Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Excipit Eridanus, fumantiaque abluit ora.

Naides Hesperiæ trifida fumantia flamma 325 Corpora dant tumulo, signantque hoc carmine

saxum:

"Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni;
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis."
Nam pater obductos luctu miserabilis ægro
Condiderat vultus; et, si modo credimus, unum
Isse diem sine Sole ferunt: incendia lumen 331
Præbebant; aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene, postquam dixit quæcunque fuerunt
In tantis dicenda malis, lugubris, et amens,

324. Excipit.] Longe quippe ab Æthiopia distat Eridanus: 'Eva TоT' αἰθαλόεντι τυπεὶς πρὸς στέρνα κεραυνῷ, Ἡμιδαὴς Φαέθων πέσεν ἅρματος Ηελίοιο. Apollon. iv. Arg. Ora abluit, ut apud Claudianum, xxviii. 166; ubi Eridanus palla velatus, cui Phaethon intextus, vulnera lavit anheli.

325-366. Naides Hesperia, etc.] Ultimus actus, qui metamorphosin continet, propter quam omnis de Phaethonte fab. narrata. Naides Hesperia, nymphæ Italicæ: vide ad ver. 258. Trifida flamma. Fulmine, quod ita pingebatur. Ut enim tridens Neptuno, sic trifidum fulmen attribuitur Jovi. A triplici potestate sic dictum volunt: ferit enim, penetrat, et adurit. Tumulus, xua, terra extructa, cui corpora, ossa, dantur aut mandantur. Sarum, λιθὸς, στήλη, columna sepulcralis, cippus. Carmine, ἐπιγραφῆ, titulo; nam carmen, quæcunque formula verborum. Signant, insculpunt, verbum proprium in hac re vide Heinsium. Tales autem inscriptiones prisca illa ætas ignoravit. Initium solenne hujusmodi titulorum, Hic situs est, aut hic jacet. Siti enim

proprie, conditi. Cic. Legg. ii. 22. Nomini in titulis breviter ascribebantur res gestæ. Tenuit, obtinuit, tueri, regere potuit; magna tamen erant ausa, quibus excidit. Hæc ipsa verba quem-ausis ad virtutis studiosum transtulit Seneca, de Vita Beata, c. xxi. Cf. etiam de Prov. 5. extr. Aliter autem judicavit Horat. IV. Od. xi. 25: Terret ambustus Phaethon avaras spes.

329. Nam.] Librarii, qui Nam in At mutârunt, ignorabant, nam sic poni, ut subintelligendum sit aliquid, veluti h. 1. pater quidem aberat, nam is, etc. Sic et vi. 271. Obducere vultum, ad mororem componere: Casaub. ad Sueton. Tib. 68. Eger, qui eum reddebat ægrum, ut æger amor Virg. Georg. iv. 464. Isse, fluxisse, præterlapsum esse. Aliquisque, etc. Ineptissimus jocus. Parum sanæ mentis est in mundi interitu jocari: usus in illo, ut xiv. 268. usus in folio; x. 213. color in illis.

334. Lugubris, vestes lugubres sive atras induta, forte et resectis tonsisve capillis. Laniare grave verbum, sed aptum luctui acerbiori antiquissimorum et rudium adhuc hominum, qui unguibus adeo ora et pectora palmis

335

340

Et laniata sinus, totum percensuit orbem;
Exanimesque artus primo, mox ossa requirens,
Repperit ossa tamen peregrina condita ripa,
Incubuitque loco; nomenque in marmore lectum
Perfudit lacrimis, et aperto pectore fovit:
Nec minus Heliades fletus, et, inania morti
Munera, dant lacrimas; et cæsæ pectora palmis,
Non auditurum miseras Phaethonta querelas,
Nocte dieque vocant; asternunturque sepulcro.
Luna quater junctis implerat cornibus orbem :
Illæ more suo, nam morem fecerat usus, 345
Plangorem dederant: e queis Phaetusa sororum
Maxima, quum vellet terræ procumbere, questa
Diriguisse pedes: ad quam conata venire
[est
Candida Lampetie, subita radice retenta est.

fœdabant. Virg. Æn. i. 673. Sic repperit quidem ossa, in peregrina tamen ripu. In terra peregrina mori tristissimum visum. Tibul. I. iii. 3. ibique Heynius in Observ. ; item Virg. En. ix. 485. Aperto, nudo: fovere nomen frigida admodum locutio videtur Burmann. Amplectitur itaque Gronov. Cod. lectionem, savit, id est laceravit apertum seu nudatum pectus. Sed quidni Clymene nomen, quod diu pectore aperto tegebat, fovisse recte dicatur, quum locum fovere bona locutio sit, de eo, qui assidue et diu in eo versatur? Sic castra fovere, Virgil. En. ix. 57: humum fovere, Georg. iii. 420.

340. Heliades fletus.] Heliades, sorores Phaethontis (Phaethontides apud Germanic. Arat. ver. 371.) 'Hλíov s. Solis filiæ. A Nostro non nisi tres commemorantur, ab Hygino, præf. quatuor; sed Hesiod. septem numeraverat. Fletus, quoniam a lacrimis distingui videntur, forte omnino luctus signa. Munera, honores extremi,

:

qui habentur mortuis, ut Virg. Æneid. vi. 884 sqq. vide Brouckh. ad Propert. I. xvii. 23. Inania, quia mortuum non in vitam revocant. Plane sic inane munus apud Virg. d. 1. et vanus honor, Æneid. xi. 52: inane, omne id, quod fructu caret.

342. Phaethonta vocant ex more lugentium et conclamantium priscis temporibus. Homer. Od. i. 65. Virg. Æneid. iii. 68. Hinc. Æneid. i. 219. nec jam exaudire vocatos, mortuos esse.

344. Luna quater, etc.] Luctus per certum tempus, idque interdum satis longum, durabat, nunc quatuor, menses, quod poetice expressum; vid. ad. ver. 453. Jam transformationes per partes rursus describit. Cf. i. 548552; ix.351-358; x. 489-500. Sed Claud. xxviii. 164. alium mythum sequitur, ex quo Heliades cum Eridano et Cycno inter sidera relatæ.

349. Candida, pulchra, frequens puellarum epitheton. Subita radice, in quam pedes ejus subito mutati sunt. Tertia aliis Ægle, aliis Phoebe est.

351

Tertia, quum crinem manibus laniare pararet,
Avellit frondes: hæc stipite crura teneri,
Illa dolet fieri longos sua brachia ramos.
Dumque ea mirantur; complectitur inguina cortex;
Perque gradus uterum, pectusque, humerosque,

manusque

354

Ambit; et extabant tantum ora vocantia matrem. Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, Huc eat, atque illuc ; et, dum licet, oscula jungat? Non satis est: truncis avellere corpora tentat; Et teneros manibus ramos abrumpere: at inde 359 Sanguineæ manant, tanquam de vulnere, guttæ. "Parce, precor, mater," quæcunque est saucia clamat; [pus : "Parce, precor; nostrum laniatur in arbore corJamque vale." Cortex in verba novissima venit. Inde fluunt lacrima; stillataque sole rigescunt

356. Impetus; nunc oppositum rationi, consilio, affectum et perturbationem animi vehementiorem indicat; de ea recte trahere.

361. Parce precor, etc.] Sic Virgil. Æneid. iii. 41: Quid miserum, Ænea, laceras? jam parce sepulto: Parce pias scelerare manus.

363. Cortex in verba novissima venit.] Id est, cortex os obducens verba Heliadum ultima occupavit. Noster x. 497: Venientique obvia ligno subsedit, mersitque suos in cortice vultus; et xi. 256: Admisitque suos in verba novissima fluctus. Cortex venit. In quales arbores mutatæ sint, poeta non addit; sed I ex Pont. ii. 33. populos (aiyɛipovç) nominat. Atque ita et Hesiod.; Hygin.; Virgil. Æneid. x. 190; Lucian. aliique. At Virgil. Ecl. vi. 62. alnos commemorat, quemadmodum alii ulmos aut pinus. Plin. Hist. Nat. XXXVII. ii. 3. Com

munis porro opinio erat (vid. et Furip. Hipp. 740; Apollon. Rh. iv. 596,) ex lacrimis (ἐκ τῶν δακρύων) illarum arborum electra nasci : quod non mirum videri debet, quum arborum resinam Græci ita dixerint (cf. et x. 501.) atque etiam hodie rerum naturalium indagatores eo fere inclinent, ut resinæ electra originem debere putent. Si his addideris, quæ ad ver. 324 notavimus, satis probabiliter tibi fabulam interpretaberis. Sophocles in trag. deperdita ex aliis lacrimis electra nasci finxerat, nempe quas Meleagri sorores in aves mutatæ in India flerent: quod a Plin. dicto loco, reprehenditur: vide omnino Gesneri Diss. in Comm. Societ. Gotting. t. iii. p. 72.

364. Stillata, passive. Lucidus Aεvkog, clarus. Nuribus Latinis. Italis mulieribus. Nurus omnino mulier poetis. Vid. iii. 528. Plin. d. 1. nar

De ramis electra novis; quæ lucidus amnis 365 Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

II. Adfuit huic monstro proles Stheneleia CycQui tibi materno quamvis a sanguine junctus, [nus; Mente tamen, Phaethon, propior fuit: ille relicto, Nam Ligurum populos, et magnas rexerat urbes, Imperio, ripas virides amnemque querelis Eridanum implêrat, silvamque sororibus auctam: Quum vox est tenuata viro; canææque capillos

rat, suo tempore Transpadanorum agrestes feminas monilium vice succina gestare, maxime decoris gratia, sed et medicinæ.

366. Mittunt merces terræ eæ, ubi .maximus earum proventus et mercatus. Sic et Virgil. Georg. i. 57: India mittit ebur.

367-400. Adfuit huic monstro, etc.] Cycnus, rex Liguriæ, dum deflet Phaethontem, sanguine materno sibi junctum, mutatur in avem sui nominis. Confer Hyg. fabulam 154; et Virgil. Æneid. x. 189. ibique Heynium. Lactant. Argum. fabulæ auctorem facit Phanoclem in Cupidinibus. Nempe ille elegos Ερώτων nomine scripserat, de quibus Heins. et Burm. ad x. 83. Addita autem hæc sunt haud dubie superiori fab. postquam Eridanus pro Pado haberi cœpit. Pausanias Attic. p. 76. facile se credere ait, Cycnum, Ligurum regem, musica excelluisse, sed eundem post mortem ab Apolline in avem Cycnum esse mutatum se non credere. Et tam musici, quam poetæ, cum cycnis comparari solebant: Horat. IV. Od. iii. 25. Alius Cycnus xii. 72. memoratur. Huic monstro. Huic transformationi; nam monstrum omnis res monstrosa

aut mira. Astitit in ripis Eridani Cycnus, quum Heliades in arbores mutarentur. Stheneleia, Sthenelei filius. Regem Liguriæ cognatum fuisse VOL. III.

371

reginæ Æthiopum, minime est credibile. Itaque hoc aut male fictum, aut ab iis additum, qui Phaethonta alium intelligebant, ab orientali diversum. Mente forte ad amicitiam referendum. A sanguine, eleganter, quoad sanguinem: exempla e Cic. dabit Clavis Cicer. Propior, propius junctus, similior.

370. Ligurum.] Ligures, dura et bellicosa gens, late tenebant maritima loca non modo Italiæ superioris, sed et Galliæ, erantque adeo et Padi accolæ : et Græci antiqui omnem Italiam superiorem ab iis nominârunt. Apud Apollon. iv. 646. Argonautæ adeunt ἔθνεα μύρια Κελτῶν καὶ Διγύων. Recte igitur Noster Ligurum populos. Iidem igitur et succinum mittere credebantur, Claud. XL. ii. et succinum ipsum dictum est λιγγούριον. Strabo iv. p. 310.

371. Ripas, ut loca solitaria petere solent mosti; x. 74. Implet amnem querelis, crebro ibi repetit querelas, nempe cantu. Virgil. Æneid. x. 190: Populeas inter frondes umbramque sororum Dum canit, et mæstum musa solatur amorem. Sororibus, scilicet tuis; x. 91. hæ tres sorores mutatæ nemus Heliadum dicuntur; et apud German. Arat. 370. nova silva.

373. Quum vox.] Ex voce virili et gravi facta est vox cycni tenuis. In describendis transformationibus ipsis

Dissimulant plumæ; collumque e pectore longum Porrigitur, digitosque ligat junctura rubentes: 375 Penna latus vestit; tenet os sine acumine rostrum: Fit nova Cycnus avis, nec se cœloque, Jovique Credit, ut injuste missi memor ignis ab illo, Stagna petit, patulosque lacus; ignemque perosus, Quæ colat, elegit contraria flumina flammis. 380

Squalidus interea genitor Phaethontis, et expers Ipse sui decoris, qualis, quum deficit orbem, Esse solet; lucemque odit, seque ipse, diemque; Datque animum in luctus; et luctibus adjicit iram ; Officiumque negat mundo. "Satis," inquit," ab ævi

prodit Ovidius inexhaustas ingenii copias, verbisque delectis pingit animantium naturas. Confer similem mutationem, xiv. 499 sqq. Cana pluma. Candida; Virgilius dicto loco ei canentem molli pluma senectam tribuit.

374. Dissimulant.] Dissimulare eleganter dicitur forma, sub qua quis latet. Heroid. iv. 56; tauro dissimulante Jovem. Hinc infra, 371. nec se dissimulat; ix. 76. sic celare. Junctura, cuticula.

376. Latus, alas: nam pennæ sunt alarum; plumis autem reliquæ corporis partes velantur. Vestire. Bene de pennis, plumis, crinibus: vide Heins. Tenet os, occupat locum oris. Ita et ver. 830.

377. Nec se cœloque, etc.] Prisci poetæ in fingendis fabulis naturam animantium sequuti erant; Noster autem hic et alibi passim naturam earum e fabulis repetit. Credere se elemento, in quo moventur, eleganter dicuntur animantia. Sic et nautæ se credunt mari. Ut naturam cycni e fabula explicare posset, ingeniose Jovi posuit in dilogia de aere et de Deo summo. Cæterum et in aera interdum

hæc avis se tollit. Perosus, ut exosus, qui odio habet.

381-400. Squalidus interea.] Non episodium inutile, ut Schirachio videbatur, sed pars fab. de Phaethonte, quam poeta distulit in h. 1. quia Cycni mutatio arcte annexa Heliadum transformationi. Facta autem hæc eo die, qui sine Sole ibat, ver. 330. Pater lugebat; lugentes negligunt, quæ decus afferunt corpori, talesque squalidi dicuntur. Deficere de occasu solis legitur Propert. III. iii. 44: qua venit exoriens, qua deficit. Sed nunc eclipsis intelligitur, qua et ipsa Sol squalidus videtur, quum alias niteat aut caput nitidum gerat. Deficit orbem, vel orbem terrarum luce sua destituit, non collustrat, vel suum orbem aut totum aut ex parte obscurat: quo posteriore sensu et commode cum aliis legi potest orbe. Vid. Virgilius, Georg. i. 442. ubi Conditus in nubem medioque refugerit orbe. Mosti lucem odisse solent; id optime translatum ad Solem, lucis

auctorem.

385. Satis, inquit, etc.] Verissimus sermo eorum, quibus præter meritum calamitas ab aliis illata. Honor, ut 285. Agere, avvav, de auriga. Si

« AnteriorContinua »