Imatges de pàgina
PDF
EPUB

194

Si poteris narrare, licet." Nec plura minata,
Dat sparso capiti vivacis cornua cervi;
Dat spatium collo; summasque cacuminat aures;
Cum pedibusque manus, cum longis brachia mutat
Cruribus; et velat maculoso vellere corpus.
Additus et pavor est: fugit Autonoeius heros;
Et se tam celerem cursu miratur in ipso.
Ut vero solitis sua cornua vidit in undis,
Me miserum! dicturus erat: vox nulla sequuta est.
Ingemuit; vox illa fuit; lacrimæque per ora
Non sua fluxerunt: mens tantum pristina mansit.
Quid faciat? repetatne domum, et regalia tecta?
An lateat silvis? timor hoc, pudor impedit illud.
Dum dubitat, videre canes; primusque Melampus,

tæone, veritam ne adolescens ipsius turpitudinem, alioxos, evulgaret, immisisse illi canes. Dialog. Junonis et Latonæ.

194. Vivax; frequens cervorum epitheton, quia olim credebantur quam longissime vivere. Auson.: Hos (homines) novies superut vivendo garrula cornix, Et quater egreditur cornicis sæcula cervus, quæ vero recentioribus temporibus reperta sunt falsissima; cervus enim vix quadragesimum ætatis annum attingit. Spatium, longitudinem. Cacuminare, acutas reddere, verbum Ovidio proprium.

198. Pavoris symbolum apud Veteres erat cervus. Homer. Il. A. 225. Heros, quia mater ejus ex Harmonia Martis et Veneris neptis, pater Apollinis filius. Is, qui modo heros fuerat, nunc fugit; quod indignum. Et se tam celerem, etc. Luxuriantis ingenii

est.

200. Solitis.] Veteres enim aquis pro speculo utebantur. Cf. ver. 498. Heinsius hunc versum, ut insulsum et frigidum ejici volebat. Sine causa.

200

Cf. similia, i. 640 sqq. 647. 657. et cum sqq. compara, ii. 485 sqq. Bene non sua, non ei data a natura. Trist. iii. 4. de Dædalo et Icaro, pennas ambo non habuere suas. Virg. Georg. ii. 82: Miraturque novas frondes, et non sua poma.

205. Pudoris causa nulla erat; quis enim domi agnovisset transformatum dominum?

206. Videre cunes.] Quinquaginta aluisse canes Actæon traditur, quarum nomina adeo poetæ prisci memoriæ mandanda censuerunt. Comprehensa etiam erant prisci cujusdam poetæ Græci versibus, quos bibliothecæ suæ inseruit Apollod., ubi tamen non nisi reliquiæ quædam, eædemque misere corruptæ servatæ sunt. Hygin. duos catalogos habet, quorum prior 39 nomina continet, quorum pleraque eadem sunt, quæ Ovidiana, etiam eodem prope ordine recensentur. Posterior 46 nomina enumerat ab his diversa. Æschylus non nisi quatuor nominaverat: Pollux, v. 47. Noster 36 nomina excerpsit. Bene autem fecit, quod,

207

Ichnobatesque sagax, latratu signa dedere,
Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
Inde ruunt alii rapida velocius aura, [omnes:
Pamphagus, et Dorceus, et Oribasus; Arcades.
Nebrophonosque valens, et trux cum Lælape The-
Et pedibus Pterelos, et naribus utilis Agre, [ron,
Hylæusque fero nuper percussus ab apro,
Deque lupo concepta Nape, pecudesque sequuta
Pomenis, et natis comitata Harpyia duobus, 215
Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon,
Et Dromas, et Canace, Sticteque, et Tigris, et
Et niveis Leucon, et villis Asbolus atris, [Alce,
Prævalidusque Lacon, et cursu fortis Aello,

tenuitatis vitandæ causa, nominibus subinde aspersit aliquid de indole et patria singulorum canum; de qua re si quis accurate judicare velit, adeat rei cynegetica auctores. Venaticorum canum virtutes principes sunt sagacitas et velocitas. Præstantissimos alebant Creta, Arcadia, Laconia.

208. Gnosius, Cretensis, a Gnoso, urbe Cretensi. Ejusmodi autem repetitiones nominum cum additamento aliquo jam apud Homerum occurrunt. Rapida aura. Callim. h. Dian. ver.

94 : Θάσσονες αὐράων.

211. Valens, scilicet robore. Hylaus, etc. Heinsio poeta videbatur ad Hylæum ab apro Calydonio interfectum respexisse.

214. Deque lupo, etc.] Arist. Hist. Anim. lib. VIII. cap. xxviii: 'Ev Κυρήνῃ μίσγονται οἱ λύκοι ταῖς κυσί. Pamenis, Pastoralis. Harpyia, rapax, et Harpyiarum similis quæ sunt rapacissimæ.

216. Gerens, habens, ii. 751. Substricta crura gerens, de mergo ave. Quinctil. Inst. Orat. VIII. iii. 10: Decentior equus, cujus astricta sunt ilia, sed idem velocior. Sicyonius La

don. A fluvio Arcadiæ nomen sumpsit hic canis; vel etiam a xáloμai, quod capio significat. Et Dromas, currens. Canace. Καναχὴ strepitum significat, unde nomen cani fuit inditum, quod ejus latratu omnia resonarent. Sticteque. Hæc a colorum varietate nomen sumpsit; nam στικτή distincta variis maculis dici potest, ἀπὸ τοῦ στίζειν, id est a distinguendo. Tigris; tigridi similis quæ est fera velocissima. Et Alce, similis Alcæ, feræ pernicissimæ ; άλкη etiam robur, potentiaque dicitur; quæ etymologia verior mihi videtur.

218. Et niveis.] Nivei aut candidi canes probantur venatoribus, non item albi; vide Spanhem. ad Callimachi hymnum Dian. ver. 90. Leucon ; albus a colore: et villis Asbolus atris, hoc est, pilis nigris. Asbolus autem a colore dictus est, äoßoλoç enim fuliginem significat, eo quod nigris villis ac fuliginosis esset. Prævalidusque Lacon, a Laconia, patria ejus; et Aello, a procella, quia impetuosus. Cursu fortis. Infra viii. 311. cursu invictus. Sed fortis etiam simpliciter de velocitate, vi. 221.

Et Thous, et Cyprio velox cum fratre Lycisce,
Et nigram medio frontem distinctus ab albo 221
Harpalos, et Melaneus, hirsutaque corpore Lachne;
Et patre Dictæo, sed matre Laconide nati,
Labros et Agriodos, et acutæ vocis Hylactor;
Quasque referre mora est: ea turba cupidine prædæ
Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa,
Qua via difficilis, quaque est via nulla, feruntur.
Ille fugit, per quæ fuerat loca sæpe sequutus.
Heu famulos fugit ipse suos! clamare libebat:
Actæon ego sum; dominum cognoscite vestrum.
Verba animo desunt: resonat latratibus æther. 231
Prima Melanchætes in tergo vulnera fecit;
Proxima Theridamas; Oresitrophos hæsit in armo.
Tardius exierant, sed per compendia montis

220. Thous, velox dicitur et impetuosus. Lycisce; canis ex lupo nata dicitur Lycisca; sic Virg. E. iii. ver. 18: multum latrante Lycisca.

221. Harpalos; rapax. Melaneus ; niger. Hirsutaque corpore Lachne. Verbum de verbo expressit poeta ; nam lachne villorum densitas dicitur.

225. Præda, fera capta; prædari pro venari, ipsique adeo venatores dicuntur prædatores: vide Burm. ad Phædr. II. fab. i. 2. Canes id fecisse h. 1. memorantur cupidine prædæ : sed apud Apollod. rabies iis injecta legitur a Diana; quam tamen eos et sine Dea invadere potuisse Pausan. monet. Feruntur Heinsius prætulit, pro sequuntur, quod tuetur Lenz. Feruntur, cum impetu ruunt, bene convenit ardori canum, neque adeo sollicitandum est. Jam hinc phantasia poetæ cupidinem canum comitumque cum domini conatibus et querelis ante oculos ponit.

230. Sine causa Heinsius hunc versum ejiciendum putabat. Etenim famuli possunt esse comites, quos Ac

tæon alloqui volebat. Sed et canes, si hos intelligere malumus, dominum ex voce agnoscere potuissent. Adde, quod toties in hac ipsa fab. luxuriat ingenium Ovidii. Animo, voluntati.

232. Melanchætes et reliqui etiam ab Hygino postremi nominantur. Sed Noster, tædii vincendi causa, eos, aliis quibusdam interjectis, superioribus addit, tum ingenioso commento peculiarem eorum operam memorat. Melanchates; jubam et pilos habens nigros.

234. Exierant.] Recte Heins. monet, verbum exire sumptum esse a Circo, ubi equi carceribus exeunt. Cæterum huc respexit haud dubie Seneca, Nat. Quæst. lib. iii. prol. : Qui turdius exierant; moram velocitate pensant. Nostri Codices Regii habent exierat, quod prætulerim, ut referatur ad Oresistrophum solum, qui quum per compendia montium venisset, in armo, id est, in anteriore parte corporis Actaona aggressus est, dum Melanchætes et Theridamas eundem

Anticipata via est: dominum retinentibus illis, 235
Cetera turba coit, confertque in corpore dentes.
Jam loca vulneribus desunt: gemit ille, sonumque
Et, si non hominis, quem non tamen edere possit
Cervus, habet; mostisque replet juga nota que-
relis:

Et genibus supplex positis, similisque roganti, 240
Circumfert tacitos, tanquam sua brachia, vultus.
At comites rapidum solitis hortatibus agmen
Ignari instigant, oculisque Actæona quærunt;
Et velut absentem certatim Actæona clamant.
Ad nomen caput ille refert, ut abesse queruntur,
Nec capere oblatæ segnem spectacula prædæ. 246
Vellet abesse quidem: sed adest; velletque videre,
Non etiam sentire canum fera facta suorum. [tris,
Undique circumstant; mersisque in corpore ros-
Dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
Nec, nisi finita per plurima vulnera vita,

a tergo adoriuntur. Compendium, omne lucrum, quod in quacunque re facere possumus, sed in primis de breviore via occurrit, quam quis, ambagibus relictis, insistit: vide Schwarz. ad Plinii Paneg. cap. xcv. p. 488. Anticipat viam is, qui alterum antevertit cursu.

238. Et, si non hominis, etc.] Confer versum 667 libri ii. Juga nota, in quibus venari solitus fuerat: vide ad i. 370. Prona genua an sic recte dicantur, dubito. Sed ponere genu, formula solennis de supplicatione: i. 729. qui loco nostro simillimus. In tanta enim rerum similitudine fieri haud potuit, quin similia verba similesque sententiæ repeterentur.

242. Hortatibus.] Vetustiores maxima ex parte, latratibus, quod Heinsius interpretabatur, clamore et hortatu la

251

tratum caninum æmulante. Hortatur canes et monet venator: vide Heinsium. Ignari; ut versu 3. oculis quærunt; iv. 129: juvenem oculis animoque requirit. Sic et Plin. vi. Ep. x.

245. Ad nomen, audito suo nomine; ut iv. 145. Refert, reflectit, tanquam se indicaturus. Capere spectacula, spectare. Oblata recte de præda. Offerri enim dicuntur, in quæ insperato incidimus. Fera facta elephantum habet etiam Lucretius, v. 1339; Euripid. Bacch. 337. ὠμόσιτοι σκύλακες Acteonis. In his vellet, etc. ludit poeta rursus, more suo. Falsus cervus; ut i. 754. falsus genitor.

251. Nec, nisi finita, etc.] Hunc versum et sequentem, quos Codex Sprotii a manu recentiore margini ascriptos habet, cæteri vero ordine ex

Ira pharetratæ fertur satiata Dianæ.

III. Rumor in ambiguo est: aliis violentior æquo Visa Dea est; alii laudant, dignamque severa Virginitate vocant: pars invenit utraque causas. Sola Jovis conjux non tam culpetne probetne 256 Eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductæ Gaudet; et a Tyria collectum pellice transfert In generis socios odium: subit ecce priori Causa recens; gravidamque dolet de semine magni Esse Jovis Semelen: tum linguam ad jurgia solvit; "Effeci quid enim toties per jurgia?" dixit. 262. Ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Juno

hibent, Heinsius, ut fœdissimum centonem, delendos censet. Inepte sane sunt superioribus addita; sed et alibi solet Ovidius latiori et acriori descriptioni subjicere sententiam languidam. Displicet etiam structura verborum. Nescio tamen, an non et hæc similibus locis defendi possit. Certe etiam versu 58. concurrunt quatuor vocabula in a desinentia. Simile additamentum infra ver. 400 sqq. legitur.

253-315. Confer Euripid. Bacch. 1-9. 89-104. 286-297; Apollod. III. iv. 5; Diodor. Sic. iii. 63. iv. 2; Lucian. Dial. D.9; Eudoc. p. 118 et 373; Hyg. fabul. 169. 179; Fulgent. Myth. ii. 15. Nempe Bacchus poetis dictus est vρoyεvns, quod pr. vini generosioris vitiumque epitheton. Strabo, lib. xiii. p. 628. Porro, Orientalibus ex femore alterius egredi dicitur, qui ab eo gignitur. Hinc fabula nasci facile potuit. Alia ad ver. 312. dabimus. Rumor, etc. Quum rumor de Actæonis poena sparsus esset, in utramque partem de ea disputatum est. Verum nullo jure de ea disputabatur, quum pœnam illam Saturniæ leges postulâssent. Callim. in lavac. Pallad. 99 sqq. Violentior visa est etiam

Senec. Edip. 763. ubi nimium sævi Diva pudoris. Dignamque, etc. decere eam severitatem tantam in custodiendo pudore suo.

256. Culpetne, etc.; ut apud Tibul. IV. v. 20. Collectum, conceptum, ut colligere sitim et similia. Translatum illud ab Europa odium etiam in sqq. fabulæ quædam confirmant.

261. Tum linguam, etc.] Heinsius hoc hemistichium suspectum habebat, et conjiciebat quid linguam ad jurgia solvi vel solvo? deleto versu sequenti, quem Latinum non putabat, nisi legeretur, tot lo per jurgia.

262. Effeci, quid enim, etc.] Amant poetæ ejusmodi soliloquia Deorum. Confer ii. 471; iv. 420 ; Virgil. Æneid. i. 36 sqq. Exordium est abruptum. Antea tacite secum indignata fuerat, tum cogitaverat, nolle se rursus jurgiis uti; hinc verbis pergit, Effeci, etc. Cf. vi. 687. ubi præmittitur Et merito; ix. 143; Plin. IV. Ep. iv. Pan. 1xx. 6.

263. Si maxima-regina.] RedunIdantia in his convenit affectui Junonis. Si sum regina. Sonantius et gravius Virgil. d. 1. incedo regina. Et soror et conjux. Cic. e N. D. ii. 26:

« AnteriorContinua »