulgores, sonitus, metus, flammæ et iræ. 307. Secunda, secundi ordinis, inferiora. Ita secundum et dɛúrepov et in aliis locutionibus: vide Græv. ad Hesiod. "Epy. 141. Superi vocant. Etiam Homerus memorat nomina, quibus Dii res signent. Lusoria tela vocat Senec. N. Q. ii. 44. ubi docet, auctores hujus figmenti admonere voluisse eos, quibus adversus peccata hominum fulminandum sit, non eodem modo omnia esse percutienda. 309. Etherios.] Tumultus ætherii explicandi sunt ex Horat. I. xvi. 12: Tremendo Jupiter ipse ruens tumultu, de tempestate cum tonitru; et graviter nimbi, fulgura, tonitrus, fulmina, quæ Jupiter in alto athere sumpserat, ætherii tumultus dicuntur. Apud Apollod. Jupiter intrans fulmen emit Аа Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo 310 tit, et Semele expirat metu. Secundum Lucianum, tectum concepit ignem, quo illa periit. Dona, insignia, quibus se, precibus Semeles coactus, instruxerat. Jugalia, conjugis. 310. Imperfectus.] Apollod. aunνιαῖον βρέφος, sed Lucian. ἑπταμηvialov. Eripitur. Inde Eurip. 91: vnduoc kßoλoç. Insuitur femori, nempe aureis fibulis, ne Juno eum reperiret. Eurip. 96. páжTε, et Græci de hac re habent. Jam Euripidis ætate erant, qui illud v unp inde ortum putarent, quod Bacchus Junoni quondam wunpevoε, obses fuerit. Bacch. 295. Sed Eustath. fol. 310. 1. 7. rem inde repetit, quod ille in Mero, monte Indiæ, educatus, sit. Cf. Curt. VIII. x. 11; Plin. vi. 21. Inde autem poetis dictus μηροῤῥαφὴς et μηροτραphs. Materna, in utero matris exigenda; complet, transigit. Sic ille bimater. De illo parte Jovis agit Lucianus, d. 1. 313. Ino.] Sic et Apollodorus ; sed apud Lucianum Mercurius eum statim in Nysam defert. Primis cunis, ab initio. Inde datum, a matertera acceptum. Nysa, urbs et mons Indiæ. Ibi Nyseides nymphæ (quarum nomina Cysseis, Nysa, Erato, Eriphia, Bromie et Polyhymnia) in antris educârunt Bacchum, quæ est vulgaris hujus rei narratio. Homer. h. Bacch. p. 99. Ern. Antrum illud duas fores habuisse dicitur, unde Bacchum Dithyriten appellatum volunt. Serv. ad Virgil. Ecl. vi. 15. Nysam Bacchi nutricem facit. Eam et Hygin. fab. 182. commemorat, Oceani filiam. Pro ea idem alibi Nysum laudat. Inde autem factum est nomen Dionysus. 316-338. Dumque ea per terras, etc.] Tiresias, Thebanus, Everis filius, vates in tota antiquitate celeberrimus, sed lumine captus. Casus vitæ, quos passus est, varie narrantur. In feminam eum esse transformatum ob interfectum, vel in monte Cyllene, vel in Citharone, draconem referunt etiam Apollod. III. vi. 7; Antonin. Lib. xvi; Hygin. fab. 75; Schol. Hom. ad Od. A. 493. Cæcitatis vero ejus causa varie commemoratur. Qui Pherecydem sequuntur, ut Call. h. in Lavacr. Pall. vers. 75-103. et e Latinis unus Propert. IV. ix. 57. eam cladem tribuunt Minervæ, quam nudam viderit Tiresias juvenis, quæ tamen, precibus matris et integritate juvenis permota, vaticinandi ei artem tribuerit. Cum Nostro consentiunt Apollod. Hygin. Anton. Lib. xvii. Phlegon Trall. de Mirab. iv. quibus Hesiodus præiverat. Elegiaco carmine fabulam tractaverat Sostratus. Prater vaticinandi artem constitutus ei etiam erat longus vitæ terminus, quippe qui per septem, aut, ut alii volunt, novem ætates vixerit, a Cadmo inde usque ad captas ab Argivis Thebas, et Labdacidis multa oracula ediderit. Frequens igitur ejus apud Tragicos veteres mentio. Datum denique ei erat etiam hoc, ut apud inferos solus saperet: Homer. Od. K. 490; Cic. Div. i. 20: 325 Tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi; : vide omnino Spanhem. ad Callim. d. 1. Per terras, in terra. Virgil. Æn. i. 708 convenire per limina, in domo. Fatali lege, ex fato. Ex opinione enim Veterum omnia fiebant vel ex fati necessitate, vel ex libera Deorum voluntate, vel ex hominum studio. 318. Diffusum.] Diffundi eleganter dicitur animus, quum exhilaratur atque lætitiæ se dat : tristitia vero contrahitur. Cic. Læl. 13. Noster iv. 764: generosi munere Bacchi Diffudere animos. Virgil. Æneid. i. 562. secludite curas. Vacua, a laboribus, otiosa. Remissos, paulo liberiores et petulantiores. 322. Docti.] Doctus (σopòc) ob divinandi peritiam. Libros etiam scripsisse traditur Tiresias. Venus, voluptas venerea. Elianus, Anim. ì. 25. κοινωνεῖν ἀφροδίτης ἑκατέρας. 324. Coire.] De actu venereo dicitur. Tiresias primum violabat femal lam seu dracænam, sed postea, ab Apolline monitus, masculum draconem. Ttzetzes in Lycophronem, Cassandr. ver. 683. Autumnos, annos. 329. Sortem, sexum, ut vi. 680. ix. 67. Imago, forma, natura. Genitiva, connata, quam habuit quum nasceretur. Augustus habebat genitivas notas, Sueton. Oct. 80. Cæterum Lucian. de Astrol. monet, fabulam de Tiresia transformatione fluxisse inde, quod Tiresias docuerit stellas erraticas esse utriusque sexus; quæ interpretatio non admodum dissimilis est ei, quam de Atlantis, Promethei aliorumque fabulis exhibet Cicero, Tusc. v. 111. 333. Firmat, confirmat. Lactant. in Argum. tutatur sententiam Jovis. Versus, quibus dicta Jovis confirmavit, habent Apollod. et Schol. Hom. Oiŋv μὲν μοίρην δέκα μοιρῶν τέρπεται ἀνὴρ, Τὰς δὲ δεκ ̓ ἐμπίμπλησι γυνὴ τέρπουoa vónua. Pro materia, ut postulabat |