Imatges de pàgina
PDF
EPUB

711

Munychiosque volans agros, gratamque Minervæ
Despectabat humum, cultique arbusta Lycæi.
Illa forte die castæ de more puellæ
Vertice supposito festas in Palladis arces
Pura coronatis portabant sacra canistris.
Inde revertentes Deus aspicit ales; iterque
Non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem.
Ut volucris visis rapidissima miluus extis, 716
Dum timet, et densi circumstant sacra ministri,
Flectitur in gyrum; nec longius audet abire;
Spemque suam motis avidus circumvolat alis:
Sic super Actæas agilis Cyllenius arces

[blocks in formation]

711. Illa forte die; die vicesimo secundo mensis Hecatombæonis, qui fere respondet nostro Julio, quinto quoque anno celebrari solebant de more, ab Erichthonio rege instituto, et a Theseo renovato, Panathenæa, quibus peplus Minervæ gestabatur. In pompa solenni, puellæ castæ et nobilissimæ, vertice supposito, in capite, portabant canistra seu corbes, unde κανηφόροι et λικνοφόροι dictæ sunt; nam kavovν canistrum significat; et Xíkvov eodem redit. Ea canistra coronata (Ciofan. interpretatur ad marginem usque plena) erant floribus et frondibus, continebantque sacra, id

720

est, vasa, quorum usus in istis solennibus, et sic pura, non profana; nisi malis cum uno MS. tecta; tegi enim solebant ista canistra. In arce autem Cecropia, Minerva tria habebat templa, e quibus nobilissimum Parthenon. Festas, in quibus solennia celebraban tur. Sic festa theatra, iii. 111. ubi vide notam.

715-721. Non agit in rectum, etc.] Volatum in orbem quinque formulis variavit. Versus 720 et 721. si abessent, non desiderarentur. Cum similitudine interjecta confer Virg. Æneid. iv. 252 sqq. Miluus nobis Weihe, e genere avium rapacissimarum. Miluum quidem regalem tam audacem esse in Africanis oris, ut carnes e macello et e manibus hominum rapiat, Mullerus ad Linnei Syst. Nat. tom. ii. pag. 71. narrat.

719. Motis alis.] Non valde ille movet alas, sed propemodum natat in aere, unde Nostris etiam dicitur der Schwimmer. Agilis, quippe alatus. Inclinat i. q. curvat: easdem circinat auras, ingeniose, sed tamen paulo audacius in iisdem auris, in eundem semper orbem, more circini, movetur.

Inclinat cursus; et easdem circinat auras.
Quanto splendidior, quam cetera sidera, fulget
Lucifer; et quanto, te, Lucifer, aurea Phœbe;
Tanto virginibus præstantior omnibus Herse 724
Ibat; eratque decus pompa, comitumque suarum.
Obstupuit forma Jove natus; et æthere pendens
Non secus exarsit, quam quum balearica plumbum
Funda jacit: volat illud, et incandescit eundo,
Et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
Vertit iter; cœloque petit diversa relicto;
Nec se dissimulat: tanta est fiducia formæ !
Quæ quanquam justa est, cura tamen adjuvat
illam ;
[apte,
Permulcetque comas; chlamydemque, ut pendeat
Collocat; ut limbus, totumque appareat aurum ;
Ut teres in dextra, qua somnos ducit, et arcet,

723. Lucifer, stella Veneris, vide ad ii. 115. maximum cœli decus, non modo cæteris planetis fixisque stellis major oculis nostris apparet, sed splendore etiam tanto est, ut a plena ejus luce umbras adeo mittant corpora. Luna autem, ut ait Manil i. 435, conditur omne stellare vulgus. Itaque tam cum illo, quam cum hac comparantur homines pulchritudine eximii; II. ex Pont. v. 49; Horat. I. Od. xii. 46. Præstantior, formosior.

727. Balearica.] Similitudo paulo altius repetita, nec adeo magnopere probanda. Eandem in aliam rem transtulit, xiv. 825. Cum aliis rebus amoris ignis comparatur, i. 492-494. Balearica; qua Balearium insularum incolæ maxime utuntur. Baleares autem insulæ sunt duæ, Hispaniæ adjacentes, quarum incolæ optimi erant funditores; hodie Majorca et Minorca. Plumbum, plumbeam pilam. 730. Diversa, opposita, contraria,

730

h. 1. terra. Nec se dissimulat, non aliam formam sumit: vide ad 374. Merito fidit formæ, etenim et pulchra et juvenilis ei tribuebatur. Justum, quidquid in suo genere perfectum est, et omnibus numeris absolutum. Sic justa statura, justus exercitus, etc. Cura ponitur de cultu, capillorum in primis. Phædr. II. Fab. ii. 8: Fingi cura mulierum. Vid. Bentl. ad Horat. I. Epist. i. 94. Facete autem hanc curam jam describit. Chlamydes cingebat limbus, vel purpureus, vel, si ipsa purpurea esset, aureus aut pictus et variegatus. Chlamydi ipsi aureæ figuræ intexebantur. Virgil. Æneid. iv. 137; v. 250 sqq. Quomodo autem collocata sit chlamys, ut in humero dextero constricta sinistrum brachium tegeret, vide in Winkelmanni H. A. p. 306. Ex posteriore loco possis et tortum tueri, quod Klotzius, nulla tamen causa addita, suasit. Qua somnos, etc. vide ad i. 671. ducit, adducit.

66

736

Virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
Pars secreta domus ebore et testudine cultos
Tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dex-
Aglauros lævum, medium possederat Herse. [trum,
Quæ tenuit lævum, venientem prima notavit 740
Mercurium; nomenque Dei scitarier ausa est,
Et causam adventus: cui sic respondit Atlantis
Pleionesque genus: Ego sum, qui jussa per auras
Verba patris porto: pater est mihi Jupiter ipse:
Nec fingam causas: tu tantum fida sorori
Esse velis; prolisque meæ matertera dici.
Herse causa viæ; faveas, oramus, amanti."
Aspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
Viderat Aglauros flavæ secreta Minervæ :
Proque ministerio magni sibi ponderis aurum 750
Postulat: interea tectis excedere cogit.

745

Vertit ad hanc torvi Dea bellica luminis orbem,

737. Pars secreta domus.] Apud Græcos mulieres in secreta seu interiore ædium parte sedebant, quæ gynæconitis appellabatur. Cornel. Nep. præf. Singulæ habebant suos thalamos seu cubicula, quorum parietes et fores distingui olim solebant tinctis animalium cornibus, ebore et testudinum tegminibus. Plin. Hist. Nat. xvi. 44. Virg. Georg. ii. 463: Nec varios inhiant pulchra testudine postes. Schirach. ebur et testud. h. 1. refert ad laquearia. Possederat, sibi habitandum sumpserat.

473. Pleione, Atlantis uxor, e cujus filiabus una Maia, mater Mercurii. Genus se commendat ab una muneris parte, qua commercium inter Deos et homines. De eodem, Jovis mandata per aurus ferre, apud Virg. Æn. iv. 270. Qui jussa-verba-porto. Diákτορος, κήρυξ, internuncius Deorum. Mercurius inquit Arnobius, quasi qui

dam Medicurrius dictus est: quod inter loquentes duos media currat, ut reciprocetur oratio, etc. lib. iii. advers. Gentes. Esse velis, ut apud Græcos θέλησον εἶναι.

748. Oculis isdem non urgendum est. Hoc addidit, ut crimen virginis, de quo 559. in memoriam lectori revocaret. Flava, quæ habet flavos, (de quibus ad v. 319) seu pulchros capillos, pulchræ. Die blonde Minerva. Sic ξανθὴ Δημήτηρ Homer. Il. Ε. 500 : vide et infra ad iii. 617.

752. Luminis orbem, oculum: vid. ad i. 740. Torvi oculi tribuuntur iratis et indignantibus. Penitus, e profundo pectore: vide ad 179. Virgil. Æneid. i. 371: Suspirans imoque trahens a pectore vocem. Notiones generales ubique Ovidius ad cujusque personam accommodate exornat, in primis si illa exornatio mythologiam attingit. Hinc et additur, positamque,

Et tanto penitus traxit suspiria motu,

Ut pariter pectus, positamque in pectore forti
Ægida concuteret: subit, hanc arcana profana 755
Detexisse manu tum, quum sine matre creatam
Lemnicolæ stirpem contra data fœdera vidit;
Et gratamque Deo fore jam gratamque sorori,
Et ditem sumpto, quod avara poposcerit, auro.
Protinus Invidiæ, nigro squalentia tabo,
Tecta petit: domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris; et quæ
Igne vacet semper, caligine semper abundet.
Huc ubi pervenit belli metuenda virago,

etc. Egis, munimentum illud æneum, quod in pectore gerit Pallas, insignitum capite Gorgonis, quod et in clypeo ejus expressum erat.

755. Subit.] In memoriam redit. Lemnicola, Vulcanus, qui in Lemno, insula maris Ægæi, officinam habere credebatur, ibique in primis colebatur. Contra data fœdera, contra datam fidem.

760. Protinus Invidia.] Minerva Invidiam excitat in Aglauro: sed vide, quomodo hoc exornavit. Primum Invidiam fecit, præeunte Eurip. in Inone, fragm. 5. personam, ut, xii. 39 sqq. Famam, et Horat. I. Od. xxxv. 17 sqq. Necessitatem. Deinde finxit Minervæ ad eam iter, ut ministerio ejus uteretur, ut supra, 509. Junonis ad Deos maris, et iv. 432. ad Furias; tum viii. 790. Cereris ad Famem. Jam, quoniam invidia, auctore Eurip. maximus omnium in homine morbus, nec illa Siculi tyranni majus invenere tormentum. Horat. I. Ep. ii. 58; propterea, ejus et habitum et domicilium fœdissimum descripsit, omniaque ejus mala sensibus subjecit. Partes etiam hujus descriptionis bene disposuit. Primum

1

760

765

domum et foedam, et tristem, omnisque amoenitatis expertem describit. Tabum, venenum, quo inficit homines. Mox tabem, nocens virus et piceum venenum vocat. Nigrum solenne epitheton veneni. Situs tristitiam bene notant verba imis in vallibus antri, imo in angulo, aut ima in cavitate antri ; namque vallis et cavitatis notionem involvit.

763. Ignavi.] Ab effectu, ut mox, 821. ignava gravitas. Contra habilis vigor, qui reddit habiles, Virgilius, Georg. iv. 418. Post hæc otiosa sunt et quæ-abundet, in quibus etiam lusus verborum est.

765. Belli metuenda dicitur, ut gladii tremendus, nasi timendus, quæ exempla attulit Heinsius. Deest autem in his formulis de causa: vide Perizon. ad Sanctii Minerv. II, iii. pag. 166. Fus habet, fas esse, licere sibi putat. Succedere, propius accedere. Nam Palladi, ut quæ est Dea, non licet Invidiæ domum ingredi. Etiam factis Minervæ turpitudo Invidiæ notatur. Cf. 769. 786. Invidi rebus malis aluntur, calamitatibus aliorum. Hinc edit vipereas carnes.

770

Constitit ante domum, neque enim succedere tectis
Fas habet, et postes extrema cuspide pulsat.
Concussæ patuere fores: videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Invidiam; visaque oculos avertit: at illa
Surgit humo pigre, semesarumque relinquit
Corpora serpentum; passuque incedit inerti.
Utque Deam vidit, formaque armisque decoram,
Ingemuit; vultumque ima ad suspiria duxit.
Pallor in ore sedet; macies in corpore toto; 775
Nusquam recta acies; livent rubigine dentes;
Pectora felle virent; lingua est suffusa veneno;
Risus abest, nisi quem visi movere dolores;

771. Pigra, sterili ob frigus. Sic Horat. I. Od. xxii. 17. pigri campi. Klotzio, ad Tyrtæum, p. 102. displicet pigra, quia ex antecedentibus jam appareat, humum fuisse sterilem. Suadet ergo humo nigra, sive ut simpliciter horrorem loci indicet, sive ut serpentibus tectam dicat. Quod tamen non necessarium puto, quum Noster sæpissime repetat, quæ jam antea copiosius etiam notata erant. Ego vero pigre revocandum duxi, quod sequentia flagitare videntur. Etenim surgit pigre et mox passu incedit inerti egregie sibi respondent.

774. Jam prima Invidiæ commotio interponitur. Ima suspiria, quæ ducuntur ex imo pectore, ut alta suspiria, Claudianus, ii. in Eutrop. 530. quæ ducuntur alto de corde, ut dixit Noster, versu 622. Jam ducere vultum ad suspiria, vultum componere accommodate suspiriis, suspiria vultu quoque prodere. Suetonius quidem, Tib. 68. dixit, adducere vultum, ad gravitatem componere, ubi Casaub. comparat, obducere vultum, ad moestitiam componere. Et Seneca, Ep. 58. vultum adducit ad tristitiam. Hanc igitur

lectionem multum præfero omnibus emendationibus propositis, quibus repetitur tantum quod poeta jam dixe

rat.

775. Pallor in ore sedet.] Ubi propius accessit, forma ejus describitur. Quam bene ea composita sit, facile reperies, si cogitaveris, quæ de invidis prædicari soleant. Horat. I. Ep. ii. 57: Invidus alterius macrescit rebus opimis. Sedet exquisitius quam, est, apparet, ut i. 267: vide Gronovii Obs. ii. p. 180. Recta acies. Confer infra v. 787. Rubigo vitium dentium. Fel in pectore signum malevolentiæ. Virere sic et Claudian. 49.96: viscera felle virent. Suffusa veneno, μɛorǹ ἰοῦ θανατηφόρου. Lingua suffusa veneno dicitur, ut os suffusum rubore.

778. Risus abest.] Immanitas ejus et cruciatus describuntur. Nisi quem. Nam alienis malis tanquam suis bonis lætatur, pascitque se κακόχαρτος, ἐπιXaιpékaкoç. Vigilacibus. Codices nostri Regii, vigilantibus, quod reponerem: nam vigilax pro vigilans, ut curax pro curiosus, non nisi ab auctoribus mediocris notæ acceptum fuisse reperio; et forsan in iis errore librariorum

« AnteriorContinua »