Imatges de pàgina
PDF
EPUB

391

Sors mea principiis fuit irrequieta; pigetque 386
Actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus.
Si nemo est, omnesque Dei non posse fatentur;
Ipse agat; ut saltem, dum nostras tentat habenas,
Orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”
Talia dicentem circumstant omnia Solem
Numina; neve velit tenebras inducere rebus,
Supplice voce rogant: missos quoque Jupiter ignes
Excusat, precibusque minas regaliter addit. 397
Colligit amentes, et adhuc terrore paventes [vit:
Phoebus equos; stimuloque domans et verbere sæ-
Sævit enim, natumque objectat, et imputat illis.
III. At pater omnipotens ingentia mœnia cœli

nemo est, etc. Cf. 58 s. Ipse, avròç, princeps cœtus alicujus. Nunc vero indignantis est. Tentat habenas. Periculum facit, an flectere eas possit. Ita tentare castra, mare et alia. Orbatura, etc. Indignans loquitur, quasi Jupiter jam plures patres fulmine orbaverit.

392. Ignipedes equi valde displicebant Heinsio. Sed equis, qui vehunt ignes, qui ignes in pectore habent, ignes ore et naribus efflant, 85. 119. 154. non male a poetis ignei pedes dari videntur.

395. Neve velit inducere.] Urbanius, quam, ne inducat. Res, mundus. Mox majestas Jovis bene notata. Preces, quibus minæ adduntur, a Cic. Attic. IX. iii. armata, a Tac. Ann. ii. 57. contumaces dicuntur. Apud Lucian. Dial. Deor. 25. Jupiter satis acerbe in Apollinem invehitur, et ille se peccâsse fatetur.

398-400. Perperam hi versus

Heins. displicent; apud omnes leguntur et apprime dolori paterno conveniunt. Nota rhythmum in verbis amentes et paventes. Similis negligentiæ exempla Heynius ad Tibul. I. ix. 23 in Obs. collegit. In sqq. stimuloque, etc. luxuriatur Ovidii ingenium. Hoc enim, quod homines furentes facere solent, ut iram evomant in res innoxias, male transtulit ad Deum. Savire, verberibus agitare alios. Verbere, flagello. Natum, mortem nati.

401-530. At pater omnipotens, etc.] Jupiter vi comprimit Callisto, Lycaonis filiam, quam propterea Diana e choro suo secedere jubet; Juno autem in ursam mutat. In eam quum Arcas, ipsius et Jovis filius, incidisset, sagitta eam transfigere parabat; sed Jupiter ambos repente abreptos in cœlo collocat, sideraque vicina facit. Nempe, Arcades, qui Callistûs sepulcrum ostentabant, Paus. viii. p. 671. eamque, quum in vivis esset, carissimam habu

Circuit; et, ne quid labefactum viribus ignis Corruat, explorat: quæ postquam firma, suique Roboris esse videt; terras, hominumque labores Perspicit. Arcadiæ tamen est impensior illi 405 Cura suæ; fontesque, et nondum audentia labi Flumina restituit; dat terræ gramina, frondes Arboribus; læsasque jubet revirescere silvas. Dum redit, itque frequens, in virgine Nonacrina

isse videntur, mortuæ sidus Ursæ dicârunt, cujus et nomen et situs, quo nunquam occidit, fabulæ locum dedit. Eam vero Græcis decantatam fuisse, Pausan. p. 603. tradit. Primus eam Aniethus, Tegeates historiarum scriptor, narrasse videtur. Hyg. P. A. ii. 1 extr. Post eum plurimi, sed magna varietate, repetierunt, Eumelus, Pherecydes, Asius, Hesiodus, quos Apollod. laudat, et Amphis, comoediarum scriptor. Ex iis, qui restant, vide Pausan. viii. p. 603; Apollod. III. viii. 2; Hyg. fab. 176, 177. P. A. II. i. ubi diversas traditiones collegit. Noster, qui Hesiodum maxime sequutus esse videtur, eam egregie exornavit, atque etiam, II. Fast. 155-193. tractavit. Hoc commento commodissime ad fab. seq. transit. Mania cœlo aut mundo tribuit Lucret. intelligitque extremas mundi oras, aut mundum ipsum. Sed Noster proprie accepit, quæ si essent, forent sane immenso ambitu, unde ingentia. Horum curam gerebat Jupiter; itaque et nunc ea circuit et explorat, more Edilium, quibus cura ædificiorum commissa est, et ut, v. 360. Pluto Siciliæ fundamina, ubi simili amore corripitur. Sui roboris erant, habebant justum robur, firmitatem. Hominum labores, segetes et alia opera. Ita Plinius, Paneg. 81.2. agrestium labor. Virg. Georg. i. 325; Æneid. ii. 306: sata læta boumque labores. Vir doctus, in Ephem. liter.

Norimb. intelligit calamitates hominum perpessas et miserias. Verum eo sensu labores non, nisi dum perferuntur, perspici possunt.

405. Perspicit, verbum huic loco aptissimum; dicitur enim ut nostrum besichtigen, de iis qui examinant ædificia, vias et alia. Vide Ernesti Clavem Cic. h. v. Perspicit. Arcadiam vocat suam, ejusque curam præcipuam gerit, quia in Parrhasio, monte Arcadiæ, natus a multis ferebatur; quanquam et Cretenses id honoris sibi vindicabant: vide Callimachum, h. Jov. 4-10. Hoc quoque transitum adjuvat. Impensior, major, et proprie cura dicitur impendi. Fontibus et fluminibus abundabat Arcadia, inde süüдpoç dicta. E fluviis maxime memorabiles Ladon et Erymanthus. Bene nondum audentia, tanquam animantia, quæ se condiderant in viscera matris, ver. 274. De labi, vide supra ad lib. Metam. i. 189.

409. Redit, itque, ut viii. 163: refluitque, fluitque. Nonacrina. Nonacris, mons Arcadiæ, vide Munker. ad Hygin. fab. 177. Et hæc res gesta est in Nonacrino monte. Hygin. P. A. Lactant. in Arg. Hasit in virgine, captus ejus pulchritudine constitit. Hinc hærere et adhærere de amantibus: vid. ad xiii. 906. Virgo illa Anietho fuit Megisto, Lycaonis neptis, Cetei filia. A cæteris Callisto nominatur; eamque Lycaonis filiam

Hæsit, et accepti caluere sub ossibus ignes. 410 Non erat hujus opus lanam mollire trahendo; Nec positu variare comas: ubi fibula vestem, Vitta coercuerat neglectos alba capillos,

[cum,

Et modo læve manu jaculum, modo sumpserat ar-
Miles erat Phoebes; nec Mænalon attigit ulla 415
Gratior hac Trivia: sed nulla potentia longa est.
Ulterius medio spatium sol altus habebat;
Quum subit illa nemus, quod nulla ceciderat ætas.

fecere Eumelus, Hesiod. Pausan. Hygin. et auctor versuum Creticorum, quos ille laudat. Alii aliter: vide Apollod.

410. Accepti non est mutandum. Virgil. Æneid. viii. 389: ille repente Accepit solitam flammam. Sub, in.

411-416. Non erat hujus opus, etc.] Apollod. σύνθηρος ̓Αρτέμιδος τὴν αὐτὴν ἐκείνῃ στολὴν φοροῦσα. Hoc ornavit Noster, etiam per comparationem cum aliarum puellarum studiis. Cf. xiv. 264 sqq. Verbis lanam mollire trahendo describitur carminatio. Manipuli lanæ rudis per instrumentum quoddam ferreum trahuntur, ut a sordibus purgentur et mollescant: vide Scaliger. ad Tibul. I. vi. 80.

412. Positu variare comas.] Varia compositione ornare capillos, solebant Nymphæ amori indulgentes. Medic. Fac. 19: Vultis odoratos positu variare capillos. De verbo ponere, vid. ad i. 477. Ubi fibula vestem, etc. In multis manuscriptis locus auctius sic legitur: ubi fibula vestem Strinxerat, eminuit corpus juvenile decorque; in quibus manum alienam facile agnoscis.

413. Coercuerat, collegerat. Fibula constringi solebat vestis, qua brevi utebantur venantes, vel in humeris vel circa pectus. De vittis vide ad i. 477. Neglectos, incompositos, in

nodum negligenter collectos, ne dispersi jacerent in humeris. Læve, ut alibi habilis arcus. Cf. autem. Virgil. Æneid. i. 318 sqq. Namque humeris de more habilem suspenderat arcum, etc. Miles Phabes, venatrix et comes Dianæ, ut Peneis i. 475 sqq. et Syrinx, ver. 694 sqq. Propter similitudinem belli et venatus, milites et venatores inter se comparantur, et pleraque vocabula utrisque sunt communia. Horat. I. Ep. ii. 67. militare de cane venatico.

416. Trivia.] Diana Trivia, præses triviorum, quæ venari solebat etiam in Manalo, de quo ad i. 216. Gratior. Hygin. P. A. d. 1. ex Hesiodo, a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam; II. Fast. 157. Diana eam, postquam jurata perpetuam virginitatem promiserat, principem facit comitum. Sequitur sententia vera, unde lector exitum rei divinare potest. Est autem potentia gratia, qua valemus apud alios.

417. Ulterius medio spatium sol habebat; jam meridiem pertransierat. Habere spatium, illud emensum esse cursu; II. Fast. 164: Aut plus aut medium sole tenente diem. BURM. In sacris nemoribus et vetustis non licebat arbores cædere. Cf. iii. 28; viii. 329; IV. Fast. 649. Tale igitur nemus densum est et umbrosum.

Exuit hic humero pharetram, lentosque retendit
Arcus; inque solo, quod texerat herba, jacebat;
Et pictam posita pharetram cervice premebat.421
Jupiter ut vidit fessam, et custode vacantem,
"Hoc certe conjux furtum mea nesciet, inquit;
Aut si rescierit; sunt o, sunt jurgia tanti?”
Protinus induitur faciem cultumque Dianæ: 425
Atque ait, "O comitum, virgo, pars una mearum,
In quibus es venata jugis?" De cespite virgo
Se levat; et, " Salve numen, me judice, dixit,
Audiat ipse licet, majus Jove." Ridet, et audit;
Et sibi præferri se gaudet, et oscula jungit, 430
Nec moderata satis, nec sic a virgine danda.
Qua venata foret silva narrare parantem
Impedit amplexu; nec se sine crimine prodit.

419. Exuit.] Ornate: depositis armis humi quievit. Lentos, e ligno flexibili. Quod texerat herba exquisitius quam, herboso; admonet enim nos, herbam vices vestium stragularum præstitisse. Venantes, ad imitationem vitæ militaris, quiescentes capiti supponebant arma. Cerda ad Virgil. Æneid. vii. 460. Pictam, distinctam, nisi auro argentove, certe ebore aut cornu. Posita, recumbente. Custos potest arbitrum significare, ut custode vacans sit idem quam, 544. inobservata. Sed etiam virginum et nuptarum custodes erant: II. Amor. iv. 23. Petulanter loquentem Jovem inducit.

424. Tanti esse dicuntur, quæ tam gravia sunt, ut eorum causa aliquid vel faciamus, vel omittamus. Suayitas quædam inest in interrogatione et in repetitosunt. Nota etiam hoc certe.

425. Protinus induitur, etc.] Vulgaris erat traditio, Jovem assimulatum esse Dianæ. Alii narrabant, eum

Apollinis formam sumpsisse: vide Apollod. Cum Nostro consentit et Amphis apud Hygin. P. A.; sed ille suo modo persequutus est: induitur cultum Diana, cingitur ritu Dianæ, et sumit arcum cum pharetra. De his armis cultus, etiam x. 517. Arcu autem aureo insignis erat illa, i. 696 sqq. Pars una pro una, simpliciter: II. Fast. 156. sacri pars una chori.

429. Numen majus Jove.] Ingeniose, ut indicet, ex aliena quoque forma Jovis majestatem eluxisse. Sibi præferri. Talia, ut arguta, amat Ovid. Oscula, etc. xiv. 658: oscula, qualia nunquam Vera dedisset anus; ix. 538 : oscula non sororia.

433. Impedit amplexu.] Propter nurrare parantem possis impedire sensu vulgari sumere. Exquisitius tamen dictum est, si impedire amplexu explicas per amplecti, ut tropus a vitibus petitus sit, quæ retinacula impediunt, cingunt; iii. 664. Ita impedire etiam ver.868. Complexibus ambire, xii. 328.

Illa quidem contra, quantum modo femina possit, Aspiceres utinam, Saturnia, mitior esses!

435.

Illa quidem pugnat: sed quæ superare puella, Quisve Jovem poterat ? superum petit æthera victor Jupiter: huic odio nemus est, et conscia silva; Unde, pedem referens, pene est oblita pharetram Tollere cum telis, et, quem suspenderat, arcum. 440

Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum Mænalon ingrediens, et cæde superba ferarum, Aspicit hanc, visamque vocat: clamata refugit, Et timuit primo, ne Jupiter esset in illa.

Sed postquam pariter Nymphas incedere vidit, 445 Sensit abesse dolos; numerumque accessit ad

Heu

harum.

quam difficile est, crimen non prodere vultu!

434. Illa quidem.] Apollod. ȧkovoy συνευνάζεται. Illud ἀκούσῃ Νoster pluribus persequitur.

437. Superum lumen cœlum vocârunt Ennius, Lucretius, et Virgilius. Nemus et silva passim conjunguntur, ut i. 568; vide Burmannum. Conscia poetis dicuntur loca in quibus aliquid stupri. Conscia silva stupri ab Jove illati. Pene est, etc. Hæc verba bene notant summam Callistûs perturbationem.

441. Dictynna, Diana, sić dicta a diKrvous, a rétibus, e quibus unam comitum suarum servaverat: vide Callimachi h. Dian. ver. 198. ibique Spanhem. Vide tamen Heynii Excursum ad Virgilii Cirin. Dianæ vero datæ sunt etiam xopηrides nymphæ (Callimachus, vers. 13. 170.) quibuscum choros exercebat: Virgil. Æneid. iv. 409. Ex opinione enim Veterum nulla vita beata Deorum sine choreis: vide Heynii Excursum XX. ad Æneidos librum i: adde Spanhem. ad Callimachi hymnum Dian. versibus

3. et 242. H. 1. tamen chorus videtur omnino cœtus Nympharum esse. Nam pro eo versu 446, numerus; versu 449, agmen; ver. 465, cœtus. Sed et II. Fast. 156. sacer chorus Dianæ, quem Hamadryades fecerint. Erat autem chorus ejus numerosissimus. Virgil. Æn. i. 500 per juga Cynthi Exercet Diana choros; quam mille secutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades.

442. Superba.] Superbus de victoribus, et inde de venatoribus post multas domitas feras. Noster ipse, II. Fast, 163. explicat, Mille feras Phabe silvis venata redibat. Clamata significantius quam, vocata. Quum nympha simularet, se lenem vocem non audire, Diana clamabat; vide Burmannum : clamore vocare dixit Silius, iv. 597.

447. Heu quam difficile est, etc.] Gravis et vera sententia. Vis malæ conscientiæ et perturbati animi pudore amisso egregie hic notatur. sqq. illa ipsa, quæ ex Hesiodo Hygin. refert, exornata.

In

« AnteriorContinua »