Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dissilit omne solum; penetratque in Tartara rimis Lumen, et infernum terret cum conjuge Regem. Et mare contrahitur; siccæque est campus arenæ, Quod modo pontus erat; quosque altum texerat

æquor,

Existunt montes, et sparsas Cycladas augent. Ima petunt pisces; nec se super æquora curvi 265 Tollere consuetas audent delphines in auras. Corpora phocarum summo resupino profundo Exanimata jacent: ipsum quoque Nerea fama est, Doridaque, et natas, tepidis latuisse sub antris. Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu 270 Exerere ausus erat: ter non tulit aeris æstus.

260. Penetratque in Tartara rimis.] Adumbratum hoc ex Virgil. Æneid. viii. 243-246. ubi dehiscens terra recludit regna pallida, trepidantque immisso lumine Manes. Idem Noster repetit v. 356. Cf. Homer. II. Y, 61 sqq. Conjugem, Proserpinam, infra demum rapiet.

264. Existunt.] In conspectum prodeunt, apparent, propria vi verbi; vide Gronov. ad Liv. xxv. 21. In fundo maris multi montes surgunt, et insulæ nil aliud sunt, nisi cacumina montium. Manil. d. 1. Emersere fretis montes, orbisque per undas Exiliit. Sparsa h. 1. Cyclades, quanquam Sporades, i. e. sparsæ insulæ, ab his di

versæ.

265. Nec se super æquora, etc.] E monstris marinis poetæ plerumque phocas et delphinos commemorant. De phocarum corporibus diximus ad i. 300. Delphis Veterum Linneo dicitur Delphinus Delphis, Nostris der Tummler. Curvi, ob dorsum repandum. Anacr. Od. li. 27 ; χορὸς ἰχθύων κυρτός. 5οlent autem delphini crebro e mari exilire, atque natantes exultare, unde VOL. III.

[blocks in formation]

275

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, Inter aquas pelagi, contractosque undique fontes, Qui se condiderant in opacæ viscera matris, Sustulit omniferos collo tenus arida vultus; Opposuitque manum fronti; magnoque tremore Omnia concutiens paulum subsedit; et infra, Quam solet esse, fuit; siccaque ita voce locuta est: Si placet hoc, meruique, quid, o, tua fulmina

66

cessant,

Ter melius repetitum, quam si nunquam dixisset.

272. Alma tamen tellus.] Post illum Tellus prodit, quæ erat pars illius calamitatis maxima, mater etiam laborantium fontium, qui, ut liberi tempore calamitoso in sinum matris, in opaca (ubi tuti) ejus viscera confugerant. Præclara idea. Non autem Tellus ipse orbis terrarum intelligitur, sed Dea telluris in terris habitans, ut Peneus est deus Penei fluvii, in fonte ejus sedem habens. Tellus vero non ausa est tota prodire, sed tantum ex aquis quibus cincta, prospectare, vultusque tollere. Exeruit quidem et manum; eam vero non movere inter dicendum potuit, sed, ut oculos ab æstu et favilla defenderet, opposuit fronti. Et quoniam ne sic quidem æstum ferre poterat, subsedit: subsidere fecit terram, quanquam paululum tantum, ne longius abesset ab arce Jovis, quicum agere volebat. Hinc magnus tremor. Ita labor Telluris et cura in maximo malo bene notata. Alma, omnia alens, proprium et aptum terræ epitheton. Ut erat, is ɛlxɛ, exprimit statum aut habitum, quo quis erat, iv. 473: canos, ut erat turbuta, capillos; vi. 237: ut erat pronus; 244: sicut erant juncti. Mox revocandum putavi, contractosque, ab Heinsio pulsum. Non enim innuit, aquas pelagi constare ex fonti

bus, sed omnis generis aquas commemorare vult.

275. Sustulit omniferos.] Ut Autumno ab Horatio caput pomis deco

rum,

sic Telluri a Nostro omniferi vultus dantur: omniferos, vocabulum ab ipso Ovidio factum, aptum tamen terræ πανδώρῳ et παμμήτορι, quæ omnia, quibus indiget natura humana, fert et alit. Lucretio et Virgilio dicitur omniparens. Sustulit. Videtur poeta respexisse ad locum Pausaniæ in Atticis : Ἔστι δὲ καὶ Γῆς ἄγαλμα ἱκετευούσης ὖσαι τὸν Δία. "Est apud

Athenienses simulacrum Terræ Jovi supplicantis, ut e cœlo imbrem demittat."

276. Opposuitque, etc.] Silius xiii. 341: Obtendensque manum solem infervescere fronti Arcet.

278. Sicca vox.] Quæ venit e gutture sicco. Hoc et magis poeticum, et huic loco aptius, quam vulgat. sacraque: x. 663. aridus anhelitus.

279. Si placet hoc.] Non suppliciter orat, sed tota est in indignitate rei demonstranda Jovisque negligentia incusanda. Inest æquabile et gratum orationis flumen. Hæc compensant luxuriem ingenii, quæ in superioribus aliquoties ostendit. Prima verba quasi captationem benevolentiæ quandam habent. Mereri malo sensu pro peccare, etiam 291: vide Heynii Obser

Summe Deûm? liceat perituræ viribus ignis, 280
Igne perire tuo; clademque auctore levare.
Vix equidem fauces hæc ipsa in verba resolvo,"
(Presserat ora vapor) " tostos en aspice crines,
Inque oculis tantum, tantum super ora favillæ.
Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem 285
Officiique refers, quod adunci vulnera aratri,
Rastrorumque fero, totoque exerceor anno?
Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
Humano generi, vobis quod tura ministro?
Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undæ,
Quid meruit frater? cur illi tradita sorte 291
Æquora decrescunt, et ab æthere longius absunt?
Quod si nec fratris, nec te mea gratia tangit;
At cœli miserere tui: circumspice utrumque;
Fumat uterque polus: quos si vitiaverit ignis, 295

vationes ad Tibul. II. iv. 5. Vires sæpe et igni tribuuntur et pro ignibus ponuntur vii. 81. scintilla in veteres crescit vires; xiii. 868. Etna cum suis viribus. Hinc h. 1. periphrasin facit, ut xiv. 274. vis meri. Similia apud Græcos. Clades levatur, tolerabilior redditur, auctore, quando aut a magno et illustri viro, aut, ut hoc loco, a Deo infertur. BURM. Levare, minuere, ut iii. 338.

283. Presserat.] Premere, opprimere, claudere. Virgilius Æn. vi. 155: pressoque obmutuit ore. Multum valet ad movendos alios, si, quæ dicimus, eorum oculis subjicere possumus. Hinc en aspice, et mox circumspice, atque en Atlas. Non cineris dicit, sed, quod gravius, favilla, cineris mixti scintillis igneis. Honor: præmium. Sæpe sulci cum vulneribus comparantur, et hoc quidem loco commodissime. Acerbius etiam Plin. H. N. ii. 63: Ferro, ligno, igne, la

pide terra omnibus cruciatur horis. Nisi tamen, quæ summa patiatur atque extrema cute, tolerabilia videntur. Penetramus in viscera, etc. De rastrorum gravitate v. ad i. 101. Exercere bene de agricultura, atque etiam molestiæ notionem involvit. Tura, quorum cura maxime tangebat Deos, i. 248.

291. Tradita sorte.] Quæ adeo summo jure ei debentur: et ab æthere, etc.; quatenus decreverant.

294. Circumspice utrumque.] Burmannus mallet ita distinguere: circumspice utrumque (fumat uterque) polum.

295. Vitiaverit.] Violaverit. Atria. Vide ad librum i. 172. Atlas laborat. Atlas, mons Mauritaniæ, qui cœlum ideo sustinere dicitur, quod Atlas, qui in illum montem fertur transmutatus, primus omnium astrologica scrutari cœperit. Vid. Rhodigin. lib. vii. cap. xii; Vitruv. lib. vi. cap. x. De

Atria vestra ruent: Atlas en ipse laborat ; Vixque suis humeris candentem sustinet axem. Si freta, si terræ pereunt, si regia coli:

298

In chaos antiquum confundimur: eripe flammis, Si quid adhuc superest; et rerum consule summæ.” Dixerat hæc Tellus: neque enim tolerare vaporem Ulterius potuit, nec dicere plura; suumque Rettulit os in se, propioraque Manibus antra.

At pater omnipotens Superos testatus, et ipsum Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato 305 Interitura gravi; summam petit arduus arcem, Unde solet latis nubes inducere terris;

Unde movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat.
Sed neque, quas posset terris inducere, nubes
Tunc habuit; nec, quos cœlo dimitteret, imbres.310
Intonat: et dextra libratum fulmen ab aure
Misit in aurigam; pariterque animaque rotisque

Atlante, vide Nostrum, iv. 656 sqq. Laborare eleganter de iis, quæ ita premuntur, ut vix oneri ferendo sufficiant. Horat. I. Od. ix. 3: silvæ laborantes, nempe nive. Plin. Pan. 22: tecta laborantia multitudine hominum insistentium.

299. Confundimur.] Exquisitius, quam, redimus, revolvimur. Si quid non semper dubitantis est, sed eleganter pro quod ponitur. Vide ad Plin. i. Epist. 1. Rerum summæ, incolumitati totius universi. Sic summa reipublicæ sæpe apud Ciceronem: vide Ernesti clavem Ciceronjanam.

302. Os suum, Tellus, Dea, rettulit in se, in orbem terrarum. Ciofanus putabat, hoc ductum esse a volumine serpentis. Propioraque manibus antra. Id est speluncas inferis finiti

mas.

304. Superos testutus.] Testatur

Deos, quippe necaturus infelicem aurigam. Summam arcem, altissimam mundi oram petit, et sic arduus erat. Movet, excitat: vibrata, agitata, hastæ instar. His agitationibus acceleratur jactus teli aut fulminis. Mox libratum fulmen eodem sensu ; nam librare pr. de motu manus, quo exploramus pondera. Similes autem motus faciunt, qui magna vi projicere aliquid volunt. Cf. Arntzen. et Schwarz. ad Plin. Paneg. xiii. Libratum ab aure cum vi pingendi. Jacula enim mittuntur vel ab aure, vel a latere vid. Cerda ad Virgil. Æneid. ix. 417; ubi, summa telum librabat ab aure.

312. Anima expulit.] Vita privavit, et rotis, curru dejecit. Animum expellere est infra vi. 618. Durum quidem est anima expellere, ferendum tamen in poeta, præsertim quum rotis addatur. Sæpe enim duobus diversis

316

Expulit, et sævis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi; et saltu in contraria facto
Colla jugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.
Illic frena jacent, illic temone revulsus
Axis; in hac radii fractarum parte rotarum:
Sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,
Volvitur in præceps, longoque per aera tractu
Fertur; ut interdum de cœlo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbe

nominibus unum verbum sic accommodatur. Similiter autem fere locutus est Plin. viii. Ep. iv: Pulsum regia, pulsum vita. Sævi ignes, Jovis fulmina, ut IV. Trist. iii. 69. Male igitur h. 1. quidam, sæ vos.

315. Jugo eripiunt.] Burm. monet, recte quidem dici collis juga excutere, non autem colla jugo; atque etiam Senec. Hipp. 1084, ubi Nostrum imitatur, scripsisse, seque luctantur jugo Eripere.

316. Illic frena jacent.] Lucian. d.1.: Κατέαγε ὁ ῥυμὸς, καὶ ἕτερος τῶν τροχῶν συντέτριπται. Rutili capilli, quales, Tacito auctore, Germani prisci habebant, ponebantur apud Veteres in magna parte pulchritudinis. Dicuntur etiam flavi, Græce λiσai et χρυσαὶ τρίχες : vide H. Stephanum ad Anacreontis Od. xxix. 5. Volvi de decidente etiam, vi. 238; Virg. Æn. i. 115. In præceps, in caput, prono capite; Stella, etc. Confer Callim. hymnum Del. 38. Hujusmodi ignes in aere emicantes, Græcis dicebantur diάTTOVTES. Senec. Nat. Quæst. ii. 14: Stellæ transvolantes.

318. Late laceri.] Burm. aures ingrato sono late laceri offendebantur; quapropter cum MSS. nonnullis malebat laceri late. Sed vid. ad i. 299.

321

322. Potuit cecidisse videri.] Respexit fortasse Aristotelis Meteor. i. 4; ubi hujusmodi ignes vocantur dokovvτες ἀστέρες διάττειν. Cum tali stella etiam apud Homerum, Il. A. 75. Minervæ delapsus comparatur. Phaeth. casum in Winkelmanni Monum. ineditis, n. 43. expressum vides.

323. Diverso orbe.] Diversus orbis, pars orbis terrarum opposita, nempe septentrionalis. Eridanum excepisse Phaethonta, Veteres constanter tradunt, nisi quod Aristoteles de Mirabb. 82: lacum aquis fervidis æstuantem juxta hunc fluvium nominat. Antiquissimis Græcis Eridanus erat in margine Europa occidentali, in Oceanum septentrionalem se exonerans, ad cujus ostium electrum reperiebatur, et a quo non procul insulæ aberant stannum mittentes. Rhenum eos intellexisse Vossius ad Virgil. Georg. i. 482. argumentis non contemnendis docet. Sed Pherecydes primus Padum in Italia, qui tum Græcis innotuerat, eo nomine a majoribus designatum esse putavit (Hygin. fab. 154.) cujus auctoritatem reliqui deinceps Græci et Romani sequuti sunt. Vid. et Munker. ad Hygin. dicto loco. Usurp. h. 1. maximus, ut a Virg. rex fluviorum.

« AnteriorContinua »