Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Tu quoque, care pater, non jam mortalis, et ævis
Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus, 650
Posse mori cupies tum, quum cruciabere diræ
Sanguine serpentis, per saucia membra recepto:
Teque ex æterno patientem numina mortis
Efficient; triplicesque Deæ tua fila resolvent.”
Restabat fatis aliquid: suspirat ab imis
Pectoribus, lacrimæque genis labuntur obortæ :
Atque ita, "Prævertunt," inquit," me fata; vetor-
Plura loqui; vocisque meæ præcluditur usus. [que
Non fuerant artes tanti, quæ numinis iram
Contraxere mihi; mallem nescisse futura.
Jam mihi subduci facies humana videtur;

649. Tu quoque, etc.] Nunc quidem natura tua immortalis es et æternus. Manere, de vita æterna recte dicitur. Quum cruciabere, etc. Chironis pedem Hercules imprudens sagitta hydræ Lernææ sanguine, veneno, tincta vulneravit, vel quum apud eum devertisset, Hyg. P. A. ii. 38. vel quum Maleæ alium Centaurum transfigere vellet. Pausan. v. p. 387. Apollod. II. v. 4. Eratosth. 40. Noster priorem rationem sequutus est V. Fast. 397-514. Recipiuntur ea, quibus quis vulneratur, aut quæ penetrant in corpus.

653. Patiens mortis.] Mortalis. Pati necem est x. 267. Quum cruciaretur, immortalitatem suam sponte cessit Prometheo, cui Jupiter ea lege immortalitatem promiserat, si daret immortalem, qui pro ipso mori vellet. Lucian. D. Mort. 26. Resolvent Heinsius explicabat, secabunt: potius est, retorquebunt. Tibul. I. vii. 2. de iisdem Parcis, stamina non ulli dissoluenda Deo. Propert. IV. vii. 51. revolubile stamen. Noster, x. 30. retexent.

655

660

655. Restabat, etc.] Similis conversio, i. 700; sed h. 1. ipse noluit restantia addere, nempe fore, ut Chiron inter sidera referatur. Fast. v. 413: Nona dies aderat ; quum tu, justissime Chiron, Bis septem stellis corpora cinctus eras. Centauri enim sidus ei Græci dicârunt. Filia, secundum Euripid. in Menalippa, gravida ex Æolo, Hellenis filio, quum patre inscio peperisset, in equam mutata, tum et ipsa inter sidera relata est. Secundum Callimachum, a Diana conversa est, quod venari desierat Deamque colere: Hygin. dicto loco. Sed apud Nostrum transformatur, quod Deorum consilia enuntiabat. Ingeniosum autem figmentum, quo vates mutationem suam præsentit et prædicit.

657. Prævertunt me fata.] Occupant me et impediunt; nam in fatis erat, ut verterer in equam. Ergo transformor, priusquam finierim vaticinium. Præcludere, solenne in hac re. Phædr. I. fab. ii. 26: vocem præcludit metus; f. xxiii. 5. linguam præ

cludere..

Jam cibus herba placet; jam latis currere campis
Impetus est; in equam, cognataque corpora vertor.
Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis."
Talia dicenti pars est extrema querelæ 665
Intellecta parum; confusaque verba fuere: [tur,
Mox nec verba quidem, nec equæ sonus ille vide-
Sed simulantis equam; parvoque in tempore certos
Edidit hinnitus, et brachia movit in herbas.
Tum digiti coeunt, et quinos alligat ungues
Perpetuo cornu levis ungula: crescit et oris,
Et colli spatium: longæ pars maxima pallæ
Cauda fit: utque vagi crines per colla jacebant,
In dextras abiere jubas: pariterque novata est 674
Et vox, et facies: nomen quoque monstra dedere.
VI. Flebat, opemque tuam frustra Philyreius
heros,

663. Cognata corpora, quia pater ex parte equus. Sed ille ex parte tantum et biformis, cur igitur ego tota vertor in equam? Nempe, quippe.

665. Talia dicenti.] Passim Ovid. fingit, verba loquentis abrupta esse ipsa transformatione, ut 363. Idem nunc latius tractat, et transitum a voce humana ad hinnitus gradatim describit, ut 586 seq. ab incessu ad volatum. In talibus, quippe argutiis, placuit sibi ingenium poetæ. Simulantis, imitantis. Mox edit certos hinnitus, quales verus equus edit, non quos aliquis imitans equi sonum effingeret, perspicuos: vide ad v. 296.

669. Brachia, etc.] Prono corpore cœpit brachiis mutatis incedere. Coeunt, coalescunt interstitiis sublatis. Sic vulnera dicuntus coire, et aqua, quæ congelatur. Contra i. 742: Ungula in quinos dilapsa absumitur ungues; ubi vide notam. Perpetuo, non scisso; ungulæ enim equorum sunt

670

solidæ. Etiam vestes mutantur cum corpore, 582; i. 236: sed quum nunc palla fit cauda, lascivit ingenium poetæ. Ut jacabant; vide ad 272.

673. Vagi crines.] Ĵubæ in uno colli latere dependere solent. Verba pariterque, etc. otiosa et languida sunt post descriptionem, quæ præcedit. Nomen dedere, nempe Hippo aut Hippe dicta est: monstru, transformatio, ut 367. aut novata facies.

676-707. Flebat, etc.] Fundamentum fabulæ sequentis in Homero, hymn. in Mercurium, copiosissime tractatur. Ibi Mercurius, eo ipso, quo natus erat, die, ex bubus Deorum, quas Apollo in Pieriæ monte pascebat, quinquaginta summa calliditate per Boeotiam abegit ad Alpheum in Peloponneso, atque prope Pylum in antro quodam abscondidit. In itinere prope Onchestum senem vinitorem rogat, ne furtum prodat; verum ille Apollini boves quærenti,

Delphice, poscebat; nam nec rescindere magni
Jussa Jovis poteras: nec, si rescindere posses,
Tunc aderas: Elin, Messaniaque arva colebas.
Illud erat tempus, quo te pastoria pellis
Texit; onusque fuit dextræ silvestris oliva;
Alterius, dispar septenis fistula cannis.

680

Dumque amor est curæ, dum te tua fistula mulcet, Incustoditæ Pylios memorantur in agros Processisse boves: videt has Atlantide Maia 685

quid viderit, in dicat. Sed eandem fabul. etiam Hesiodus, Nicander, Didymarchus, Antigonus, Apollonius Rhodius narraverant; unde eam Antoninus, Lib. Metam. 23. repetiit : quæ ratio paulo propius ad Ovidianam accedit. In ea occurrit Battus, qui, mercede accepta, silentium spondet, et a Mercurio redeunte, quum datam fidem falleret, in saxum mutatur; quanquam in aliis quibusdam rebus, ut suis locis videbimus, dissentit. Philyreius a Philyra matre, quacum Saturnus, sumpta equina forma, in Pelio monte congressus habuerat. Apollon. ii. 1236; Virgil. Georg. iii. 92-94. Sic Chiron erat heros sensu antiquo; pwes enim olim dicti sunt, qui a Deo Deave prognati erant.

677. Nec rescindere.] Non enim rescindere Diis licet acta aliorum Deorum. Conf. iii. 236; xiv. 784. Fluxit hoc ex Euripid. Hipp. ver. 1328. a quo hæc Deorum lex confecta videtur: Valken. ad d. 1. Aderas, scilicet in Thessalia, ubi habitabat Chiron; etenim non nisi præsens Deus opem ferre poterat afflictis. Apollo autem abierat, boves quærens, in Peloponnesum, ubi Elis et Messenia sive (e dialecto Dorica) Messania arva.

680. Quo te pastoria pellis.] Pastorem ab habitu rursus designat. Pellis humeros pastorum tegere solebat. Baculum oleagineum gestare solebant VOL. III.

pastores. Apoll. ii. 34: atque etiam apud Virgil. Ecl. viii. 16. Damon incumbit tereti oliva. Et gestabatur dextera, Theocr. Id. vii. 15—19. quocum hic locus e nostra lectione egregie conspirat. Nam et ibi pastor humeris indutam habet pellem, dépμa, et dextera fert ex oleastro pedum, ἀγριελαίω δεξιτερᾷ κορύναν. Tali habitu conspiciuntur pastores apud Goræum ii. n. 9. et Borionium in Collect. Antiq. Tab. 87. Onus, quidquid gestatur : IV. Fast. 241. onus inguinis. Fistula, quum Apollo alias lyram moderaretur. De ejus forma, vid. ad i. 711. Cannis. Heinsius putabat, ab ipsa Nasonis manu esse septena fistula canna.

683. Dumque amor.] Hoc de amore forte Ovidius addidit, quia Apollo, quum serius Admeti armenta pasceret, vel Hymenæum, Admeti nepotem, amâsse, vel ipsius Admeti amore arsisse traditur. Mulcere passim de carminum et musices suavitate. Pylus dictæ sunt urbes tres in Peloponneso. Nunc Pylus Nelei in Triphylia prope Elin intelligitur. Posuit fem. incustodita; erant enim, v. Hom. in Merc. 192. πᾶσαι θήλειαι.

685. Videt has.] Has vidit Mercurius, quippe in Cyllene, Arcadia monte, natus. Arte sua, nota illa, qua excellebat, calliditate. Hom. in Merc. 76: δολίης δ' οὐ λήθετο τέχνης. Ille enim callidus, quidquid placuit, jocosa

T

Natus; et arte sua silvis occultat abactas.
Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo
Rure senex; Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei,
Nobiliumque greges custos servabat equarum. 690
Hunc timuit, blandaque manu seduxit; et illi,

66

[ocr errors]

Quisquis es, hospes," ait, "si forte armenta requiHæc aliquis, vidisse nega: neu gratia facto [ret Nulla rependatur, nitidam cape præmia vaccam.' Et dedit: accepta, voces has reddidit hospes : 695 "Tutus eas; lapis iste prius tua furta loquatur." Et lapidem ostendit: simulat Jove natus abire. Mox redit: et, versa pariter cum voce figura, Rustice, vidisti si quas hoc limite," dixit,

66

condere furto. Horat. I. Od. x. 7. ubi hoc ipsum exemplum subjicitur. Dolos in ea re adhibitos memorat Antonin. Lib., multoque latius Homer. d. 1. Artes autem Latinis omnes dotes animi et corporis. Silvis. Coryphasium, Messeniæ promontorium, Antoninus memorat.

688. Battum sine dubio vocabant, ut fit, a vitio quodam. Græcis ßárTOS vocatur balbus, qui non distincte pronuntiare potest verba. Apud Herodot. iv. 135. Battus rex Cyrenes balbutiens. In Alberti Gloss. N. T. p. 200. Battus pastor balbutiens commemoratur. Inde Barrapíšuv, balbutire; quanquam illo nomine et is notabatur, qui multa temere effutit,

ut notum.

689. Neleus, rex Pyliorum, pater Nestoris. Is numerosa et egregia habebat armenta, (Homer. Od. A. 288.) quæ autem, quum Pyliorum ager arenosus esset, plurimum extra Nelei fines pascebantur. Pausan. Messen. p. 371. Hinc vocatur dives; priscis enim temporibus divitiæ censebantur

multitudine armentorum et gregum; itaque nec custodes pecorum infimi loci erant. Cæterum Nelei ætas incidit in tempora Centaurorum. Homer. Il. A. 262. Equarum greges Neleus alebat sobolis causa; hinc nobiles, delectæ. Nobiles etiam palmis in certaminibus. Virgil. Georg. Eliadum palmas Epeiros equarum.

691. Seduxit.] Quum unus Battus adesset, non opus erat eum seducere, seorsim ducere. Quisquis es: vide i. 679. Vidisse nega: Homero, ibid. 92: ἰδὼν μὴ ἰδὼν εἶναι, καὶ κωφὸς ἀκούσας, καὶ σιγᾶν. Facto, negotio. Nitidum. Vide ad i. 610. Apud Antonin. chlænam, silentii mercedem, accipit.

696. Tutus, securus, non sollicitus. Ex voce non raro facilius agnoscimus homines, quam ex figura. Silentia deme, indica furtum occultum. Pretium, præmium: vide Burmann. ad Phædr. I. viii. 1. et Heins. ad h. 1. Femina, vacca. Seneca, Agam. 354. conjux tauri. Contra vir de capro et tauro; vide ad i. 660.

[ocr errors]

"Ire boves, fer opem furtoque silentia deme: 700
Juncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'
At senior, postquam merces geminata, "Sub illis
Montibus," inquit," erunt:" et erant sub monti-

bus illis.

Risit Atlantiades; et, "Me mihi, perfide, prodis ? Me mihi prodis?" ait; perjuraque pectora vertit In durum silicem, qui nunc quoque dicitur Index: Inque nihil merito vetus est infamia saxo. 707 VIII. Hinc se sustulerat paribus Caducifer alis;

703. Sub-montibus.] Rod. sequutus est veterem lect. sub illis Montibus, inquit, eunt, et eunt sub m. i.; putatque, cum Glareano, repetitione illa Batti battologiam expressam esse, et Mercurium, ut illam irrideret, et ipsum verba, me mihi prodis? repetiisse. Mirum! Quum Battus dixisset, sub (in, prope) montibus erunt, addendum erat, fuisse ibi, nec Battum imposuisse Mercurio. Verba autem me mihi prodis (in quibus similis lusus ac 430; i. 641; vi. 365.) graviter et cum vi repetuntur, ut solemus, quum alicui magnam stultitiam exprobramus. Erunt: et erant. Allusum volunt ad Battum quendam ineptum: poetam, qui in versibus suis eadem identidem iterare solebat.

705. Perjura, perfida. Apud Antoninum Battus Mercurii baculo tactus in lapidem mutatur, quem neque æstus neque frigus deserat; locusque, ubi res accidit, Βάττου σκοπιά vocatur. Silex poetis omnis lapis, et durus est epitheton commune lapidum. Hinc, 831. durescere, in lapidem mutari. Indicem putant esse lapidem Lydium, qui aurum explorat, indicat ejus bonitatem. At nulla auctoritate doceri potest, indicem sic dictum Romanis, et, si dictus esset, nulla infamia ei inesset. Lactant. in Argum.

qui interdum eosdem, quos Ovidius sequutus est, auctores consuluit, habet: In lapidem eum mutavit, qui ab eventu Index circa Pylum vocatur. Hic non genus quoddam lapidum intell., sed unus ille lapis, in quem Battus propter perfidum indicium mutatus est. Sic igitur et Ovidium explicandum arbitror. Sine dubio in quodam Messeniæ monte cernebatur seriore etiam tempore saxum hominis formam utcunque referens. In eum ipsum mutatum esse Battum antiqui tradiderant; unde ei Indicis nomen hæsit et cum nomine infamia. Index enim et satis invidiose dicebatur: vid. Ernesti ad Sueton. Cæs. 17.-Scil. Index Græcum illud συκοφάντης exprimit. Ed.

708-832. Apud Hygin. Fab. 166. Aglauros cum sororibus, a Minerva ob cistulam apertam insania objecta, in mare se præcipitat. Confer Pausan. p. 41. Hinc, ex Pyliis agris: paribus alis, leni volatu, quum alæ non magnopere moventur, sed linea propemodum eadem semper manent. Respexisse videtur Virg. Æn. iv. 14. Livius, i. 34. suspensis alis: qui ita volant, pendere dicuntur, mox ver. 726. et iv. 517. Opp. jactatis, aut motis alis, quibus ver. 835. in cœlum avolat.

« AnteriorContinua »