Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Munychiosque volans agros, gratamque Minerva Despectabat humum, cultique arbusta Lycæi. Illa forte die castæ de more puellæ

711 Vertice supposito festas in Palladis arces Pura coronatis portabant sacra canistris. Inde revertentes Deus aspicit ales; iterque Non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem. Ut volucris visis rapidissima miluus extis, 716 Dum timet, et densi circumstant sacra ministri, Flectitur in gyrum; nec longius audet abire; Spemque suam motis avidus circumvolat alis : Sic super Actæas agilis Cyllenius arces 720

709. Munychios, Atticos. Munychia, pars urbis Atheniensis cum portu. Sic dicta a Munycho qui illic ædificavit templum Munychiæ Dianæ. Gratam Minervæ humum. Nempe gratu et dilectæ Diis urbes dicuntur, quæ sunt in eorum tutela.

Lyceum Athenis gymnasium, situm extra mænia ad Ilissum, egregie cultum et arboribus consitum; in quo serioribus temporibus Aristoteles Scholas habebat. Cecropis autem ætate nec Lyceum conditum, nec solennia illa, quæ jam describuntur, instituta erant.

711. Illa forte die; die vicesimo secundo mensis Hecatombæonis, qui fere respondet nostro Julio, quinto quoque anno celebrari solebant de more, ab Erichthonio rege instituto, et a Theseo renovato, Panathenæa, quibus peplus Minervæ gestabatur. In pompa solenni, puella castæ et nobilissimæ, vertice supposito, in capite, portabant canistra seu corbes, unde κανηφόροι et λικνοφόροι dicta sunt ; nam kavoőv canistrum significat ; et Níkyov eodem redit. Ea canistra coronata (Ciofan. interpretatur ad marginem usque plena) erant Aoribus et frondibus, continebantque sacra, id

est, vasa, quorum usus in istis solennibus, et sic pura, non profana; nisi malis cum uno MS. tecta ; tegi enim solebant ista canistra. In arce autem Cecropia, Minerva tria habebat templa, e quibus nobilissimum Parthenon. Festas, in quibus solennia celebraban tur. Sic festa theatra, iii. 111, ubi vide notam.

715—721. Non agit in rectum, etc.) Volatum in orbem quinque formulis variavit. Versus 720 et 721. si abessent, non desiderarentur. Cum similitudine interjecta confer Virg. Æneid. iv. 252 sqq. Miluus nobis Weihe, e genere avium rapacissimarum. Miluum quidem regalem tam audacem esse in Africanis oris, ut carnes e macello et e manibus hominum rapiat, Mullerus ad Linnei Syst. Nat. tom. ii. pag. 71. narrat.

719. Motis alis.] Non valde ille movet alas, sed propemodum natat in aere, unde Nostris etiam dicitur der Schwimmer. Agilis, quippe alatus. Inclinat i.q. curvat: easdem circinat auras, ingeniose, sed tamen paulo audacius in iisdem auris, in eundem semper orbem, more circini, move. tur.

Inclinat cursus; et easdem circinat auras.
Quanto splendidior, quam cetera sidera, fulget
Lucifer; et quanto, te, Lucifer, aurea Phæbe;
Tanto virginibus præstantior omnibus Herse 724
Ibat; eratque decus pompæ, comitumque suarum.
Obstupuit forma Jove natus; et æthere pendens
Non secus exarsit, quam quum balearica plumbum
Funda jacit: volat illud, et incandescit eundo,
Et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
Vertit iter; cæloque petit diversa relicto; 730
Nec se dissimulat: tanta est fiducia formæ !
Quæ quanquam justa est, cura tamen adjuvat

[apte, Permulcetque comas; chlamydemque, ut pendeat Collocat; ut limbus, totumque appareat aurum ; Ut teres in dextra, qua somnos ducit, et arcet,

illam;

723. Lucifer, stella Veneris, vide ad ii. 115. maximum cæli decus, non modo cæteris planetis fixisque stellis major oculis nostris apparet, sed splendore etiam tanto est, ut a plena ejus luce umbras adeo mittant corpora. Luna autem, ut ait Manil i. 435, conditur omne stellare vulgus. Itaque tam cum illo, quam cum hac comparantur homines pulchritudine eximii ; II. ex Pont. v. 49; Horat. I. Od. xii. 46. Præstantior, formosior.

727. Balearica.] Similitudo paulo altius repetita, nec adeo magnopere probanda. Eandem in aliam rem transtulit, xiv. 825. Cum aliis rebus amoris ignis comparatur, i. 492_-494. Balearica ; qua Balearium insularum incolæ maxime utuntur. Baleares autem insulæ sunt duæ, Hispaniæ adjacentes, quarum incolæ optimi erant funditores;

hodie Majorca et Minorca. Plumbum, plumbeam pilam.

730. Diversa, opposita, contraria,

h. 1. terra. Nec se dissimulat, non aliam formam sumit: vide ad 374. Merito fidit formæ, etenim et pulchra et juvenilis ei tribuebatur. Justum, quidquid in suo genere perfectum est, et omnibus numeris absolutum. Sic justa statura, justus exercitus, etc. Cura ponitur de cultu, capillorum in primis. Phædr. II. Fab. ii. 8: Fingi cura mulierum. Vid. Bentl. ad Horat. I. Epist. i. 94. Facete autem hanc curam jam describit. Chlamydes cingebat limbus, vel purpureus, vel, si ipsa purpurea esset, aureus aut pictus et variegatus. Chlamydi ipsi aurea figuræ intexebantur. Virgil. Æneid. iv. 137; v. 250 sqq. Quomodo autem collocata sit chlamys, ut in humero dextero constricta sinistrum brachium tegeret, vide in Winkelmanni H. A. p. 306. Ex posteriore loco possis et tortum tueri, quod Klotzius, nulla tamen causa addita, suasit. Qua somnos, etc. vide ad i. 671. ducit, adducit.

Virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. 736
Pars secreta domus ebore et testudine cultos
Tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dex-
Aglauros lævum, medium possederat Herse. [trum,
Quæ tenuit lævum, venientem prima notavit 740
Mercurium; nomenque Dei scitarier ausa est,
Et causam adventus: cui sic respondit Atlantis
Pleionesque genus: “Ego sum,

Ego sum, qui jussa per auras
Verba patris porto : pater est mihi Jupiter ipse:
Nec fingam causas : tu tantum fida sorori 745
Esse velis ; prolisque meæ matertera dici.
Herse causa viæ; faveas, oramus, amanti.”
Aspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
Viderat Aglauros flavæ secreta Minervæ :
Proque ministerio magni sibi ponderis aurum 750
Postulat: interea tectis excedere cogit.
Vertit ad hanc torvi Dea bellica luminis orbem,

737. Pars secreta domus.] Apud Græcos mulieres in secretu seu interiore ædium parte sedebant, quæ gynæconitis appellabatur. Cornel. Nep. præf. Singulæ habebant suos thalamos seu cubicula, quorum parietes et fores distingui olim solebant tinctis animalium cornibus, ebore et testudinum tegminibus. Plin. Hist. Nat. xvi. 44. Virg. Georg. ii. 463: Nec varios inhiant pulchra testudine postes. Schirach. ebur et testud. h. 1. refert ad laquearia. Possederat, sibi habitandum sumpserat.

473. Pleione, Atlantis uxor, e cujus filiabus una Maia, mater Mercurii. Genus se commendat ab una muneris parte, qua commercium inter Deos et homines. De eodem, Jovis mandata per aurus ferre, apud Virg. Æn. iv. 270. Qui jussu--verbum-porto. Aláktopos, kúpvě, internuncius Deorum. Mercurius inquit Arnobius, quasi qui

dam Medicurrius dictus est: quod inter loquentes duos media currat, ut reciprocetur oratio, etc. lib. iii. advers. Gentes. Esse velis, ut apud Grecoς θέλησον είναι. .

748. Oculis isdem non urgendum est. Hoc addidit, ut crimen virginis, de quo 559. in memoriam lectori revocaret. Flava, quæ habet flavos, (de quibus ad v. 319) seu pulchros capi)los, pulchræ. Die blonde Minerva. Sic ξανθή Δημήτηρ Ηomer. ΙΙ. Ε. 500: vide et infra ad iii. 617.

752. Luminis orbem, oculum : vid. ad i. 740. Torvi oculi tribuuntur iratis et indignantibus. Penitus, e profundo pectore : vide ad 179. Virgil. Æneid. i. 371: Suspirans imoque trahens a pectore vocem.

Notiones generales ubique Ovidius ad cujusque personam accommodate exornat, in primis si illa exornatio mythologiam attingit. Hinc et additur, positamque,

Et tanto penitus traxit suspiria motu,
Ut pariter pectus, positamque in pectore forti
Ægida concuteret: subit, hanc arcana profana 755
Detexisse manu tum, quum sine matre creatam
Lemnicolæ stirpem contra data fædera vidit;
Et gratamque Deo fore jam gratamque sorori,
Et ditem sumpto, quod avara poposcerit, auro.

Protinus Invidiæ, nigro squalentia tabo, 760
Tecta petit: domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris; et quæ
Igne vacet semper, caligine semper abundet.
Huc ubi pervenit belli metuenda virago, 765

etc. Ægis, munimentum illud æneum, quod in pectore gerit Pallas, insignitum capite Gorgonis, quod et in clypeo ejus expressum erat.

755. Subit.] In memoriam redit. Lemnicola, Vulcanus, qui in Lemno, insula maris Ægæi, officinam habere credebatur, ibique in primis colebatur. Contra data fæderu, contra datam fidem.

760. Protinus Invidiæ.] Minerva Invidiam excitat in Aglauro : sed vide, quomodo hoc exornavit. Primum Invidiam fecit, præeunte Eurip. in Inone, fragm. 5. personam, ut, xii. 39 sqq. Famam, et Horat. I. Od. xxxv. 17 sqq. Necessitatem. Deinde finxit Minervæ ad eam iter, ut ministerio ejus uteretur, ut supra, 509. Junonis ad Deos maris, et iv. 432. ad Furias; tum viii. 790. Cereris ad Famem. Jam, quoniam invidia, auctore Eurip, maximus omnium in homine morbus, nec illa Siculi tyranni majus invenere tormentum. Horat. I. Ep. ii. 58; propterea, ejus et habitum et domicilium foedissimum descripsit, omniaque ejus mala sensibus subjecit. Partes etiam huju descriptionis bene disposuit. Primum

domum et fædam, et tristem, omnisque amoenitatis expertem describit. Tabum, venenum, quo inficit homines. Mox tabem, nocens virus et piceum venenum vocat. Nigrum solenne epitheton veneni. Situs tristitiam bene notant verba imis in vallibus antri, imo in angulo, aut ima in cavitate antri ; namque vallis et cavitatis notionem involvit.

763. Ignavi.] Ab effectu, ut mox, 821. ignava gravitas. Contra habilis vigor, qui reddit habiles, Virgilius, Georg. iv. 418. Post hæc otiosa sunt et quaabundet, in quibus etiam lusus verborum est.

765. Belli metuenda dicitur, ut gladii tremendus, nasi timendus, quæ exempla attulit Heinsius. Deest autem in his formulis de causa : vide Perizon. ad Sanctii Minerv. II, ji. pag. 166. Fas habet, fas

esse,

licere sibi patat. Succedere, propius accedere. Nam Palladi, ut quæ est Dea, non licet Invidiæ domum ingredi. Etiam factis Minervæ turpitudo Invidiæ notatur. Cf. 769. 786. Invidi rebus malis aluntur, calamitatibus aliorum. Hinc edit vipereas carnes.

Constitit ante domum, neque enim succedere tectis Fas habet, et postes extrema cuspide pulsat. Concussæ patuere fores: videt intus edentem Vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, Invidiam; visaque oculos avertit: at illa 770 Surgit humo pigre, semesarumque relinquit Corpora serpentum; passuque incedit inerti. Utque Deam vidit, formaque armisque decoram, Ingemuit; vultumque ima ad suspiria duxit. Pallor in ore sedet; macies in corpore toto; 775 Nusquam recta acies; livent rubigine dentes; Pectora felle virent; lingua est suffusa veneno; Risus abest, nisi quem visi movere dolores;

rat.

771. Pigra, sterili ob frigus. Sic lectionem multum præfero omnibus Horat. I. Od. xxii. 17. pigri campi. emendationibus propositis, quibus reKlotzio, ad Tyrtæum, p. 102. displi petitur tantuin quod poeta jam dixecet pigra, quia ex antecedentibus jam appareat, humum fuisse sterilem. Sua. 775. Pallor in ore sedet.] Ubi prodet ergo humo nigra, sive ut simplici pius accessit, forma ejus describitur. ter horrorem loci indicet, sive ut ser Quam bene ea composita sit, facile pentibus tectam dicat. Quod tamen reperies, si cogitaveris, quæ de invidis non necessarium puto, quum Noster prædicari soleant. Horat. I. Ep. ii. 57: sæpissime repetat, quæ jam antea Invidus alterius macrescit rebus opicopiosius etiam notata erant. Ego mis. -Sedet exquisitius quam, est, vero pigre revocandum duxi, quod apparet, ut i. 267: vide Gronovii sequentia flagitare videntur. Etenim Obs. ii. p. 180. Recta acies. Confer surgit pigre et mox passu incedit inerti infra v. 787. Rubigo vitium dentium. egregie sibi respondent.

Fel in pectore signum malevolentiæ. 774. Jam prima Invidiæ commotio Virere sic et Claudian. 49.96: viscera interponitur. Ima suspiria, quæ du- felle virent. Suffusa veneno, MEOTY cuntur ex imo pectore, ut alta suspiria, ioữ Oavarnpópov. Lingua suffusa veClaudianus, ii. in Eutrop. 530. quæ neno dicitur, ut os suffusum rubore. ducuntur alto de corde, ut dixit Noster, 778. Risus abest.] Immanitas ejus versu 622. Jam ducere vultum ad et cruciatus describuntur. Nisi quem. suspiriu, vultum componere accommo Nam alienis malis tanquam suis bonis date suspiriis, suspiria vultu quoque lætatur, pascitque se kakóxaptos, ÉTTLprodere. Suetonius quidem, Tib. 68. xaspékakos. Vigilacibus. Codices nodixit, adducere vultum, ad gravitatem stri Regii, vigilantibus, quod reponecomponere, ubi Casaub. comparat, rem : nam vigilax pro vigilans, ut cuobducere vultum, ad mæstitiam com rax pro curiosus, non nisi ab auctoribus ponere. Et Seneca, Ep. 58. vultum mediocris notæ acceptum fuisse repeadducit ad tristitiam. Hanc igitur rio ; et forsan in iis errore librariorum

« AnteriorContinua »