Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Evehor, et data sum comes inculpata Minervæ.
Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
Crimine Nyctimene, nostro successit honori? 590
An, quæ per totam res est notissima Lesbon,
Non audita tibi est, patrium temerâsse cubile
Nyctimenen? avis illa quidem; sed conscia culpæ,
Conspectum lucemque fugit, tenebrisque pudorem
Celat: et a cunctis expellitur æthere toto."
595
Talia dicenti, "Tibi," ait, " revocamina," corvus,
Sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus

66

[merged small][ocr errors]

Nec cœptum dimittit iter; dominoque jacentem Cum juvene Hæmonio vidisse Coronida narrat. Laurea delapsa est, audito crimine, amanti; 600 Et pariter vultusque Deo, plectrumque, colorque Excidit: utque animus tumida fervebat ab ira;

590. Crimine Nyctimene.] Rursus alia aspergitur fabula, sed breviter, vers. 591-595. Nyctimene fuit vel Epopei, regis Lesbiorum, vel, secundum alios, Nyctei filia. Vi eam compressam a patre, præ pudore abiisse in silvas, ibique a Minerva mutatam esse in noctuam, quæ pudoris causa interdiu lateat, scribit Hygin. fab. 204 et 253. Aliter Servius ad I. Georg. 409. qui dicit hanc esse avibus admirationi.

592. Temerare, incestu contaminare, polluere, ut libro xv. 501. Omnino est temeraria audacia aggredi et violare res sacras et illicitas, viij. 742; xv. 75. Tibul. III. v. 7: temeranda sacra nulli virorum, conscia culpa, etc.; vide ad ver. 377. Noctua ideo lucem fugit, quod pupulam oculorum adeo laxam gerit et apertam, ut lucem diurnam ferre nequeat.

598. Domino, Apollini. Cum juvene Hæmonio. Hesiodus in fragmento a

Strabone servato : ὅτι Ισχὺς Ειλατίδης γῆμε Κόρωνιν. Ischyn autem Apollo sagittis confecit. Apud Pindar. Pyth. iii. 46 sqq. Delphis versans hoc rescivit per artem suam fatidicam. Sed quoniam corvus avis auguralis, propterea is additus fabulæ. De Hæmonia, vide supra ad versum 543.

601. Vultusque Deo-excidit.] Vultus excidit ei, cujus hilaritas mutatur in sollicitudinem et moerorem. Color excidit, quum vultum occupat pallor. Contrarium est vultum recipere, Fast. iv. 615. Bene autem sic notata animi perturbatio. Confer iv. 175. 229. Similiter Tibul. IV. ii. 4: Ne tibi miranti turpiter arma cadant. Propert. IV. iv. 19. de obstupefacta virgine: Interque oblitas excidit urna manus. Liv. 39. 34: Adeo perturbavit ea vox regem, ut non color, non vultus ei constiterit.

602. Tumida ira.] Quæ mox erup

Arma assueta rapit; flexumque a cornibus arcum Tendit; et illa suo toties cum pectore juncta Indevitato trajecit pectora telo.

605

Icta dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro
Candida pœniceo perfudit membra cruore;
Et dixit: "Potui pœnas tibi, Phoebe, dedisse;
Sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.'
Hactenus; et pariter vitam cum sanguine fudit:
Corpus inane animæ frigus letale sequutum est.
Pœnitet heu! sero pœnæ crudelis amantem; 612
Seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit:
Odit avem, per quam crimen causamque dolendi
Scire coactus erat; nervumque, arcumque, ma-
numque

Odit, cumque manu, temeraria tela, sagittas: 616
Collapsamque fovet; seraque ope vincere fata
Nititur; et medicas exercet inaniter artes.
Quæ postquam frustra tentata, rogumque parari

tura est in vindictam, pœnam, tropo petito vel a mulieribus parturientibus, vel a nubibus tempestatem minantibus. Vide Schwartz. ad Plin. panegyr. xxviii. Rapit de impetu irascentis v. 64. arcus arripit. A cornibus, quoad cornua. Pectora jungere sæpe de amplexu et concubitu.

605. Indevitato, certo; vocabulum ab ipso Ovidio cusum, ut indeclinatus, indejectus, etc.

607. Pœniceo, sive purpureo cruore; ita φοινίκιον αἷμα. Purpura enim habet nigredinem sunguineam; Cassiod. lib. i. Varr. Epist. ii. Cum purpureo cruore candida fere membra conjunguntur, auctore Homero.

609. Duo nunc moriemur in una; et ego et infans in utero conceptus. Corpus inane, etc. Hunc versum abesse mallem; adeo languet et otiosus est:

inane animæ, exanimatum, ut alibi inane sanguinis. Sequutum est, occupavit.

614. Odit avem, corvum. Crimen, Coronidis concubitum cum Hæmonio juvene. Nervum et totum arcum. Post nomina partium non raro ponitur totum: sagittas, quippe temeraria (quibus ipse temere, importune usus erat) tela. Sic. xiii. 401: ut referat, Tyrinthia tela, sagittas. Tibul. II. vi. 15: fractas utinam, tua tela, sagittas. Ita et Silius, i. 322.

617. Collabi et corruere dicuntur ii, qui morientes cadunt. Fovet, nempe amplexu, ut 339; x. 186. Vincere fata, morti eam eripere: fatum, ut poipa, de morte. Medicas artes et supra in se ipso (i. 524.) et nunc in amata, et x. 186 in Hyacintho interfecto, inaniter, sine fructu, exercebat.

Vidit, et arsuros supremis ignibus artus ;

620

Tum vero gemitus, neque enim cœlestia tingui
Ora licet lacrimis, alto de corde petitos [venca,
Edidit: haud aliter, quam quum, spectante ju-
Lactentis vituli, dextra libratus ab aure,

Tempora discussit claro cava malleus ictu. 625
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores,
Et dedit amplexus, injustaque justa peregit;
Non tulit in cineres labi sua Phœbus eosdem
Semina: sed natum flammis uteroque parentis
Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum: 630

620. Suprema, omnia, quæ in honorem et usum mortuorum fiunt.

621. Neque enim cœlestia, etc.] Non licet Diis flere. Confer IV. Fast. 521. Eurip. Hipp. 1395. ubi Diana, Kar' ὄσσων δ ̓ οὐ θέμις βαλεῖν δάκρυ. Fortasse hæc quoque lex, ut illa, de qua mox ad ver. 678 dicemus, ab Euripide ficta, et ab Ovidio, qui sæpe Euripid. exprimit, inde sumpta. Hoc quidem certum est, Deos sæpenumero ab hoc vel decore vel lege recessisse; ut exemplis bene multis docet Brouckh. ad Propert. II. xiii. 54.

622. Alto, profundo; de corde, ut alto pectore, i. 656.

623. Haud aliter, etc.] Superflua et mira comparatio: Libratus ab aure: vide ad ver. 311. Confer Virgil. Æneid. ii. 222. ubi multo melior similitudo.

627. Justa.] Sunt funebria, quod nomen interdum additur; et vocantur justa, quia debentur mortuis. Hinc justu facere aut peragere, rite et debitis honoribus sepelire. Justa, omnino modus certus, quo solennia officia tempore certo peragenda sunt, ut justa militaria, etc.: vide Gronovii Obs. iv. p. 576. Additur injusta, ¿žvμúρws, quia injusta nece affecerat Coronida ; et quia eorum sese ingratum injustumque auctorem damnabat. Sed hanc Schirach. reddit causam : 66 namque

non admodum bene de eo fuerat merita Coronis." Jacobus Bononiensis interpretatur, parvas extemporales exsequias; legitque injustaque busta. Solenne erat amplexus et oscula dare in rogo ponendis. Propert. II. x. 29. In cineres labi, resolvi in cineres. Hor. IV. Od. xiii. 28. dilapsam in cineres facem. Arnob. vii. p. 251. dissolutum

in cineres labitur.

629. Semina, prolem suam. Eurip. Iphig. Aul. 524: Σισύφειον σπέρμα utero eripuit. Sic. iii. 311. ex utero matris Bacchus eripitur. Virg. Æn. x. 315: Lichas exectus jam matre perempta, et hinc Phoebo, Deo medico, sacer. Ibi Servius monet, omnes exectos Phoebo fuisse sacros.

630. Chironis.] Chiron, Centaurus, Saturni filius, vixit tempore Argonautarum, nec solum artem chirurgicam invenit, sed aliis etiam artibus excelluit; itaque præstantissimi illius ætatis viri disciplina ejus usi erant, Iason, Hercules, Achilles, alii. Plura de ejus in genus humanum meritis habet Clemens Alex. Strom. lib. i. p. 360. Vocatur geminus et ver. 664. biformis, a natura Centaurorum. Horum formam e symbolica quadam imagine esse natam, tum Chironis fab. varie esse compositam, nec facile expediendam, monet Heynius, in Antiq. Auf

Sperantemque sibi non falsæ præmia linguæ,
Inter aves albas vetuit considere corvum.

V. Semifer interea divinæ stirpis alumno Lætus erat; mixtoque oneri gaudebat honore. Ecce venit rutilis humeros protecta capillis 635 Filia Centauri; quam quondam Nympha Chariclo, Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit Ocyrhoen: non hæc artes contenta paternas Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat. Ergo ubi vaticinos concepit mente furores,

saetzen, P. i. p. 33. Habitabat autem Chiron in jugo Pelii montis. Callim. h. Del. ver. 104.

632. Inter aves albas.] Vetuit esse avem albam; sed bene considere, avibus enim tribuuntur sedes. Phædri, I. fab. iii. 13; ubi vide Burm.

633. Semifer interea, etc.] Ocyrhoe, Chironis filia, non contenta chirurgicam artem a patre didicisse, futurorum etiam scientiam a Diis impetraverat. Sed quum aliquando, invitis Diis, et patri et Æsculapio infanti fata instantia caneret, repente conversa est in equam. Vide Hygin. P. A. ii. 18. qui varias hujus fabulæ formas, etiam ex Eurip. Melanippa et Callimacho refert; tum Eratosth. 18. Sine dubio verum mulieris nomen fuit Hippo: vide 638. et inde transformatio ficta est.

Semifer, quia inferior corporis pars feri, equi, figuram referebat.

634. Oneri.] Nempe educationis ; de qua onerosior, ix. 675. Chironis ope Esculapius factus est χειρουργικὸς et venator. Apollod. III. x. 3. Venit, accessit ad patris antrum, in quo infans. Protecta, tecta. Capillos habebat sparsos in humeris, more vaticinantium. Cf. 673. Fast. I. 503. de Carmenta, immissis puppim stetit ante capillis. Tibul. II. v. 66: Jactavit fusas et caput antè comas. De rutilis capillis, vide ad 319.

640

638. Ocyrhoen.] Sic, inserta litera h, scribendum putavimus. Hæc Ocyrhoe fuit nympha, Oceani et Tethyos flia, sic dicta ab ὠκύς, celer, et ροή, fluxus; est enim velox fluvius. Ocyrhoe est, si vim verbi spectes, quæ rapide fluit. Causa nominis additur, Fluminis in rapidi, etc. Male igitur Heins. rapidi in patrii mutatum volebat, ut fluvii filia fuisse designetur. Hygin. d. 1.: Euripides in Menalippa, Hippen, Chironis filiam, Thean antea appellatam dicit. Etiam Clemens Alex. d. 1. tradit, Hipponem fuisse Chironis filiam, quæ Æolo nupserit. Artes paternas, Medicinam, Astronomiam, Musicam. Edidicisse. Noster hoc vocabulum frequentat pro, discere, cognoscere, vii. 99; xiii. 246; Heroid. vii. 180; III. Pont. vii. 4. quibus in locis varietas notata. Neque Ovid. hunc ejus usum novavit, ut Burm. putabat; sed ita et Cic. Div. i. 47; Tibul. II. ii. 12. Fatorum arcana canebat, vates erat. Canere de vaticiniis et oraculis, quæ olim versibus consignata edebantur.

Nec tamen

omnino displicet altera lectio, monebat. Monere enim proprie dicuntur non modo augures et aruspices, sed etiam vel maxime oracula et vates.

640. Ergo ubi, etc.] Describitur mulier ppevoμavns, fatidica. Vaticinantes enim furore divino rapi, men

Incaluitque Deo, quem clausum pectore habebat,
Aspicit infantem; "Toti-"que "salutifer orbi
Cresce, puer," dixit: "tibi se mortalia sæpe 643
Corpora debebunt: animas tibi reddere ademptas
Fas erit; idque semel Dîs indignantibus ausus,
Posse dare hoc iterum flamma prohiberis avita:
Eque Deo corpus fies exsangue; Deusque,
Qui modo corpus eras; et bis tua fata novabis.

teque moveri credebantur, unde iidem θεόληπτοι, θεοφορούμενοι, ἐνθουσιῶνTEC, dicebantur. Dicuntur Deum accipere pectore, clausum tenere pectore, excutere pectore. Senec. Edip. ver. 298. vates pectore excutit Deum.

642. Totique salutifer orbi.] Gebhardus legit urbi, et de Roma capit, quo translatus postea Epidauro fuit Esculapius. Mirificam profecto vatem nobis exhibuit! Totiq. salutifer orbi. Esculapius enim adeo præstans in Medicina fuit, ut etiam Hippolytum ab inferis revocaverit; propter quod a Jove fulmine fuit extinctus, ac postea Deus effectus. A Celso in præfatione, Esculapius numeratur primus medicus, qui rudem adhuc scientiam paulo subtilius excoluerit. Clinicen reperisse traditur ab Hygin. fab. 274. Et nomen σwrp, salutifer, multis in nummis ei tribuitur: vide Spanhem. de Usu et præstantia numismatum, p. 416. et p. 500. Medicus enim felix salutem i. e. valetudinem reddit ægrotantibus.

643. Tibi se mortalia, etc.] Sæpe valetudinem corporum suorum et vitam tibi debebunt mortales. Animus reddere ademptas, mortuos in vitam revocare, tibi fas, possibile erit, in tua potestate erit. Pindarus Pyth. 3. 83. narrat, eum herbarum succis, carminibus, amuletis et ferro morbos sanâsse, vulnera atque calore aut frigore male affecta corpora, tum avaritia adductum mortuum aliquem in vitam revo

câsse. Similia Pherecydes et Hesiodus tradiderunt, unde Schol. Eurip. ad Alc. 2. nonnulla affert.

645. Semel ausus.] Quem Æsculapius in vitam revocaverit, de eo dissentiunt mythologi, aliis Glaucum, Minois filium, nominantibus, aliis Hippolytum, aliis Tyndareon, aliis alios. Vide Apollod. III. x. 3; Zenob. i. 18. et Munker. ad Hygin. fab. xlix. Hanc igitur ob causam a Jove fulmine necatus est. Dis indignantibus. Eratosth. τῶν θεῶν δυσχερῶς τοῦτο φερόντων, etc. Plutonis de ea re querelas habet Diodor. Sicul. iv. 71. Dis indignant.; Plutone scilicet querente et Jove indignante, Hippolytum ab equis discerptum restitui ab Æsculapio in vita posse. Virgil. Æneid. vii. 772: Ipse repertorem medicina talis et artis Fulmine Phœbigenam Stygius detrusit ad undas. Æsculapius, et ipse non sine flagitio Apollinis natus, quid fecit aliud divinis honoribus dignum, nisi quod sanavit Hippolytum ? Mortem sane habuit clariorem, quod a Deo meruit fulminari.

646. Prohiberis.] Præsens pro Futuro, quia vates futura ut præsentia sibi fingunt. Bis tua fata novabis, duplicem experieris metamorphosin : primo e matris morientis utero raptus; secundo ubi a fulminis conflagratione reviviscens divinitatem consequutus es. Novare, sic et 674; xi. 261.

« AnteriorContinua »