Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vix oculos attollit humo; nec, ut ante solebat,
Juncta Deæ lateri, nec toto est agmine prima :
Sed silet; et læsi dat signa rubore pudoris. 450
Et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
Mille notis culpam : Nymphæ sensisse feruntur.
Orbe resurgebant lunaria cornua nono;
Quum Dea venatrix, fraternis languida flammis,
Nacta nemus gelidum, de quo cum murmure la-
Ibat, et attritas versabat rivus arenas. [bens 455
Ut loca laudavit, summas pede contigit undas:
His quoque laudatis, “ Procul est, ait, arbiter

omnis : “ Nuda superfusis tinguamus corpora lymphis.” Parrhasis erubuit: cunctæ velamina ponunt : 460 Una moras quærit : dubitanti vestis adempta est; Qua posita, nudo patuit cum corpore crimen. . Attonitæ, manibusque uterum celare volenti, “ I procul hinc, dixit, nec sacros pollue fontes,”

452. Nymphæ sensisse, etc.] Perstringit et hic libidinem Nympharum, quæ plus virgine scirent : vid. Burm. et Safftius ad hunc locum.

453. Orbe resurgebant.] Nono mense quum partui vicina esset Nympha : orbe, in orbem.

454. Quum Dea.] Regius B. Quum Dea fraternis venatu. Venatu id est yenando, inter venandum languida ; quæ lectio mihi genuina videtur ; at importunus est ordo phrasis. Fraternis languida flammis ; defessa fervoribus Solis, fratris sui. Labens ibat, labebatur, ut iii. 388 : egressaque silvis Ibat, egrediebatur. Homer. Il. B. 302 : έβαν φέρουσαι. i. e. έφερον. Εt attritas, etc. descriptio limpidi rivi. Contigit, nempe tentandi causa. Omnia per partes describit. Arbiter ; iv.

63: Conscius omnis abest. Quomodo Diana tingui aqua sit solita, ex iii. 171 sqq. videmus.

460. Parrhasis, Calisto soror Parrhasii qui Parrhasida condidit in Arcadia ; et hæc olim Parrhasia dicta fuerat.

461. Dubitanti, cunctanti, moras quærenti, secum deliberanti; de quo usu vide Gronov. ad Senec. Thyest. 715. Ex more suo scribere debuisset : Una dubitat ; dubitanti, etc.

464. Sacros.] Deo alicui consecrati sunt omnes fontes : vide Ciofan. II. Fast. 174: Nec castas pollue, dixit, aquas. Cynthia. Diana, a Cyntho Deli monte, ubi nata. Secedere cætu. Secundum alios a Diana vel sponte, vel Junone incitante, sagittis confossa est : vide Apollod.

Cynthia : deque suo jussit secedere cætu. 465

Senserat hoc olim magni matrona Tonantis, Distuleratque graves in idonea tempora pænas. Causa moræ nulla est : et jam puer Arcas, id ipsum Indoluit Juno, fuerat de pellice natus. 469 Quo simul obvertit sævam cum lumine mentem ; “ Scilicet hoc unum restabat, adultera, dixit, Ut fæcunda fores; fieretque injuria partu Nota, Jovisque mei testatum dedecus esset. Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram ; Qua tibi, quaque places nostro importuna marito.” Dixit: et, adversa prensis a fronte capillis, 476 Stravit humi pronam : tendebat brachia supplex; Brachia cæperunt nigris horrescere villis, Curvarique manus, et aduncos crescere in ungues, Officioque pedum fungi; laudataque quondam Ora Jovi, lato fieri deformia rictu.

481 Neve preces animos, et verba potentia flectant,

mihi illata. Dedecus de adulterio, etiam ix. 26. Similes Junonis querelæ,

iii. 266 sqq.

466. Sunserat hoc olim, etc.] Sequitur mutatio ipsa, quam alii, ut Amphis et Theon. in Arat. Dianæ, alii Jovi, ut Junonem falleret, tribuebant. In principio poeta sui est dissimilis, nimiaque brevitate paulo obscurior; et ne hoc quidem memorat, quomodo Juno in terram descenderit. Matrona, conjux ut vi. 581: altus Tonans etiam i. 170. olim, Apud Pausan. illico deprehensam mutat. Arcada, auctore Hesiodo, jam ursa facta peperit. Ab eo Arcadiæ nomen inditum esse multi Veterum putabant.

470. Obverti etiam Heroid. xix. 191. legitur. Quo simul obvertit. Postquam, inquit, convertit et oculos et animum in Arcadem, e Calistone natum, excandescere cæpit. Quo, in quem puerum. Sævam, ultionis cupidam. Scilicet, vox indignantis. Injuria, nempe

VOL. III.

474. Nempe.] Non solum affirmantis est (certo,) sed hoc loco etiam simul minantis et stomachantis. B. Multum igitur præstat tq namque, quod alii habent.

477. Tendebat brachia.] Hæc verba sæpius repetit, etiam ver. 580; nunc melius omisisset; quum præcedat pronam stravit. Ita lector eam cogitaret e lapsu pronam, pronæ statim ursæ formam accepisse.

480. Laudata Jovi.] Quæ pulchra visa erant Jovi: vide Burmannum ad Phædr. I. xii. 1.

482. Animos, iram Junonis. Potentia, efficacia, multum valentia, ut potentes herba, de quibus supra. Posse loqui, facultas (tò dúvuodai) loquendi:

R

Posse loqui eripitur: vox iracunda, minaxque,
Plenaque terroris rauco de gutture fertur.
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa ;
Assiduoque suos gemitu testata dolores, 486
Qualescunque manus ad cælum et sidera tollit;
Ingratumque Jovem, nequeat quum dicere, sentit.
Ah! quoties, sola non ausa quiescere silva,
Ante domum, quondamque suis erravit in agris !
Ah! quoties per saxa canum latratibus acta est,
Venatrixque metu venantum territa fugit! 492
Sæpe feris latuit visis, oblita quid esset;
Ursaque conspectos in montibus horruit ursos ;
Pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.

Ecce Lycaoniæ proles ignara parentis, 496 Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis : Dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos, Nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit; Incidit in matrem; quæ restitit Arcade viso,

xi. 177. posse moveri ; Hor. I. Ep. vii. tes; sed talia non urgencia sunt in 27 : reddes dulce loqui. Sed et apud Ovidio. Illustrare voluit inde a versu Græcos infinitivum sine articulo vim 489. illud mens antiqua mansit, et sisubstantivi habet.

mul tristem fortunam inde enatam in485. Mens antiqua manet, dum fit dicare. ursa, i. e. in actu ipso; mens antiqua 496. Ignara parentis.] Et mox versu mansit quoque, quum facta est ursa. 503. nescius, non agnoscens matrem, Hæc repetitio non tam ingrata mihi

aut nesciens matrem esse in ursam videtur quam tautologia tamen~ quoque mutatam. Hunc occursum autem in eodem versu. Facta, quæ ex alia Ovid. ipse haud dubie finxit. in aliam rem recenter mutata est. Ita 497. Adest, sæpe de repentino adi. 566. facti rami.

ventu. Fere natalibus actis. Vulgo 487. Qualescunque manus.] Pedes, ferens natulibus annos, quod Heinsius qui qualicunque modo manuum vices rejicit, ut non Latinum. Burmannus præstabant; confer i. 730.

monet gerere annos recte dici, 489. Sola, deserta. Oblita quid esset; ferre. oblita se esse ursam ac feram.

499. Erymanthidas, Arcadicas. Ery495. Pertimuitque lupos, quamvis manthus quippe Arcadiæ mons est, pater Lycaon (unde ipsa Lycaonia,) celebris apro quem Hercules cædit. olim in lupum esset versus.

Multa Ambit exquisitius quam eircumdat; ad hæc verba disputârunt Interpre sic vi. 101. circuire pro circumducere.

ergo et

[ocr errors]

Et cognoscenti similis fuit: ille refugit; 501
Immotosque oculos in se sine fine tenentem
Nescius extimuit; propiusque accedere aventi
Vulnifico fuerat fixurus pectora telo.
Arcuit omnipotens, pariterque ipsosque nefasque
Sustulit; et celeri raptos per inania vento 506
Imposuit cælo, vicinaque sidera fecit.

Intumuit Juno, postquam inter sidera pellex Fulsit; et ad canam descendit in æquora Tethyn, Oceanumque senem; quorum reverentia movit Sæpe Deos; causamque viæ scitantibus infit: 511

Quæritis, æthereis quare regina Deorum

503. Nescius.] Vide notam ad 496. hil se efficere posse, sed ad auxilium Aventi. Avere, verbum Lucretio fa aliorum confugiendum. miliare, notante Heinsio, Burmannus 509. Canum.] Spumis, nec non conferre jubet Bentlei. Ad. Horat. I. ætate, ut quæ omnium rerum, immo Epist. xiv. 9.

ipsorum Deorum mater; lljad. E, 506. Sustulit.] In dilogia positum 201: 'Ωκεανόν τε θεών γένεσιν και est. Rapuit e terris ipsos, et prohibuit μητέρα Τηθύν. Tethys Celi et Veste nefas, cædem matris. Inania, aer et filia fuisse dicitur, uxor Oceani ac æther. Vicina sidera, Arctos major et Junonis nutrix, multorumque Deorum Arctophylax, de quibus ad ver. 132 et mater, unde ei atque Oceano magna 176. vidimus. Ita autem et Amphis reverentia. Senex Oceanus fingitur apud Hygin. et Eratosth. cap. viii. etiam in monumentis antiquis : vide Cæteri de filio inter sidera relato si Gronovium, ad Melam, lib. iii. 1. inilent.

tio, ubi effigies ejus expressa. Om508. Intumuit Juno, etc.] Quod nino Dii marini senes habebantur, sub finem hujus loci narratur, sidera unde canu Tethys. Senectus parit reilla in æquore tingui vetita esse, id verentium, qua illi Deos movent, imNoster ab antiquis traditum acceperat. pellunt, ut ab ipsis auxilium petant. Lactantius in Arg.: A Tethy et Oce 512. Deorum bene ex Codicibus ano non tingitur, ut Hesiodus indicat, nostris Regiis, nam Juno erat regina Similiter Hygin. P. A. et in versibus Deorum. Quæritis, etc. In hac oraCreticis apud eundem fab. 177. Quo tione Juno magis dolet se spretam, modo autem Ovidius hoc tractavit? quam adulterio conjugis læsam; furta Nempe iter Junonis finxit et orationem enim ejus, quibus diu assueta (i. 606.) acerbissimam ad Deos marinos; in. minus curabat. Ira autem ex conquo ante oculos Virgil. Æneid. i. 36

temptu bene expressa. Satis invidiose 75 habuit, ubi Juno Æolum adit auxilii statim in principio irruit in rem, pro implorandi causa, et Æneid. vii. 292 me tenet altera, alia, cælum, ut ix. sqq. ubi ad Acheronta descendit. In 146: thalamos tenet altera nostros. omnibus his locis similes querelæ, ni Seneca, Herculis Fur. initio, ubi

Sedibus huc adsim? pro me tenet altera colum.
Mentiar, obscurum nisi nox quum fecerit orbem,
Nuper honoratas summo, mea vulnera, cælo 515
Videritis stellas illic, ubi circulus axem
Ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
Est vero, cur quis Junonem lædere nolit,
Offensamque tremat, quæ prosim sola nocendo?
En ego quantum egi! quam vasta potentia nostra
est!

520 Esse hominem vetui; facta est Dea: sic ego panas Sontibus impono; sic est mea magna potestas. Vindicet antiquam faciem, vultusque ferinos Detrahat; Argolica quod in ante Phoronide fecit. Cur non et pulsa ducat Junone, meoque

525 Collocet in thalamo, socerumque Lycaona sumat?

Nostrum imitatur : pellices cælum tenent.

514. Mentior habent nostri Codices A et B. De forma loquendi, mentiar aut mentior, si, vel nisi, vide Heinsium ad iii. 271. et Burm. ad hunc locum, qui laudat Homer. Il. K, 534: Yeuooμαι ή έτυμον ερέω.

515. Nuper.] Monet Schirach. contra Gesnerum, ex hoc loco nuper non modo ad menses et dies (adde ad annos et secula adeo) referri, sed etiam, ut hoc loco, ad horas. Vulnus, qui dolores alteri creat. Honoratus stellas, in numerum stellarum receptos, atque adeo honore divino affectos. Summo cælo, juxta polum, qui maxime elevatus supra

finitorem. Hunc ambit circulus polaris, qui, ut e sphæræ ratione sponte intelligitur, brevior est cæteris. Docte cum Astronomis Juno loquitur.

517. Ambit.] Nonnulli, erit, quod Heinsio venustum videtur. Unde vero

illa venustas? Circulus axem non exit, sed ambit.

518. Vero.] Cum indignatione interrogantis est. Junonem, cum vi pro me. Virg. Æn. i. 48: Et quisquam numen Junonis adoret Præterea, aut supplex aris imponat honorem ?

523. Vindicet.] Vindicamus ea, quorum possessione excidimus. Quod in ante Phoronide: quod ante in Phoronide, id est, in Io, Phoronidis nepte ; quæ quum in vaccam, Junonis metu, fuisset conversa, humanæ tandem formæ a Jove fuit restituta. Bene autem Iûs exemplum affertur; fabulæ enim simillimæ sunt: in utraque Jovis amores, Junonis ira, mutatio in feram et inde in Deam. Hinc et earum statuæ vicinæ in Atheniensium arce. Pausan. i. p. 59.

525. Pulsa, expulsa, ut Heroid. ix. 131. ubi vid. Heinsius. Socerumque, etc. acerbissime. Sumere, solenne in hac re.

[ocr errors]
« AnteriorContinua »