Imatges de pàgina
PDF
EPUB

At vos, si læsæ contemptus tangit alumnæ,
Gurgite cæruleo septem prohibete Triones;
Sideraque in cœlo, stupri mercede, recepta
Pellite; ne puro tinguatur in æquore pellex." 530
IV. Dî maris annuerant: habili Saturnia curru
Ingreditur liquidum pavonibus aera pictis,
Tam nuper pictis cæso pavonibus Argo;
Quam tu nuper eras, quum candidus ante fuisses,

Gur

527. Tangit.] Commovet. Alumna. Juno a Tethy fuit nutrita et educata. Gurgite, etc. Vide ad ver. 172. ubi rem illustravimus, et ad 508. gite, aqua, cæruleo ornat. Septem Triones. Hyg. f. 177: Jupiter stellam fecit, quæ Septemtrio appellatur. Lact. ad Stat. iii. Theb. 685: Ursa major vocatur Septemtrio.

529. In cœlo recepta.] Ut Heroid. vi. 20: in parte recepta tori. Mare vocatur purum, quia habet vim expiandi, quam ei tribuerunt Veteres, haud dubie propterea quod cadavera in litus ejicit. Senec. Nat. Quæst. iii. 26.

531-632. Di maris annuerant, etc.] Corvus candidus in nigrum. Coronidem, Phlegyæ, bellatoris maximi, filiam amabat Apollo. Sed quum illa etiam Ischyn quendam (vide Munker. ad Hygin. fab. 102.) admisisset, Apollo Coronidem interfecit, Asclepiumque ex utero exsectum educavit; corvum autem qui ingratum ejus adulterii nuntium ipsi attulerat, ex albo in nigrum commutavit. Fabulam Pherecydes, Hesiodus et lster narraverant. Habent eam Pindar. Pyth. 3. ibique Schol. Apollod. III. x. 3; Hygin. fab. 202. et A. P. ii. 40. ex Istro. Pausan. i. p. 170 s. triplicem de Coronide et Esculapii natalibus traditionem servavit, quarum una cum Ovidiana conspirat, nisi quod Coronis a Diana interimitur. Aliam ex Argivorum carminibus sumpsit. Ex illa Phlegyas,

bellator ferocissimus Thessaliæ, quum in Peloponnesum speculatum venisset, filia eum secuta Esculapium parit atque in monte quodam exponit, ubi eum capella mammis nutritum et cœlesti igne fulgentem pastores reperiunt. Quæ ad corvi decolorationem pertinent, ea inde orta videntur, quod in frigidis terris nigræ aves albescunt. Aristot. H. A. iii. 12. Cæterum huic fabulæ duæ aliæ commodissime insertæ sunt, Coronei filiæ in cornicem et Nyctimenes in noctuam mutatio. Habilis propter celeritatem, qua agitur : x. 717. levis currus Veneris. Burmannus vero monet, habilem posse hic esse aptum Junoni, ut apud Cicer. de Orat. i. 231. calcei habiles.

533. Tam nuper pictis, etc.] In hoc transitu, in quo similitudo paulo altius repetita est, nec placere potest lectori eventus fabulæ occupatus, atque adeo in fine non nisi uno versu repetitus. De picta pavonum cauda vide i. 723. Quam tu nuper eras. Corvus initio fuit candidus, sed quum ejus indicio Apollo cognovisset Coronida amicam cum alio quodam juvene rem habere, eamque sagittis interfecisset, puerumque Esculapium exciso utero extraxisset, pœnitentia ductus, corvum indicem, sibi aliquid præmii sperantem, ex albo nigrum fecit. Alas nominat, et omnino pennas plumasque intelligit nigrantes, nigras: vertitur in alas nigrantes, vertitur sic, ut alæ nigres

cant.

Corve loquax, subito nigrantes versus in alas. 535
Nam fuit hæc quondam niveis argentea pennis
Ales, ut æquaret totas sine labe columbas;
Nec servaturis vigili Capitolia voce

Cederet anseribus; nec amanti flumina cycno.
Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci, 540
Cui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulchrior in tota, quam Larissæa Coronis,
Non fuit Hæmonia: placuit tibi, Delphice, certe,
Dum vel casta fuit, vel inobservata: sed ales
Sensit adulterium Phœbeius; utque latentem 545

536. Nam fuit, etc.] Alites ex disciplina augurum dicebantur aves augurales majores, in quibus corvus, ales Phabeius (ver. 545.) i. e. Apollini sacer et gratus, in cujus etiam corona sedentem nummi exhibent. Candidi corvi, etiam hodie frequentes reperiuntur in terris borealibus; neque tamen illi toti albent, sed nigro colori admixtum habent candidum: vide Mullerum ad Linnei Syst. Nat. t. ii. p. 171. Sed olim, ex opinione poetæ, hæc ales erat niveis argentea pennis, i. e. niveæ seu candidæ ejus pennæ referebant colorem argenti. Sic. iii. 406: nitidis argenteus undis.

537. Sine labe.] Sine macula nigra aut alius coloris. Schirach. sine causa totas mutari volebat in totus. Etenim totas sine labe, quæ in toto corpore nullam maculam habent, significantius est conjectura illa. De anseribus tempore Manlii Capitolium servantibus, ascendentibus Gallis, res nota e Livio v. 47. Hinc Lucret. iv. 687: Romulidarum arcis servator, candidus anser, quem locum Noster haud dubie ante oculos habuit. Jucunde autem hos nominavit pro anseribus in genere. Loquacem linguam etiam poetæ hic observabis, si attenderis ad illa, quum candidus ante fuisses--fuit niveis ar

erat.

gentea pennis ales-cui color albus Contrarius seu niger color inde dictus est corvinus, et kópov Græcis est μéλav. Burm.

542. Pulchrior, etc.] 'Iμepósσσα Kopovic dicitur in oraculo Pythia apud Pausaniam, p. 171. Quam Larissæa Coronis. Duæ fuerunt Coronides, quarum altera ab Apolline, altera a Neptuno fuit adamata.

543. Hæmonia, Thessalia (vid. ad i. 568.) cujus urbs nobilissima Larissa ad Peneum amnem. Omnia in hac fab. ex Arcadia translata sunt in Thessaliam. Vide Burmann. ad ver. 599. et Heynium ad Apollod. d. 1. Casta, quæ non rem habuit cum alio præter Apollinem.

545. Sensit adulterium.] Corvum Apollo custodem addiderat Coronidi, ne quis eam violaret. Hygin. Phobeius ales; corvus propter auguria, vaticinia, præsagia, Apollini sacer. Tendere iter, cursum, fugam, phrases solennes; subintelligendam esse in his præposit, per, monet Perizon. ad Sanctii Min. III. iii. p. 305. Drakenb. ad Sil. x. 73. explicat, celerare cursum. Celeritatis notio etiam inest in motis alis. Scitetur ut omnia, Garruli enim et curiosi sunt rerum alienarum: garrula cornix, λακέρυζα κορώνη, He

Detegeret culpam non exorabilis index,
Ad dominum tendebat iter; quem garrula motis
Consequitur pennis, scitetur ut omnia cornix.
Auditaque viæ causa, "Non utile carpis,"
Inquit, "Iter: ne sperne meæ præsagia linguæ.
Quid fuerim, quid simque, vide; meritumque
require :

549

554

Invenies nocuisse fidem: nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, Clauserat Actæo texta de vimine cista; Virginibusque tribus, gemino de Cecrope natis, Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent. Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,

siod. "Epy. ver. 747; Aristoph. Avib. ver. 610. Hinc proverbium illud λaλίστερος κορώνης. Anacr. ix. 36. Cf. Plin. Hist. Nat. x. 12. init.

549-595. Non utile carpis, etc.] Jucunda est hæc avium una volantium confabulatio, ejusque ope duas alias fabulas cognoscimus. Prioris origo ex nomine ipso repetenda est, quum cornix Græcis copóvn diceretur. Non utile, noxium, figura litotes, qua amici dissuadentes uti solent. Vide, vox eorum, qui exemplis monent. Meritum, culpa, peccatum: vid. ad 279. Fidem, qua dedita erat Minervæ. Commode aspersit aliam fabulam similis argumenti. Cornix pulsa tutela Minerva.

553. Pallas Erichthonium, etc.] Vulcanus cum Minerva concumbere voluit. Sed quum Dea repugnaret, pudicitiamque defenderet, semen Vulcani in terram decidit, unde puerum natum ἀπὸ τῆς ἔριδος καὶ χθονός (a certamine et terra) Erichthonii nomen traxisse dicunt. Hunc Minerva in cista, dracone apposito, servandum dedit Aglauro, Hersæ et Pandroso,

Cecropis filiabus; quæ quum cistam aperuissent, cornix rem indicavit, sed ob ingratum nuntium tutela Minervæ pulsa est. Ineptam hanc fabulam etymologica nominis Erichthonii interpretatio peperit. Antiquiores tantum Vulcani et Terræ filium eum dixerant. Actao ornatus causa additum, quia res gesta in Attica, quæ olim Acte.

555. Gemino de Cecrope.] Cecrops a Græcis dictus est dipúng haud dubie propterea, quod Ægypto oriundus in Græciam pervenerat, et sic utrique genti annumerari poterat. Hesych. διφύεις· οἱ δύο φύσεις ἔχοντες. Hoe vocab. Græc. Noster interpretatur, geminus. Etiam Centauri, quos Isocrat. dipuɛic vocat, et gemini sunt, ut ver. 630; vi. 126. Apollod. III. xiv. 1: Cecrops συμφυὲς ἔχων σῶμα ἀν δρὸς καὶ δράκοντος, Cecrops igitur fuit dictus geminus ac biformis, quod ex parte homo, ex parte serpens fuisse perhibetur. Demosthenes ideo hoc fictum dicit quod et prudentia in consiliis summa esset, et in rebus agendis viribus atque audacia præcelleret.

557. Levi-ulmo.] Levi tantum or

Quid facerent: commissa duæ sine fraude tuentur,
Pandrosos, atque Herse; timidas vocat una sorores
Aglauros, nodosque manu diducit; at intus 560
Infantemque vident, apporrectumque draconem.
Acta Deæ refero: pro quo mihi gratia talis
Redditur, ut dicar tutela pulsa Minervæ;
Et ponar post noctis avem mea pœna volucres
Admonuisse potest, ne voce pericula quærant. 565
At puto, non ultro, nec quidquam tale rogantem
Me petiit: ipsa licet hoc ex Pallade

[blocks in formation]

quæras:

ris custodiam duo dracones adjuncti. Sic et apud Antigon. Draco ille sub Erichthonii nomine in statuis Minervæ cernebatur. Pausan. i. p. 58. Hinc pars fabulæ orta. Quam poenam temeritatis passæ sint istæ, hic non additur. Nempe insania correptæ e prærupto loco se præcipitârunt. Eurip. Pausan. Apollod.

562. Acta Deæ refero.] Gesta a Cecropis filiabus Minervæ nuntio.

563. Ut dicar.] Cornicem, ob garrulitatem, aversatur prudentiæ Dea. In templis et lucis Minervæ raro, Athenis omnino non aspicitur. Animantia et arbores Diis sacræ dicuntur in eorum tutela esse. Phædr. III. xvii. Ponar post, locum meum cedere coacta sim. Volucres, etiam homines, monere potest, ne voce, ingratis nuntiis perferendis, criminibusque temere detegendis, sibi et aliis molestias

creent.

566. At puto, non ultro.] Ne corvus putaret, cornicem ideo pulsam esse tutela Minervæ, quod ingrata ei fuerit hæc avis, monet, se a Dea ipsa ultro electam esse comitem; atque ita viam sibi pandit ad transformationem suam narrandam. At puto amat Noster in objectionibus quas removere vult: vide Metam. lib. iii, 266; et xi. 425.

569

Quamvis irata est, non hoc irata negabit.
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus,
Nota loquor, genuit; fueramque ego regia virgo;
Divitibusque procis, ne me contemne, petebar.
Forma mihi nocuit: nam quum per litora lentis
Passibus, ut soleo, summa spatiarer arena,
Vidit, et incaluit pelagi Deus: utque precando
Tempora cum blandis consumpsit inania verbis ;
Vim parat, et sequitur: fugio, densumque relinquo
Litus, et in molli nequicquam lassor arena.
Inde Deos, hominesque voco; nec contigit ullum
Vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo,
Auxiliumque tulit: tendebam brachia colo; 580
Brachia cœperunt levibus nigrescere pennis.
Rejicere ex humeris vestem molibar; at illa
Pluma erat; inque cutem radices ederat imas.
Plangere nuda meis conabar pectora palmis: 584
Sed neque jam palmas, nec pectora nuda gerebam.
Currebam; nec, ut ante, pedes retinebat arena:
Sed summa tollebar humo: mox acta per auras

569. Nam me Phocaica.] Phocis regio Græciæ, finitima Atticæ, unde Phocaicus deducitur. In sequentibus multum 0os. Nota loquor addit, quia natales jactat. Festive, ne me con

temne.

572. Summa spatiarer arena.] Virgil. Georg. i. 389: Cornix sola in sicca secum spațiatur arena. Spatiantur autem cornices lentis passibus, idemque incessus etiam virginem regiam decet.

577. Mollis, pedibus cedens, quo facile lassantur currentes. Opp. densum, solidum; aspergine enim maris litus durescit. Non contigit, non exaudita est. iv. 104: Vota-tetigere Deos, tetigere parentes.

VOL. III.

579. Pro virgine virgo.] Pallas perpetua gaudens virginitate. Claud. XXXV. 207: stimulat communis in arma Virginitas.

580. Tendebam brachia cœlo.] Singula membra in actu quodam mutantur cælo æque recte ac ad cælum. Brachia melius in alas mutata finxisset. Eadem autem verba 477 sqq.

582. Rejicere in tergum, verbum in hac re proprium; vide Burman. Molibar, parabam.

586. Currere, quasi prælusio quædam volatus, etiam xi. 336. Tum initium verbo tolli, denique successus verbis acta evehor exprimitur. Apud Virgil. Æneid. xi. 136. crescens adeo pinus agitur ad sidera.

S

« AnteriorContinua »