Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Evehor, et data sum comes inculpata Minervæ.
Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
Crimine Nyctimene, nostro successit honori ? 590
An, quæ per totam res est notissima Lesbon,
Non audita tibi est, patrium temerâsse cubile
Nyctimenen ? avis illa quidem ; sed conscia culpæ,
Conspectum lucemque fugit, tenebrisque pudorem
Celat: et a cunctis expellitur æthere toto.” 595
Talia dicenti, “ Tibi,” ait, “ revocamina,” corvus,
“ Sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus

omen.
Nec cæptum dimittit iter; dominoque jacentem
Cum juvene Hæmonio vidisse Coronida narrat.
Laurea delapsa est, audito crimine, amanti; 600
Et pariter vultusque Deo, plectrumque, colorque
Excidit: utque animus tumida fervebat ab ira;

590. Crimine Nyctimene.] Rursus alia aspergitur fabula, sed breviter, vers. 5914595. Nyctimene fuit vel Epopei, regis Lesbiorum, vel, secundum alios, Nyctei filia. Vi eam compressam a patre, præ pudore abiisse in silvas, ibique a Minerva mutatam esse in noctuam, quæ pudoris causa interdiu lateat, scribit Hygin. fab. 204 et 253. Aliter Servius ad I. Georg. 409. qui dicit hanc esse avibus admirationi.

592. Temerare, incestu contami. nare, polluere, ut libro xv. 501. Omnino est temeraria audacia aggredi et violare res sacras et illicitas, viij. 742; xv. 75. Tibul. III. v. 7: temeranda sucra nulli virorum, conscia culpæ, etc.; vide ad ver. 377. Noctua ideo lucem fugit, quod pupulam oculorum adeo laxam gerit et apertam, ut lucem diurnam ferre nequeat.

598. Domino, Apollini. Cum juvene Hæmonio. Hesiodus in fragmento a

Strabone servato: ότι Ισχύς Ελατί. ons yõue Kópwviv. Ischyn autem Apollo sagittis confecit. Apud Pindar. Pyth. iii. 46 sqq. Delphis versans hoc rescivit per artem suam fatidicam. Sed quoniam corvus avis auguralis, propterea is additus fabulæ. De Hæmonia, vide supra ad versum 543.

601. Vultusque Deo excidit.] Vultus excidit ei, cujus hilaritas mutatur in sollicitudinem et mærorem. Color excidit, quum vultum occupat pallor. Contrarium est vultum recipere, Fast. iv. 615. Bene autem sic notata animi perturbatio. Confer iv. 175. 229. Similiter Tibul. IV. ï. 4: Ne tibi miranti turpiter arma cadant. Propert. IV. iv. 19. de obstupefacta virgine : Interque oblitas excidit urna manus. Liv. 39. 34: Adeo perturbavit ea vox regem, ut non color, non vultus ei constiterit.

602. Tumida ira.] Quæ mox erup

Arma assueta rapit; flexumque a cornibus arcum Tendit; et illa suo toties cum pectore juncta Indevitato trajecit pectora telo.

605 Icta dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro Candida pæniceo perfudit membra cruore; Et dixit: “ Potui poenas tibi, Phæbe, dedisse; Sed peperisse prius : duo nunc moriemur in una." Hactenus ; et pariter vitam cum sanguine fudit: Corpus inane animæ frigus letale sequutum est. Pænitet heu! sero pænæ crudelis amantem; 612 Seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit: Odit avem, per quam crimen causamque dolendi Scire coactus erat; nervumque, arcumque, ma

numque Odit, cumque manu, temeraria tela, sagittas : 616 Collapsamque fovet; seraque ope vincere fata Nititur; et medicas exercet inaniter artes. Quæ postquam frustra tentata, rogumque parari

tura est in vindictam, pænam, tropo inane anima, exanimatum, ut alibi petito vel a mulieribus parturienti inane sanguinis. Sequutum est, ocbus, vel a nubibus tempestatem mi cupavit. nantibus. Vide Schwartz. ad Plin. 614. Odit avem, corvum. Crimen, panegyr. xxviii. Rapit de impetu Coronidis concubitum cum Hæmonio irascentis : v. 64. arcus arripit. A juvene. Nervum et totum arcum. Post cornibus, quoad cornua. Pectora jun nomina partium non raro ponitur togere sæpe de amplexu et concubitu.

tum: sagittas, quippe temeraria (qui605. Indevitato, certo ; vocabulum bus ipse temere, importune usus erat) ab ipso Ovidio cusum, ut indeclina tela. Sic. xiii. 401 : ut referat, Tyrintus, indejectus, etc.

thia tela, sagittas. Tibul. II. vi. 15: 607. Pæniceo, sive purpureo cruore; fractas utinam, tua tela, sagittas. Ita ita polvikiov ałua. Purpura enim ha et Silius, i. 322. bet nigredinem sunguineam ; Cassiod. 617. Collabi et corruere dicuntur ii, lib. i. Varr. Epist. ii. Cum purpureo qui morientes cadunt. Fovet, nempe cruore candida fere membra conjun- amplexu, ut 339; X. 186. Vincere guntur, auctore Homero.

fata, morti eam eripere: fatum, ut 609. Duo nunc moriemur in una ;

połpa, de morte. Medicas artes et et ego et infans in utero conceptus. supra in se ipso (i. 524.) et nunc in Corpus inane, etc. Hunc versum abesse amata, et x. 186 in Hyacintho intermallem ; adeo languet et otiosus est : fecto, inaniter, sine fructu, exercebat.

Vidit, et arsuros supremis ignibus artus;

620 Tum vero gemitus, neque enim coelestia tingui Ora licet lacrimis, alto de corde petitos (venca, Edidit : haud aliter, quam quum, spectante juLactentis vituli, dextra libratus ab aure, Tempora discussit claro cava malleus ictu. 625 Ut tamen ingratos in pectora fudit odores, Et dedit amplexus, injustaque justa peregit; Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem Semina: sed natum flammis uteroque parentis Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum : 630 620. Suprema, omnia, quæ in ho

non admodum bene de eo fuerat menorem et usum mortuorum fiunt.

rita Coronis." Jacobus Bononiensis 621. Neque enim cælestia, etc.] Non interpretatur, parvas extemporales exlicet Diis flere. Confer IV. Fast. 521. sequias; legitque injustaque busta. Eurip. Hipp. 1395. ubi Diana, kat' Solenne erat amplexus et oscula dare όσσων δ' ου θέμις βαλείν δάκρυ. For in rogo ponendis. Propert. II. x. 29. tasse hæc quoque lex, ut illa, de qua In cineres labi, resolvi in cineres. Hor. mox ad ver. 678 dicemus, ab Euripide IV. Od. xiii. 28. dilapsam in cineres ficta, et ab Ovidio, qui sæpe Euripid. facem. Arnoh. vii. p. 251. dissolutum exprimit, inde sumpta. Hoc quidem in cineres labitur. certum est, Deos sæpenumero ab hoc 629. Semina, prolem suam. Eurip. vel decore vel lege recessisse ; ut ex Iphig. Aul. 524: Eloúpelov otrépua emplis bene multis docet Brouckh. ad utero eripuit. Sic. iii. 311. ex utero Propert. II. xiii. 54.

matris Bacchus eripitur. Virg. Æn. X. 622. Alto, profundo; de corde, ut 315: Lichas exectus jam matre pealto pectore, i. 656.

rempta, et hinc Phoebo, Deo medico, 623. Haud aliter, etc.) Superflua et

Ibi Servius monet, omnes exmira comparatio. Libratus ab aure: vide ectos Phoebo fuisse sacros. ad ver. 311. Confer Virgil. Æneid. ïi. 630. Chironis.] Chiron, Centaurus, 222. ubi multo melior similitudo. Saturni filius, vixit tempore Argonau

627. Justa.] Sunt funebria, quod tarum, nec solum artem chirurgicam nomen interdum additur ; et vocantur invenit, sed aliis etiam artibus exceljusta, quia debentur mortuis. Hinc luit; itaque præstantissimi illius ætatis justu facere aut peragere, rite et debitis viri disciplina ejus usi erant, Iason, honoribus sepelire. Justa, omnino Hercules, Achilles, alii. Plura de modus certus, quo solennia officia

genus

humanum meritis habet tempore certo peragenda sunt, ut justa Clemens Alex. Strom. lib. i. p. 360. militaria, etc. : vide Gronovii Obs. iv. Vocatur geminus et ver. 664. biformis, p. 576. Additur injusta, ó&uuópws, a natura Centaurorum. Horum forquia injusta nece affecerat Coronida; mam e symbolica quadam imagine et quia eorum sese ingratum injustum esse natam, tum Chironis fab. varie que auctorem damnabat. Sed hanc esse compositam, nec facile expedienSchirach. reddit causam : namque dam, monet Heynius, in Antiq. Auf

sacer.

ejus in

Sperantemque sibi non falsæ præmia linguæ,
Inter aves albas vetuit considere corvum.

V. Semifer interea divinæ stirpis alumno
Lætus erat; mixtoque oneri gaudebat honore.
Ecce venit rutilis humeros protecta capillis 635
Filia Centauri; quam quondam Nympha Chariclo,
Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit
Ocyrhoen: non hæc artes contenta paternas
Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.
Ergo ubi vaticinos concepit mente furores, 640

saetzen, P. i. p. 33. Habitabat autem Chiron in jugo Pelii montis. Callim. h. Del. ver. 104.

632. Inter aves albas.] Vetuit esse avem albam; sed bene considere, avibus enim tribuuntur sedes. Phædri, I. fab. iii. 13; ubi vide Burm.

633. Semifer interea, etc.] Ocyrhoe, Chironis filia, non contenta chirurgicam artem a patre didicisse, futurorum etiam scientiam a Diis impetraverat. Sed quum aliquando, invitis Diis, et patri et Æsculapio infanti fata instantia caneret, repente conversa est in equam. Vide Hygin. P. A. ii. 18. qui varias hujus fabulæ formas, etiam ex Eurip. Melanippa et Callimacho refert; tum Eratosth. 18. Sine dubio verum mulieris nomen fuit Hippo: vide 638. et inde transformatio ficta est. Semifer, quia inferior corporis pars feri, equi, figuram referebat.

634. Oneri.] Nempe educationis ; de qua onerosior, ix. 675. Chironis ope Esculapius factus est χειρουργικός et venator. Apollod. III. x. 3. Venit, accessit ad patris antrum, in quo infans. Protectu, tecta. Capillos habebat sparsos in humeris, more vaticinantium, Cf. 673. Fast, I. 503, de Carmenta, immissis puppim stetit ante capillis. · Tibul. II. v. 66: Jactavit fusas et cuput an comas. De rutilis capillis, vide ad 319.

638. Ocyrhoen.] Sic, inserta litera h, scribendum putavimus. Hæc Ocyrhoe fuit nympha, Oceani et Tethyos filia, sic dicta ab úkùs, celer, et çon, flucus ; est enim velox fluvius. Ocyrhoe est, si vim verbi spectes, quæ rapide fluit.

Causa nominis additur, Fluminis in rapidi, etc. Male igitur Heins. rapidi in patrii mutatum volebat, ut fluvii filia fuisse designetur. Hygin. d. l.: Euripides in Menalippa, Hippen, Chironis filiam, Thean antea appellatam dicit. Etiam Clemens Alex. d. 1. tradit, Hipponem fuisse Chironis filiam, quæ Æolo nupserit. Artes paternus, Medicinam, Astronomiam, Musicam. Edidicisse. Noster hoc vocabulum frequentat pro, discere, cognoscere, vii. 99; -xiii. 246; Heroid. vii. 180; III. Pont. vii. 4. quibus in locis varietas notata. Neque Ovid. hunc ejus usum novavit, ut Burm. putabat; sed ita et Cic. Div. i. 47; Tibul. II. ii. 12. Fatorum urcuna canebat, vates erat. Canere de vaticiniis et oraculis, quæ olim versibus consignata edebantur.

Nec tamen omnino displicet altera lectio, monebat. Monere enim proprie dicuntur non modo augures et aruspices, sed etiam vel maxime oracula et vates.

640. Ergo ubi, etc.] Describitur mulier opevojavis, fatidica. Vaticinantes enim furore divino rapi, men

Incaluitque Deo, quem clausum pectore habebat, Aspicit infantem; “ Toti-"que

Toti-"que “ salutifer orbi Cresce, puer,” dixit: “ tibi se mortalia sæpe 643 Corpora debebunt: animas tibi reddere ademptas Fas erit; idque semel Dîs indignantibus ausus, Posse dare hoc iterum flamma prohiberis avita : Eque Deo corpus fies exsangue; Deusque, Qui modo corpus eras; et bis tua fata novabis.

teque moveri credebantur, unde iidem câsse. Similia Pherecydes et Hesioθεόληπτοι, θεοφορούμενοι, ενθουσιών dus tradiderunt, unde Schol. Eurip. TES, dicebantur. Dicuntur Deum ac ad Alc, 2. nonnulla affert. cipere pectore, clausum tenere pectore, 645. Semel ausus.] Quem Æsculaexcutere pectore. Senec. Edip. ver. pius in vitam revocaverit, de eo dis298. vates pectore excutit Deum. sentiunt mythologi, aliis Glaucum,

642. Totique salutifer orbi.] Geb Minois filium, nominantibus, aliis hardus legit urbi, et de Roma capit, Hippolytum, aliis Tyndareon, aliis quo translatus postea Epidauro fuit alios. Vide Apollod. III. x. 3; ZeÆsculapius. Mirificam profecto va nob. i. 18. et Munker. ad Hygin. fab. tem nobis exhibuit! Totiq. salutifer xlix. Hanc igitur ob causam a Jove orbi. Æsculapius enim adeo præstans

fulmine necatus est. Dis indignantiin Medicina fuit, ut etiam Hippolytum brus. Eratosth. Tôv Deõv dvoxxpos ab inferis revocaverit; propter quod a τούτο φερόντων, etc. Plutonis de ea Jove fulmine fuit extinctus, ac postea re querelas habet Diodor. Sicul. iv. Deus effectus. A Celso in præfatione, 71. Dis indignunt. ; Plutone scilicet Æsculapius numeratur primus medi querente et Jove indignante, Hippocus, qui rudem adhuc scientiam paulo lytum ab equis discerptum restitui subtilius excoluerit. Clinicen

repe

ab Æsculapio in vita posse. Virgil. risse traditur ab Hygin. fab. 274. Et Æneid. vii. 772: Ipse repertorem menomen owTip, salutifer, multis in dicinæ talis et artis Fulmine Phæbinummis ei tribuitur : vide Spanhem. genam Stygius detrusit ad undas. Æsde Usu et præstantia numismatum, culapius, et ipse non sine flagitio p. 416. et p. 500. Medicus enim felix Apollinis natus, quid fecit aliud disalutem i. e. valetudinem reddit ægro vinis honoribus dignum, nisi quod satantibus.

navit Hippolytum? Mortem sane 643. Tibi se mortalia, etc.] Sæpe habuit clariorem, quod a Deo meruit valetudinem corporum suorum et vi fulminari. tam tibi debebunt mortales. Animus 646. Prohiberis.] Præsens pro Fureddere ademptas, mortuos in vitam re turo, quia vates futura ut præsentia vocare, tibi fas, possibile erit, in tua sibi fingunt. Bis tua fata novabis, potestate erit. Pindarus Pyth. 3. 83. duplicem experieris metamorphosin : narrat, eum herbarum succis, carmini primo e matris morientis utero rapbus, amuletis et ferro morbos sanâsse, tus ; secundo ubi a fulminis confiavulnera atque calore aut frigore male gratione reviviscens divinitatem conaffecta corpora, tum avaritia adduc

sequutus es. Novare, sic et 674 ; xi. tum mortuum aliquem in vitam revo 261.

« AnteriorContinua »