15 Incustoditam lente videt ire juvencam, giis vaccæ. Adoratio alias fiebat formulis ore prolatis certisque ritibus; Cadmus vero inter eundum taciturnus gratias agebat Apollini. 19. Jam vada Cephisi.] De Cephiso vide ad i. 369. Panopesque evaserat arva. Panope aut Panopeus, urbs Phocidis. Burmannus putabat rectius scribi Panopea, oppidum enim Panopeus a Strabone, ix. p. 416. dici et a Pausania, x. 4. licet a Stephano Пlavórη vocetur, Salmasio et Berkelio defendentibus. 20. Illud bos stetit et procubuit exornavit, mores bôum errantium describendo. Spatiosam, latam. Mox versu 56. spatiosum corpus, et versu 95. spatium hostis. Boves spatiosa fronte Græcis dicuntur ευρυμέτωποι, et πλαTUμÉTWTOL Homer. h. Merc. 355. Hi optimi habebantur: Varro. R. R. ii. 5; Colum. VI. i. ubi etiam cornua procera et robusta laudantur. Mugitibus, in oraculo Apollinis vocatur, ¿píμvкos, valde mugiens. Impelli clamoribus a poetis dicuntur non modo aures, sed et auræ, montes, etc. 22. Atque ita, quo facto, ut i. 377. Comites. Pausan. ròv oùv avry oтpaTóv. Latus, corpus, submittere, aut, 25 ut ii 865. deponere, formulæ solennes de procumbente. In orac. kλivav yóvv. Schol. Hom. ad Il. B. 494. ὀκλήσασα ἀνεκλίθη. Pausan. ἔμελλε καμοῦσα ἐκλάσειν. Pausan. p. 733. narrat, suo adhuc tempore ostendi locum ubi bos procubuerit, in eoque esse aram cum signo Minervæ, dedicatam a Cadmo. 24. Peregrinæque oscula terræ.] De hoc more salutandi terras peregrinas, quem apud poetas prisci homines religiose colunt, vide Ciof. ad hunc locum. Fuit satis antiquus. Homer. Od. E. 354. 26. Sacra Jovi, etc.] Illam ipsam juvencam, viæ ducem, immolaturus erat, vel Telluri, secundum oraculum, vel Minervæ, auctore Apollod. forte, quia illa fautrix viri, ver. 101. Noster Jovem substituit. Ministros, comites, quos sacrorum parandorum ministros esse volebat. Mox socii vocantur; Schol. Homer. rivas Tuv μɛ0' savrov. Apud Euripid. ipse Cadmus abit ἐπὶ χέρνιβας, ad manus lavandas aqua lustrali. In eam rem viva aqua adhibebatur. Liv. i. 45: Quin tu ante vivo perfunderis flumine? Ipsum oraculum jusserat sacrum fieri åyvõs Et petere e vivis libandas fontibus undas. καὶ καθαρῶς. Libatio alias fiebat vino aut lacte, nunc, illis deficientibus, undis. Fons ille, unde aqua haurienda, proprio nomine Aretias dicebatur. Schol. Æsch. Theb. 106. Inde haud dubie fuxit 'Αρεία κρήνη apud Apollod. et Schol. Euripidis. Dircæum nominant Seneca, dip. 714. et Palæph. 6. Omnium pessime Hyginus, Castalium fontem. Eum Noster ex ingenio descripsit, quales multi fontes esse solent. Liv. i. 21: Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. 28. Nulli violata securi.] Nefas erat silvas sacras violare securi: vide Valkenar. ad Eurip. Hippol. versu 74. Tales silvæ veteres et antiquæ dici solebant et opponi cæduis: viii. 742. lucos ferro temerasse vetustos. 29. Virgis densus, virgis dense septus, ut Fast. vi. 9: nemus arboribus densum. Ibid. v. 411: lucus juncis et arundine densus. 31. Hoc conditus antro.] Multi occurrunt in antiquitate dracones, custodes locorum, ædium, antrorum : vide Spanh. ad Call. h. Del. v. 91. Atque etiam genios locorum per serpentes exhibuerunt. Heyn. ad Virg. Æneid. v. 84. Ac hic quidem secundum Euripidem custodiebat flumina et fluenta viridia, nempe a Marte sibi tradita, unde in Orac. videtur deivòs Ενυαλίου φύλαξ, quem Cadmus jubetur πέμψαι "Αϊδος εἴσω. Neque tamen propter hanc unam causam h. 1. et Stat. Theb. x. 606. Martius anguis vocatur, sed et quia Martis filium eum multifaciebant. Eurip. δράκων"Αρεος. Schol. Sophocl. Antig. 130. Tilphosam Furiam addit matrem: vid. Munker. ad Anton. Lib. ii. Erat, auctore Euripide, φόνιος et ὠμόφρων. Ejus crudelitati vastitatique, simul Cadmi cum eo pugnæ describendæ Noster immoratur, quia erat pars fabulæ mag na. Noverat antiquitas serpentes miræ magnitudinis. Serpens quidem ille, quem Regulus ad Bagradam, fluvium Africæ, interemit, centum et viginti pedes in longitudinem habuisse, nec ullis telis confici potuisse traditur. Plin. H. N. viii. 14. Hinc et Virgil. Æneid. ii. 203 sqq. licuit vastissimæ molis serpentes describere, quem Noster respexit; et utrumque Silius, vi. 150 sqq. Neque tamen negandum est, prodigialiter quædam hic esse aucta. Præsignis, insignis, ut Trist. III. iv. 5. prælustris. Cristis et auro, crista aurea. Intelliguntur autem comæ fulvæ in capite, præcipuum serpentum quorundam ornamentum. Ælian. Animal. xi. 27. 33. Igne micant.] Oculi iratarum aut sævarum bestiarum dicuntur igne micare, tremere aut scintillare. Tumere verbum proprium de serpentibus veneno inflatis, i. 460. Serpentum autem venenum non per totum corpus sparsum est, sed glandulis quibusdam oris inclusum. 34. Tresque vibrant.] Primam in Quem postquam Tyria lucum de gente profecti 35 vibrare syllabam Catullus quoque corripit. Vibrare et micare solennia de celeri motu linguæ serpentum. Silius d. 1. Trifido vibrata per auras Lingua micat motu. Lingua illa duplicem habet cuspidem, iv. 585. sed vibrata triplex, trisulca esse videtur. Plin. H. N. xi. 37: Lingua tenuissima serpentibus, trisulca, vibrans, etc. Triplex dentium ordo fictus est. 37. Longum multo aptius consilio loci, quam vulgata longo, quum in longo antro parvum caput esse potuisset : φόνιον κράτα ei tribuit Eurip. Ceruleus nunc est niger: vide nos ad Plin. VIII. Ep. xx. 4. Anacr.xxix. 11. öppùs κυανωτέρη δρακόντων. Hinc v. 63. αtra pellis. Mittere sibila, ut alibi vocem. 41. Ille-arcus.] Torquens squamosum et volubile corpus, facit orbes et saltus immensos. Nimis fere cumulavit verba naturæ et motui serpentum propria. Simplicius Virg. Æn. lib. ii. 208: sinuantque immensa volumine terga. Nexus similiter de luctantibus, ix. 58. Cæterum talibus arcubus non opus erat in homines prope ipsum specum stantes. Nexibus, nodis; et orbes, spiras quas serpentes cauda efficiunt. 41 43. Leves, tantum ornat, et petitum a natura aeris. Ita autem se solent serpentes erigere. Plin. viii. c. 33. de basilisco, celsus et erectus a medio incedens. Nostrum expressit Seneca, in Thyest. ver. 655: quam supereminens Despectat alte quercus et vincit nemus. Sed Ovid. parum sibi constat; etenim ver. 91 sq. Cadmus totum draconem figit in quercu. Tantoque est corpore. Magis etiam sui monstri magnitudinem auxit Silius ver. 185: Sub astra coruscum Extulit assurgens caput, atque in nubila primam Dispersit saniem et cælum fædavit hiatu. Quæ sequitur similitudo, quanto, etc. luxurianti ingenio tribuenda est. Placuit tamen Silio, qui eam sic reddidit: Quantus non æquas periustrat flexibus Arctos, Et geminum lapsu sidus circumligat anguis. De illo autem serpente cœlesti diximus ad ii. 173. Ab Arato Phæn. versu 45. vocatur μέya Javμa, et a Virg. Georg. i. 244. maxi mus. 46. Phonicas.] Apollod. Tous Tλɛiονος τῶν πεμφθέντων διέφθειρεν. Noster omnes, quibus serpentes necare possunt, modos enumerat. Complexibus suffocavit eos. Apud Virg. Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, Occupat, hos morsu, longis complexibus illos; Hos necat afflatos funesti tabe veneni. Fecerat exiguas jam Sol altissimus umbras: 50 Quæ mora sit sociis miratur Agenore natus; Vestigatque viros: tegimen derepta leoni Pellis erat; telum splendenti lancea ferro, Et jaculum; teloque animus præstantior omni. Ut nemus intravit, letataque corpora vidit, Victoremque supra spatiosi corporis hostem Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua; "Aut ultor vestræ, fidissima corpora, mortis, Aut comes, inquit, ero." Dixit; dextraque molarem 55 Sustulit; et magnum magno conamine misit. 60 natos Laocoontis morsu depascuntur, ipsum spiris ligant ingentibus. 49. Tabes, ut tabum, humor corruptus et sordidus. Nunc tabes veneni, ipsum venenum. Hanc autem serpen tis sui vim habet et Silius versu 158: trahit fada gravitate (fœdo et pestilente odore) per auras; Ac tabe afflatus volucres, et versu 239: catervas Longius avectas afflatus peste premebat. Et halitus quorundam serpentium venenatus est, adeo ut solo afflatu prædam suam necare pos sint. 52. Tegimen derepta leoni, etc.] Ea Cadmi arma memorat, quibus mox opus erit. Exuviis ferarum tegi olim solebant viri fortes. Virg. Æneid. i. 275: lupa fulvo nutricis tegmine lætus. Proprie autem pellis dicitur deripi membris: vide Heins. Animus; apud Hesiodum, Theog. 936. Cadmus vπTÉρθυμος dicitur. 56. Victoremque supra.] Simpliciter Apoll. ἀγανακτήσας Κάδμος κτείνει τὸν δράκοντα. Sed illud κτείνειν 12tissime descripsit phantasia poetæ et exornavit. Spatiosi, vastissimi : Noster, Remed. Amor. dixit, spatiosum taurum. Spatium enim ponitur pro magnitudine et crassitudine; quod frequens est Latinis auctoribus; hinc apud Juvenalem, spatium admirabile rhombi. Tristia, etc. Nota rursus quatuor vocabula in a desinentia. Brevis est Cadmi oratio; agere enim mavult, quam querelas inanes inertesque fundere. Corpora, quia jam mortui socii, quanquam et de vivis hominibus passim occurrit: vide nos ad Plinii Pan. 33. Molares, ut púλakɛç, omnino saxa grandia apud poetas; Eurip. μάρμαρον. 60. Infra versu 95. victor victi, xii. 236. vastum vastior; Virgil. Æneid. v. 447: gravis graviter concidit; Homer. μέγας μεγαλωστί. Demosth. de Cor. p. 288 : ὃν κακὸς κακῶς ἐπέτριVac. Male igitur h. 1. Schepper. cor. inque anguem magno. Ex magnitudine Illius impulsu quum turribus ardua celsis Moenia mota forent; serpens sine vulnere mansit, Loricæque modo squamis defensus, et atræ Duritia pellis, validos cute reppulit ictus. At non duritia jaculum quoque vincit eadem, 65 Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit, autem lapidis missi, ipsius Cadmi statura intelligitur. Quintil. Inst. VIII. iv. 24. Heroica ætate homines arbores proceritate superâsse fingebantur vide ad xii. 352. Talis tantusque etiam Cadmus in hac pugna cogi tandus est. Saxo misso succubuit draco secundum Hellanic. Eurip. Hygin. Gladio eum esse interfectum tradiderat Pherecydes. In nostra copiosa descriptione plura arma Cadmus experitur. 61. Illius impulsu.] Hæc similitudo bene delecta est; ea enim certam accipimus notionem et roboris, quo Cadmus vigebat, et molis serpentis. Turres autem non sunt, ut Lenz putabat, arces, palatia; sed turres in muris munitæ urbis, quæ saxis e machinis bellicis missis moveri, concuti, solebant. Lorica genus intellig. in squamarum speciem ex ære confectum. Virgil. Æneid. ix. 707. duplici squama lorica fidelis. 76 65. Vincit, repellit; tunc enim jacula vinci dicuntur, quum repellun tur. 66. Quod medio lenta, etc.] Multum phantasiæ in sqq. elucet. Spina serpentum admodum lenta, scilicet flexibilis est, et in multos orbes curvari potest. Consistere, hærere. Descendere in corpus dicuntur tela, vulnera, ipsique adeo milites, qui vulnerant telis. Momordit hastile, more ferarum, quibus aliquod telum inhæret. Ossa, spina ejusque vertebræ. Plena sunt venæ, quum tument. 76. Niger, pestilens. Stygio propter halitum letiferum. Silius ver. 219: Stygios astus fumante exsibilat ore. Vitiatas inficit e copia poetica, vitiat aut inficit. A vienus: Pestifero afflatu serpens vagus inquinat auram. Claudianus, xxxv. 202. de equis Plutonis: corrumpit spiritus auras Letifer; infecta spumis vitiantur arena. Quidam herbas pro auras; sed Burmann. recte |