Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Tu

quoque, care pater, non jam mortalis, et avis Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus, 650 Posse mori cupies tum, quum cruciabere diræ Sanguine serpentis, per saucia membra recepto: Teque ex æterno patientem numina mortis Efficient; triplicesque Deæ tua fila resolvent.” Restabat fatis aliquid : suspirat ab imis 655 Pectoribus, lacrimæque genis labuntur obortæ : Atque ita, “ Prævertunt," inquit, “me fata; vetorPlura loqui; vocisque meæ præcluditur usus. [que Non fuerant artes tanti, quæ numinis iram Contraxere mihi; mallem nescisse futura. 660 Jam mihi subduci facies humana videtur ;

649. Tu quoque, etc.] Nunc quidem natura tua immortalis es et æternus. Manere, de vita æterna recte dicitur.

Quum cruciabere, etc. Chironis pedem Hercules imprudens sagitta hydræ Lernææ sanguine, veneno, tincta vulneravit, vel quum apud eum devertisset, Hyg. P. A. ii. 38. vel quum Maleæ alium Centaurum transfigere vellet. Pausan. v. p. 387. Apollod. II. v. 4. Eratosth. 40. Noster priorem rationem sequutus est V. Fast. 397—514. Recipiuntur ea, quibus quis vulneratur, aut quæ penetrant in corpus.

653. Patiens mortis.] Mortalis. Pati necem est x. 267. Quum cruciaretur, immortalitatem suam sponte cessit Prometheo, cui Jupiter ea lege immortalitatem promiserat, si daret immortalem, qui pro ipso mori vellet. Lucian. D. Mort. 26. Resolvent Heinsius explicabat, secabunt : potius est, retorquebunt. libul. I. vii. 2. de iisdem Parcis, staminu non ulli dissoluenda Deo. Propert. IV. vii. 51. revolubile stumen. Noster, x. 30. reterent.

655. Restabat, etc.) Similis conversio, i. 700 ; sed h. 1. ipse noluit restantia addere, nempe fore, ut Chiron inter sidera referatur. Fast. v. 413: Nona dies aderat ; quum tu, justissime Chiron, Bis septem stellis corpora cinctus eras. Centauri enim sidus ei Græci dicârunt. Filia, secundum Euripid. in Menalippa, gravida ex Æolo, Hellenis filio, quum patre inscio peperisset, in equam mutata, tum et ipsa inter sidera relata est. Secundum Callimachum, a Diana conversa est, quod venari desierat Deamque colere: Hygin. dicto loco. Sed apud Nostrum transformatur, quod Deorum consilia enuntiabat. Ingeniosum autem figmentum, quo vates mutationem suam præsentit et prædicit.

657. Prævertunt me fata.] Occupant me et impediunt; nam in fatis erat, ut verterer in equam. Ergo transformor, priusquam finierim vaticinium. Præcludere, solenne in hac re. Phædr. I, fab. ii. 26 : vocem præcludit metus; f. xxiii. 5. linguam præcludere..

Jam cibus herba placet; jam latis currere campis
Impetus est; in equam, cognataque corpora vertor.
Tota tamen quare ? pater est mihi nempe biformis.”
Talia dicenti pars est extrema querelæ 665
Intellecta parum; confusaque verba fuere: [tur,
Mox nec verba quidem, nec equæ sonus ille vide-
Sed simulantis equam; parvoque in tempore certos
Edidit hinnitus, et brachia movit in herbas.
Tum digiti coeunt, et quinos alligat ungues 670
Perpetuo cornu levis ungula : crescit et oris,
Et colli spatium : longæ pars maxima pallæ
Cauda fit: utque vagi crines per colla jacebant,
In dextras abiere jubas : pariterque novata est 674
Et vox, et facies: nomen quoque monstra dedere.
VI. Flebat, opemque tuam frustra Philyreius

heros,

663. Cognuta corpora, quia pater ex parte equus. Sed ille ex parte tantum et biformis, cur igitur ego tota vertor in equam ? Nempe, quippe.

665. Talia dicenti.] Passim Ovid. fingit, verba loquentis abrupta esse ipsa transformatione, ut 363. Idem nunc latius tractat, et transitum a voce humana ad hinnitus gradatim describit, ut 586 seq. ab incessu ad volatum. In talibus, quippe argutiis, placuit sibi ingenium poetæ. Simulantis, imitantis. Mox edit certos hinnitus, quales verus equus edit, non quos aliquis imitans equi sonum effingeret, perspicuos : vide ad v. 296.

669. Brachia, etc.] Prono corpore coepit brachiis mutatis incedere. Coeunt, coalescunt interstitiis sublatis. Sic vulnera dicuntur coire, et aqua, quæ congelatur. Contra i. 742: Ungula in quinos dilapsa absumitur ungues ; ubi vide notam. Perpetuo, non scisso; ungulæ enim equorum sunt

solidæ. Etiam vestes mutantur cum corpore, 582; i. 236 : sed quum nunc palla fit caudu, lascivit ingenium poetæ. Ut jacabant ; vide ad 272.

673. Vagi crines.] subæ in uno colli latere dependere solent. Verba pariterque, etc. otiosa et languida sunt post descriptionem, quæ præcedit. Nomen dedere, nempe Hippo aut Hippe dicta est : monstru, transformatio, ut 367. aut novata facies.

676—707. Flebat, etc.] Fundamentum fabulæ sequentis in Homero, hymn. in Mercurium, copiosissime tractatur. Ibi Mercurius, eo ipso, quo natus erat, die, ex bubus Deorum, quas Apollo in Pieriæ monte pascebat, quinquaginta summa calliditate per Bæotiam abegit ad Alpheum in Peloponneso, atque prope Pylum in antro quodam abscondidit. In itinere prope Onchestum senem vinitorem rogat, ne furtum prodat ; verum ille Apollini boves quærenti,

Delphice, poscebat; nam nec rescindere magni
Jussa Jovis poteras : nec, si rescindere posses,
Tunc aderas: Elin, Messaniaque arva colebas.
Illud erat tempus, quo te pastoria pellis 680
Texit; onusque fuit dextræ silvestris oliva;
Alterius, dispar septenis fistula cannis.
Dumque amor est curæ, dum te tua fistula mulcet,
Incustoditæ Pylios memorantur in agros
Processisse boves : videt has Atlantide Maia 685

quid viderit, in dicat. Sed eandem fabul. etiam Hesiodus, Nicander, Didymarchus, Antigonus, Apollonius Rhodius narraverant; unde eam Antoninus, Lib. Metam. 23. repetiit : quæ ratio paulo propius ad Ovidianam accedit. In ea occurrit Battus, qui, mercede accepta, silentium spondet, et a Mercurio redeunte, quum datam fidem falleret, in saxum mutatur ; quanquam in aliis quibusdam rebus, ut suis locis videbimus, dissentit. Philyreius a Philyra matre, quacum Saturnus, sumpta equina forma, in Pelio monte congressus habuerat. Apollon. ii. 1236; Virgil. Georg. iii. 92-94. Sic Chiron erat heros sensu antiquo ; pweg enim olim dicti sunt, qui a Deo Deave prognati erant.

677. Nec rescindere.] Non enim rescindere Diis licet acta aliorum Deorum. Conf. iii. 236 ; xiv. 784. Fluxit hoc ex Euripid. Hipp. ver. 1328. a quo hæc Deorum lex confecta videtur: Valken. ad d. l. Aderas, scilicet in Thessalia, ubi habitabat Chiron; etenim non nisi præsens Deus opem ferre poterat afflictis. Apollo autem abierat, boves quærens, in Peloponnesum, ubi Elis et Messenia sive (e dialecto Dorica) Messania arva.

680. Quo te pastoria pellis.] Pastorem ab habitu rursus designat. Pellis humeros pastorum tegere solebat. Baculum oleagineum gestare solebant

VOL. III.

pastores. Apoll. ii. 34: atque etiam apud Virgil. Ecl. viii. 16. Damon incumbit tereti olivæ. Et gestabatur dextera, Theocr. Id. vii, 15—19. quocum hic locus e nostra lectione egregie conspirat. Nam et ibi pastor humeris indutam habet pellem, dépua, et deztera fert ex oleastro pedum, áypielaiw δεξιτερά κορύναν. Τali habitu conspiciuntur pastores apud Goræum ii. n. 9. et Borionium in Collect. Antiq. Tab. 87. Onus, quidquid gestatur : IV. Fast. 241. onus inguinis. Fistula, quum Apollo alias lyram moderaretur. De ejus forma, vid. ad i. 711. Cannis. Heinsius putabat, ab ipsa Nasonis manu esse septena fistula canna.

683. Dumque amor.] Hoc de amore forte Ovidius addidit, quia Apollo, quum serius Admeti armenta pasceret, vel Hymenæum, Admeti nepotem, amâsse, vel ipsius Admeti amore arsisse traditur. Mulcere passim de carminum et musices suavitate. Pylus dictæ sunt urbes tres in Peloponneso. Nunc Pylus Nelei in Triphylia prope Elin intelligitur. Posuit fem. incustodita ; erant enim, v. Hom. in Merc. 192. tão a Ońcial.

685. Videt has.] Has vidit Mercurius, quippe in Cyllene, Arcadiæ monte, natus. Arte sua, nota illa, qua excellebat, calliditate. Hom. in Merc. 76: δολίης δ' ου λήθετο τέχνης. Ιlle enim callidus, quidquid placuit, jocosa

T

Natus; et arte sua silvis occultat abactas.
Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo
Rure senex; Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei,
Nobiliumque greges custos servabat equarum. 690
Hunc timuit, blandaque manu seduxit; et illi,

Quisquis es, hospes,”ait,“ si forte armenta requiHæc aliquis, vidisse nega : neu gratia facto [ret Nulla rependatur, nitidam cape præmia vaccam." Et dedit: accepta, voces has reddidit hospes : 695 “ Tutus eas; lapis iste prius tua furta loquatur.” Et lapidem ostendit: simulat Jove natus abire. Mox redit: et, versa pariter cum voce figura,

Rustice, vidisti si quas hoc limite,” dixit,

condere furto. Horat. I. Od. x. 7. ubi hoc ipsum exemplum subjicitur. Dolos in ea re adhibitos memorat Antonin. Lib., multoque latius Homer. d. l. Artes autem Latinis omnes dotes animi et corporis. Silvis. Coryphasium, Messeniæ promontorium, Antoninus memorat.

688. Battum sine dubio vocabant, ut fit, a vitio quodam. Græcis Bártos vocatur balbus, qui non distincte pronuntiare potest verba. Apud Herodot. iv. 135. Battus rex Cyrenes balbutiens. In Alberti Gloss. N. T. p. 200. Battus pastor balbutiens commemoratur. Inde Battapiselv, balbutire ; quanquam illo nomine et is notabatur, qui multa temere effutit, ut notum.

689. Neleus, rex Pyliorum, pater Nestoris. Is numerosa et egregia habebat armenta, (Homer. Od. A. 288.) quæ autem, quum Pyliorum ager arenosus esset, plurimum extra Nelei fines pascebantur. Pausan. Messen. p. 371. Hinc vocatur dives ; priscis enim temporibus divitiæ censebantur

multitudine armentorum et gregum ; itaque nec custodes pecorum infimi loci erant. Cæterum Nelei ætas incidit in tempora Centaurorum. Homer. Il. A. 262. Equarum greges Neleus alebat sobolis causa ; hinc nobiles, delectæ. Nobiles etiam palmis in certaminibus. Virgil. Georg.: Eliadum palmas Epeiros equarum.

691. Seduxit.] Quum unus Battus adesset, non opus erat eum seducere, seorsim ducere. Quisquis es: vide i. 679. Vidisse nega: Homero, ibid. 92 : ιδών μη ιδών είναι, και κωφός ακούoaç, kai oryāv. Facto, negotio. Nitidum. Vide ad i. 610. Apud Antonin. chlænam, silentii mercedem, accipit.

696. Tutus, securus, non sollicitus. Ex voce non raro facilius agnoscimus homines, quam ex figura. Silentia deme, indica furtum occultum. Pretium, præmium : vide Burmann. ad Phædr. I. viii. l. et Heins. ad h. 1. Femina, vacca. Seneca, Agam. 354. conjux tauri. Contra vir de capro et tauro ; vide ad i. 660.

“ Ire boves, fer opem furtoque silentia deme: 700
Juncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.”
At senior, postquam merces geminata, “ Sub illis
Montibus,” inquit, “ erunt:" et erant sub monti-

bus illis.
Risit Atlantiades; et," Me mihi, perfide, prodis?
Me mihi prodis?" ait; perjuraque pectora vertit
In durum silicem, qui nunc quoque dicitur Index:
Inque nihil merito vetus est infamia saxo. 707

VIII. Hinc se sustulerat paribus Caducifer alis;

703. Submontibus.] Rod. sequu qui interdum eosdem, quos Ovidius tus est veterem lect. sub illis Monti

sequutus est, auctores consuluit, habus, inquit, eunt, et eunt sub in. i.; bet : In lapidem eum mutavit, qui ab putatque, cum Glareano, repetitione eventu Index circa Pylum vocatur. illa Batti battologiam expressam esse, Hic non genus quoddam lapidum inet Mercurium, ut illam irrideret, et tell., sed unus ille lapis, in quem Batipsum verba, me mihi prodis? repe tus propter perfidum indicium mutatiisse. Mirum! Quum Battus dix. tus est. Sic igitur et Ovidium exisset, sub (in, prope) montibus erunt, plicandum arbitror. Sine dubio in addendum erat, fuisse ibi, nec Bat. quodam Messeniæ monte cernebatur tum imposuisse Mercurio. Verba au seriore etiam tempore saxum hominis tem me mihi prodis (in quibus similis formam utcunque referens. In eum lusus ac 430; i. 641; vi. 365.) gravi- ipsum mutatum esse Battum antiqui ter et cum vi repetuntur, ut solemus, tradiderant ; unde ei Indicis nomen quum alicui magnam stultitiam ex hæsit et cum nomine infamia. Index probramus. Erunt : et erant. Allu enim et satis invidiose dicebatur : vid. sum volunt ad Battum quendam in Ernesti ad Sueton. Cæs. 17.-Scil, eptum: poetam, qui in versibus suis Index Graecum illud συκοφάντης exeadern identidem iterare solebat.

primit. Ed. 705. Perjura, perfida. Apud Anto 708—832. Apud Hygin. Fab. 166. ninum Battus Mercurii baculo tactus Aglauros cum sororibus, a Minerva in lapidem mutatur, quem neque æs ob cistulam apertam insania objecta, tus neque frigus deserat; locusque, in mare se præcipitat. Confer Pausan. ubi res accidit, Βάττου σκοπιά voca p. 41. Hinc, ex Pyliis agris: paribus tur. Silex poetis omnis lapis, et du alis, leni volatu, quum alæ non magrus est epitheton commune lapidum. nopere moventur, sed linea propeHinc, 831. durescere, in lapidem mu modum eadem semper manent.

Retari. Indicem putant esse lapidem spexisse videtur Virg. Æn. iv. 14. Lydium, qui aurum explorat, indicat Livius, i. 34. suspensis alis: qui ita ejus bonitatem. At nulla auctoritate volant, pendere dicuntur, mox ver. doceri potest, indicem sic dictum Ro 726. et iv. 517. Opp. jactatis, aut manis, et, si dictus esset, nulla in motis alis, quibus ver. 835. in cælum famia ei inesset. Lactant, in Argum. avolat.

« AnteriorContinua »