Calcavere pedis, nec solvit aquaticus Auster. 854. Colla toris extant.] E pectore toroso, quod valde laudatur in tauris (Colum. vi. 13.) eminebat collum. Sunt autem tori pars carnosa, pulpa carnis musculosa, in lacertis et pectore, pulvillorum instar, eminens. Virgil. Georg. iii. 53. optimos tauros numerat, quibus plurima (longa et crassa) cervix, et quibus crurum tenus a mento palearia pendent. 855. Cornua parva.] Laudantur in bubus cornua excelsa; sed Jupiter assumpserat parva, ne terribilis videretur puellæ. Et Columella, vi. 20. breviora tauris, quam bubus, cornua tribuit. Manu facta dicuntur, quæ ab artificibus facta sunt, et opposita naturæ operibus: vide Burm. ad Quintil. Decl. ix. 18. 857. Nulla mina.] Non erat trux aut torvus, quæ alibi fere de tauris prædicantur. Pacem, serenitatem et tranquillitatem, habet, præ se fert : x. 702. Prælia nulla minetur. Non colluctari cum cæteris bubus conetur. Mitem, xeponons, id est, mansuetus vocatur ab Apollod. 862. Veniat.] Talibus viget phantasia Ovidii. Venire eleganter dicuntur, quæ contingunt alicui, ut hæreditates (Cic. Verr. iv. 27.) et hic voluptas. 865. In fulvis niveum.] Ut i. 112: flavaque de viridi. Plaudere, mulcere; vide Heinsium. Nostri Codices habent palpanda. Hæc lectio, præterquam quod accuratior nobis visa est, habet nescio quid dulcius et amanti convenientius. Novis, e novis floribus. Premere et θλίβειν pro, insidere. Falsa pedum primis vestigia ponit in undis; 871. Falsa.] Fallacia. Fallere vult virginem. Æquora ponti, ut alibi freta ponti, poetica periphrasis ponti. Intelligitur autem hoc loco mare mediterraneum, per quod Europam transtulit in insulam Cretam. 874. Cornum per Archaismum: vid. Priscian. lib. vi. p. 685. Imposita est, innititur. Verbis tremula et sinuantur egregie pinguntur varii motus et sinus, quos efficiebat ventus; cf. versus 528. Hæc postrema latius tractavit, V. Fast. 667 sqq. N. B. Argumentum hujus libri tertii Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, supra pag. 53. POVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIBER TERTIUS. FAB. I. JAMQUE Deus posita fallacis imagine tauri, 1-130. Jamque Deus posita, etc.] Agenor filios tres ad requirendam Europam sororem dimisit ita, ut, nisi eam reperissent, ad se non reverterentur. Cilix, variis peragratis terris, Ciliciam constituit; Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; Cadmus autem in Græciam devenit, ubi, oraculo admonitus, Thebas, aut potius Cadmeam arcem condidit, interfecto prius ingenti dracone, e cujus dentibus humi sparsis viri armati prodierunt, quorum pars Cadmo in condenda urbe assuit: Eurip. Phoen. ver. 641 sqq. ver. 661 sqq. et Schol. ad hæc loca Apollod. Biblioth. III. i. 1. et iv. 1 Pausan. Boot. p. 719 et 733; Hygin. fab. 178; Seneca Edip. ver. 709 sqq.; Apollon. Rh. iii. 1170 sqq. Primi autem auctores fuerunt Mnaseas, Pherecydes, Hellanicus, Lysimachus. Cadmus cum Phoenicum manu in Boeotiam venit, fusisque Hyantibus, Aonas cum suis in unam gentem coalescere passus est. Quum locum condendæ urbi quæreret, sequutus est, sive oraculo monitus, sive sua VOL. III. ; sponte, bovem ducem, nisi et hoc figmentum etymologica Boeotiæ interpretatio peperit. Pausan. p. 719. Quid de dentibus ab eo satis existimandum sit, ad ver. 126 videbimus. 2. Se confessus erat, indicaverat se esse Jovem. Sic et xi. 264. Virgil. Æneid. ii. 591: confessa Deam. Dictæa rura, Creta, Tyro vicina, et in cujus monte Dicta Jupiter natus credebatur, unde ipse Dictaus. 3. Ignarus.] Male Ciofan. ignarus raptam conjungit. Imo centies ignarus apud Nostrum ita occurrit, ut subintelligenda relicta sit illa res, cujus quis ignarus fuerit, ut i. 658. et infra 243. 287. Vide et Corte ad Sallustii Catilin. li. 27. Ignorabat Agenor, filiam a Jove translatam esse in Dictæa rura. Invenire, nunc ad quærendi studium pertinet. Apollod. εiπὼν μὴ πρότερον ἀναστρέφειν πρὶν ἂν ἐξεύρωσιν Εὐρώπην. Sic ille pius in filiam, et sceleratus, crudelis, in filios. Hæc sententia, ut oúμwpov, placuit Nostro; itaque eam, ix. 408. repetiit. Cic. Off. iii. 31. de T. Man X 5 Imperat, et pœnam, si non invenerit, addit Bos tibi," Phoebus ait, "solis occurret in arvis, lio, qui perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium. 6. Orbe pererrato.] Nempe aliquandiu in Thracia habitavit cum Telephassa matre; eaque mortua, Delphos profectus est oraculum consulturus. Apollod. Furta. Puellas raptas. Pluralem posuit, ut sententia esset generalis. Profugus, exul : Fast. i. 490: Cadmus in Aonia constitit exul humo. Oraculum consuluit et de sorore, et sine dubio etiam de nova sede capienda: namque in urbibus condendis coloniisque deducendis summa erat oraculorum auctoritas. Cic. de Div. i. 1. De sorore oraculum aut nihil respondit (Schol. Eurip. ad ver. 641. ibique Valken.) aut μὴ πολυπραγμονείν jussit. Apollod. Oraculum ipsum, cujus auctor forte Mnaseas, extat in Schol. Eurip. d. 1. et Aristoph. Ran. 1256. Eo monetur per Phlegias et Phocidem ad Pelagontis armenta tendere, ibique bovem sumere ducem itineris, in utroque latere signum candidum, in lunæ plenæ speciem, habentem. Sic et Pausan. Apollod. Hygin. Schol. Eurip. Inde Noster, forte alios auctores sequutus, non una re aberravit. Arvis bene se habet. Eurip. ɛdía vρо pópa solis, solitariis, ut 393, sola antra. 11. Nullum passa, etc.] Expressum diceres ex Euripid. si ibi constaret legendum μόσχος αδάμαστος. Nostrum sequutus est Senec. d. 1. quam non flexerat vomer, aut tardi juga curva plaustri. Carpere vias, proficisci, ut carpere aera, volare. Herba ad naturam bovis accommodatius, quam loco in orac. Græco, ubi illa “ŋraι «λívy τε πέδῳ γόνυ ποιήεντι. Sed ibi nihil de nomine Baotia; Hygin. vero et Schol. Euripidis id nomen urbi inditum narrant. Alius Schol. ibidem notat, Thebam Syris dictam esse bovem : quod fortasse et ipsum in expedienda hac fab. observandum. Lactant. in Arg. In eam terram devenit, quæ postea a bove Baotia est dicta. A Baoto, Neptuni aut Itoni filio, illud nomen venisse, alii putabant: vide Pausan. p. 711. Schol. Hom. ad Catal. I. : 14. Descenderat ex monte Parnasso, in quo antrum, unde oracula dabantur; quod Ovidius a fonte vicino Castalium vocat. Presso, tardo. Burmannus comparat e Liv. xxviii. 14: Hispanos presso gradu incedere jubet. Lenz vero: gressu impresso in vesti |