Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Hos quoque jam juvenes: sed, scilicet, ultima sem-
Expectanda dies homini ; dicique beatus [per 135
Ante obitum nemo supremaque funera debet.
Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
Causa fuit luctus; alienaque cornua fronti
Addita, vosque canes satiatæ sanguine herili. 140
At bene si quæras; Fortunæ crimen in illo, [bat?
Non scelus invenies; quod enim scelus error habe-
Mons erat, infectus variarum cæde ferarum :
Jamque dies rerum medias contraxerat umbras;
Et Sol ex æquo meta distabat utraque ;
Quum juvenis placido per devia lustra vagantes
Participes operum compellat Hyantius ore:

Troad. ver. 510: τῶν δ ̓ εὐδαιμόνων Μηδένα νομίζετ ̓ εὐτυχεῖν, πρὶν ἂν Oávy. Cf. Androm. ver. 100; Iphigen. Aulid. 161. Laudat nostrum locum Lactant. Ira Dei, xx. 2. Quum funus supremum sæpe occurrat, vide Heinsium; supervacaneam puto Lindenbr. conjecturam suprema munera, quanquam eam et Brouckh. ad Porpert. I. xvii. 23. probat.

138. Prima.] Postea plures accessere, hinc iv. 563. dicitur luctu serieque malorum victus. Aliena, quæ abhorrent a forma humana; Heroidd. xiv. 90. non minus eleganter, non sua cornua, ut infra ver. 203. ora non sua. Satiata sanguine, gravius quam, quæ hausistis sanguinem. Femininum sæpe præfertur a Græcis et Romanis quum de animantibus sermo est; vide Heinsium.

141. At bene si quaras.] At si rem accurate, et sine præjudicatis opinionibus examinare velis. Crimen, culpa. Fortunam habebat malignam. Commode a Burmanno allatus est locus Quinctiliani, lib. vi. Inst. Or. proœmio: Frustra mala omnia ad Fortunæ crimen relegamus. Phædr. II. Epilog. xix:

145

Donec Fortunam criminis pudeat sui. Error, quo deductus erat ad Dianæ lavacrum. Alii tamen rem sic narrant, ut culpa non vacaverit bonus Actæon.

143. Mons erat.] Intelligitur mons Citharon. Eurip. Bacch. ver. 1290; Apollod. d. 1. Sic ver. 155. Vallis erat; i. 568. Est nemus; iv. 432. Est via declivis. Et ita creberrime incipiunt descriptiones locorum. Plin. IX. Ep. xxxiii. 2: Est in Africa colonia. Cade ferarum, sanguine cæsarum ferarum.

144. Dies ponitur pro Sole, qui diem facit, et vicissim Sol aut Phœbus pro die. Medias umbras doctius quam, si medius dies dixisset. Manil. ii. 796: Declinatque diem, mediasque examinat umbras. Posset tamen et medius defendi ex III. Art. 723. Meta utraque, a parte finitoria orientali et occidentali: vid. ad ii. 142.

147. Hyantius, Bootus; vide ad ver. 1; unde et apparet, melius poetam dicturum fuisse, Aonius juvenis. Et sæpe Aonius pro Boeoto ponitur : vide Valken. ad Eurip. Phon. 645. Sed poetæ terras ab antiquissimis incolis nominant. Operum, venatus, ut mox propositum opus. Venatu delec

150

"Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, Fortunamque dies habuit satis: altera lucem Quum croceis evecta rotis Aurora reducet, Propositum repetamus opus: nunc Phœbus utraDistat idem terra, finditque vaporibus arva. [que Sistite opus præsens, nodosaque tollite lina." Jussa viri faciunt, intermittuntque laborem.

Vallis erat, piceis, et acuta densa cupressu; 155 Nomine Gargaphie, succinctæ cura Dianæ ; Cujus in extremo est antrum nemorale recessu,

tabatur; etenim a Chirone educatus κυνηγὸς ἐδιδάχθη. Sequens oratio parum ad rem pertinere videri possit. Sed ea voluit poeta juvenem sua fortuna lætum, nec quidquam mali metuentem describere: quod ipsum inest in voc. placido.

149. Fortunam-sutis.] Regius subintell. putabat, satis prosperam, quod non est necesse; nam quanquam r satis ex vulgaribus linguæ legibus Genitiv. additur, tamen nec exempla cum Accusat. rara sunt: ipse Cicero, Attic. xii. 50. satis consilium dixit; Senec. Herc. Oet. ver. 1830. erunt satis præsidia. Vid. Cort. ad Sallustii Cat. lviii. 9; et Bosius ad Nepotis Epam. 4. Similiter abunde, affatim, ἅλις.

150. Quum croceis evecta, etc.] Uno verbo, crastino die. Solent autem poetæ, ut narrationis tenuitatem fugiant, hujusmodi versus ornatos, tanquam formulas solennes, inserere : vide Heyn. ad Virgil. Æneid. IV. vi. ubi hæc poetarum consuetudo defenditur contra Homium. Aurora bigis vecta ante Solem, cœli complexum decurrere credebatur. Expressit autem Noster Virg. Æn. xii. 76: Quum primum crastina calo Puniceis invecta rotis Aurora rubebit. Idem, pariter, ex æquo; subauditur spatium: ut in

telligamus ab utraque terra eodem spatio distare, atque abesse ab oriente et occidente; per quod significat meridiem esse. Vapores, æstus ut ii. 811. et sæpe, præeunte Lucretio; Homerus, durun. Finditque, etc. Virg. Georg. ii. 353: ubi hiulca siti findit canis æstifer arva. Nodosa, nexa : ii. 499. nexiles plaga: vid. ad ii. 560.

156. Cura Dei vocatur aut locus, quo Deus delectatur, aut homo, quem tuetur. Virg. Æneid. i. 476. Anchises cura Deúm. Infra x. 529: non jam Cythereia curat Litora. Ergo nihil hic mutandum. Causa autem hujus cura duplex, quia locus et absconditus et jucundus, quod utrumque Deam ad lavandum invitabat, et a Nostro notatur. Et habebant Deæ suos fontes. Succinctæ, venatrici. Venantes enim succingi solebant: vide ad ii. 412. Gargaphie, vallis prope Platæas cum fonte cognomini. Herodotus, lib. ix. 25 et 48; Pausan. Boot. p. 718. Hyginus. fab. 181. vocat vallem opacissimam; hinc Noster, piceis densa et cupressu, densis piceis et cupressibus obsita. Acuta cupressu, a forma, ut i. 699.

157. Recessu.] Confer xi. 235 sqq. Recessus, loca remota; nemorale, nemoribus cinctum. Simulaverat, imitata fuerat. Erat merus lusus naturæ.

Arte laboratum nulla: simulaverat artem
Ingenio natura suo; nam pumice vivo,
Et levibus tophis nativum duxerat arcum.
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda,
Margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Hic Dea silvarum venatu fessa, solebat,
Virgineos artus liquido perfundere rore.

160

Quo postquam subiit, Nympharum tradidit uni 165 Armigeræ jaculum, pharetramque, arcusque retenAltera depositæ subjecit brachia pallæ.

Simulata apud Cicer. N. D. ii. 35. quæ ad exemplum naturæ expressa sunt. Ingenium bene tribuitur Naturæ ludenti. Pumex, lapis cavus et pendens, qui facile imitatur formam antrorum et arcuum. Vivus, eo ipso loco natus. Tophus oritur ex aquis cum calce mixtis et destillantibus. Simulat autem hic lapis miras sæpenumero figuras, ut vel Baumanniana spelunca quemque docere potest. Tum pumices et tophi omnino sunt saxa, quibus Dearum Nympharumque antra constructa fingebantur. viii. 56; x. 692. II. Fast. 315: Antra subit tophis laqueataque pumice vivo. Plin. xxxvi. 21: Non prætermittenda est et pumicum natura. Appellantur quidem ita et erosa saxa in ædificiis, quæ musea vocant, dependentia, ad imaginem specus arte reddendam. Nativum, a natura factum. Fons fuit in ipso antro, ver. 177. Hygin. fab. 181. eum vocat Parthenium. Pausan. in Boot. p. 714. narrat, Megaris Platæas proficiscentibus ad dextram esse fontem et saxum, quod Actæonis saxum dicatur, in quo Actæon e venatu fessus cubare solitus fuerit, et unde prospexerit Dianam in proximo fonte lavantem. Tenuis, non profunda, ut Liv. i. 4. Hiatus, sine dubio lacus aquam colligens. Plin. VIII. Ep. viii. 2. de

[tos.

Clitumno, eluctatus facit gurgitem, qui lato gremio patescit purus et vitreus. Patulos hiatus. Patentes ripas; hiare enim videntur ripæ ut fluvii alveum faciant. Rore, aqua, qua quis perfunditur. i. 371. liquido, limpido. Perfundere, nempe ex urna, ver. 172. Non immergebat corpus.

165. Subiit.] Subire et succedere vim appropinquandi habent. Quo. Num quod? De nymphis Dianam comitantibus, variumque ei ministerium præstantibus, vide Callimachi hymnum ad Dian. ver. 13 sqq.

167. Subjecit brachia.] Exquisitius quam, suscepit pallam; modum enim rei faciendæ exprimit. Vincla pedum, quæcunque calceamenta. Virgil. Æneid. IV. v. 8. Unum exuta pedem vinclis; viii. 418. Tyrrhena pedum vincta. Venantium calceus erat cothurnus, quali etiam hodie venatores Italici utuntur, ascendens ad mediam tibiam. Pellis scissa erat multis locis, habebatque foramina per quæ lora trajicerentur: vide Spanh. ad Callim. d. 1. ver. 16. ubi Diana expetit sibi viginti nymphas Cretenses, quibus calceorum curam committat; nam inter Cretenses et inventi et maxime in usu erant istiusmodi calcei, Græcis ivdpóμdec dicti. Sic muniti pedes Dianæ in Lipperti

Vincla duæ pedibus demunt: nam doctior illis
Ismenis Crocale, sparsos per colla capillos
Colligit in nodum; quamvis erat ipsa solutis. 170
Excipiunt laticem Nepheleque, Hyaleque, Rha-
nisque ;

Et Psecas, et Phiale; funduntque capacibus urnis.
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
Ecce nepos Cadmi, dilata parte laborum,

Per nemus ignotum non certis passibus errans, 175
Pervenit in lucum; sic illum fata ferebant.
Qui simul intravit rorantia fontibus antra;
Sicut erant, viso nude sua pectora Nymphæ
Percussere viro; subitisque ululatibus omne

Dactyl. I. i. 68. conspiciuntur. Demere et adimere verba in hac re propria. Apud Plautum occurrit soccos item compedes adimere. Crocale, àñò τοῦ κεκρυφάλου, quod capitis ornamentum, Latine reticulum, quo crines cohibebantur. Id h. 1. et passim apud Virgil. nodus vocatur; formulæque solennes sunt, crines nodo et in nodum colligere. Ismenis, Thebana, ab Ismeno fluvio, qui tamen hoc nomen demum accepit ab Ismeno Amphionis et Niobes filio, quum antea Kádμov Tоuç vocaretur; vide Burm. Ismenis filia fluvii Ismeni ex re de Græco nominata; kρokáλn, calculus est litoralis, vel in imo fontis. Doctior; peritior; doctus ut oopòs, quicunque alicujus artis peritus est; vide Fischer. Indicem in Esch. h. v. et Burmann. ad Phædri IV. fab. xvi. 8. Et erat artis, crines sic colligere ; hinc ministræ, quibus ea cura injuncta, primum locum tenebant. Amor. I. xi. 1. Hemistichium quamvis, etc. Crispinus a sciolo monacho adjectum putabat. Immo Ovid. eo monet, artificem, ut fit, suos ipsius crines neglexisse.

171. Excipiunt laticem, aquam a latendo, quod in terræ venis la

teat.

175. Non certis passibus, sine certo consilio et proposito, errabat. Vago pede errare est Heroid. xxi. 96. Non certis manibus eodem sensu ap. Prop. I. iii. 8. Nostri Codices Regii hunc versum agnoscunt. Non erat, cur Heinsius eum ejici vellet; valet enim ad innocentiam Actæonis declarandam. Secundum Hyginum, eundem locum petebat ad se refrigerandum. Nonnulli venantes lucum, id est, partem interiorem et sanctiorem nemoris, adibant Deorum venerandorum causa. Plin. Pan. 81.

178. Sicut erant, ut ii. 272. Dum Nymphas ululantes, Dianam vero non nisi erubescentem facit, decorum observat. Texere, exquisite, metaph. a vestibus sumpta. Diana altitudine s. proceritate et dignitate conspicua erat; unde reginæ ei comparari solent, Helena apud Homerum, Od. A. 122; Dido apud Virg. Æneid. i. 498 sqq. ubi Deas supereminet omnes.

180

Implevere nemus; circumfusæque Dianam
Corporibus texere suis: tamen altior illis
Ipsa Dea est, colloque tenus supereminet omnes.
Qui color infectis adversi Solis ab ictu
Nubibus esse solet, aut purpureæ Auroræ ;
Is fuit in vultu vise sine veste Dianæ.

185

Quæ
quanquam comitum turba est stipata suarum ;
In latus obliquum tamen astitit; oraque retro
Flexit: et ut vellet promptas habuisse sagittas,
Quas habuit, sic hausit aquas; vultumque virilem
Perfudit; spargensque comas ultricibus undis, 190
Addidit hæc cladis prænuntia verba futuræ:
"Nunc tibi me posito visam velamine narres,

183. Qui color infectis.] Iridis descriptionem esse volunt, cujus colores retulerit os Dianæ pudore suffusæ. At quo tandem jure, pudoris rubor cum arcus cœlestis variis coloribus comparari poterit? Et tamen suavissimam comparationem judicat Schirach. et maximum ingenii summi testimonium. Intellige ergo nubeculas, quas solis occidentis radiis rubescere interdum videmus. Ictus solis, radii solis incidentes. Lucretius, v. 612. radiorum ictus; qui et versu 486. verbera solis dixit e Græco βολὴ ἡλίου. Non assentior viro docto in Ephem. Norimb. adversi in aversi mutantis; nam adversus dicitur, qui est e regione, oppositus. Virgilius, Æneid. iv. 701: Iris Mille trahens varios adverso sole colores. Sic et v. 88. Aurora, confer vi. 48. ubi similis comparatio.

186. Comitum turba, multas enim habet Diana comites. Callimach. h. Dian. ver. 13 sqq. In latus obliquum astitit, corpus inflexit et contraxit in alterum latus, ut parva videretur, nec conspici posset ab Acteone. Phantasia non mala.

188. Ut-sic.] Elegans est hic usus VOL. III.

harum particularum. Quum non haberet, quas vellet, hausit, quas habuit. Promptas, paratas. Virilem, viri, Actæonis.

192. Nunc tibi me posito, etc.] Prisco sæculo mortales impune cernere poterant Deas etiam nudas, Propert. III. ii. 38; ibique Brouckh. Seriore tempore pœna afficiebantur, qui Deos invitos viderant. Nunc tibi, etc. Similis sarcasmus, i. 720. Apud Hygin. Diana fecit, ut Actæoni cornua in capite nascerentur. Forte poetam aliquem sequutus, totam transformationem a parte indicare voluit, ut Noster, versu 139. Stesichorus dixerat, Dianam ei ἐλάφου περιβάλ λεv dépμa. Polygnotus eum et matrem pinxerat cervæ hinnuleum manibus tenentes, pellique cervinæ insidentes, astante cane venatico. Pausan. x. p. 872. Acteonis transmutati causa, inquit Diodorus, lib. v. traditur a nonnullis, quod Dianæ concubitum, quum venaretur in montibus, appetierit; Euripides, quod se illi Acteon prætulerit venandi arte. Juno, apud Lucianum, Dianæ scoptice exprobrat deformitatem; visam scilicet ab Ac

« AnteriorContinua »