Imatges de pàgina
PDF
EPUB

160

Corripuere viam, pedibusque per aera motis
Obstantes findunt nebulas, pennisque levati
Prætereunt ortos iisdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat; nec quod cognoscere possent
Solis equi; solitaque jugum gravitate carebat.
Utque labant curvæ justo sine pondere naves,
Perque mare instabiles nimia levitate feruntur;
Sic onere insueto vacuos dat in aera saltus,
Succutiturque alte, similisque est currus inani.
Quod simul ac sensere, ruunt, tritumque relinquunt
Quadrijugi spatium, nec, quo prius, ordine currunt.

158. Viam, iter, corripere, celeriter facere. Euri fere excitantur sole oriente; solis enim advenientis calore aer movetur.

160. Prætereunt Euros, proprie accipi potest, non proverbialiter, de celerrimo volatu, ut putabat Burm. quanquam id in aliis locis valet, ubi equi hominum describuntur, ut Virgil. Æn. xii. 334. 345; Manil. v. 79; et sæpe apud Homerum, qui tamen equos nunquam celeriores ventis, sed æque celeres ac ventos facit, quoniam, observante Schol. ad Iliad. K. 437: ̓Ανέμου θᾶσσον οὐδέν. Vide Valken. Diatrib. Eurip. p. 107. Verum hodie quidem equi Anglici venti celeritatem adeo superant : vide Buesching. in Vorbereitung zur Geographie, p. 58. n. 2: multoque celerior ex ratione aspectabili, et opinione Veterum cursus solis. Itaque et Homer. h. solem, p. 106. Ern. hos equos celeriores facit ventis, ex emendatione quidem Valk. quem vide d. 1. Pars, regio cœli, ut sæpe.

161. Sed leve pondus, etc.] Levitas corporis princeps confusionis causa; hinc commode eam mox similitudine non male delecta illustrat. Lucian. d. 1.: Οἱ ἵπποι ὡς ᾔσθοντο οὐκ ὄντα ἐμὲ τὸν ἐπιβεβηκότα, καταφρονήσαν

165

τες τοῦ μειρακίου ἐξετράποντο τῆς odov. Cf. cum omni h. 1. Senec. Hipp. 1065 sqq. Cognoscere, vel sentire, vel agnoscere. Senec, d. 1.: Currus non suum agnoscens onus. Jugum, ut ver. 109. solita gravitate carebat. Nempe Diis, quibus magna membra passim tribuuntur, etiam ponderosum corpus esse debebat. Hinc gravis currus Jovis Horat. I. Od. xii. 58. Cæterum eandem sententiam ter dixit loquaciter.

163. Labant.] Labare, nutare in utramque partem. Pondus, id quod navi imponitur. Instabiles, quæ non certum et firmum cursum tenent, huc illucve jactantur a ventis. Etiam Virg. Georg. iv. 195: Cymbæ instabiles fluctu jactante saburram Tollunt. Ferri et pepeolau, proprie de nave.

165. Vacuos dat, etc.] Facilius fuisset, currus onere assueto vacuus dat saltum; sed magis poeticum, saltus onere vacuos. Cf. Homer. h. Apoll. ver. 234.

167. Ruunt.] Euripid. ai deπTаVT' ἐπ ̓ αἰθέρος πτύχας. Ibidem pater aliquandiu sequitur currum, inclamatque filio : ἐκεῖσ ̓ ἔλα· τῇ ῥα, etc.

168. Currunt.] Verba nec-currunt otiose addita. Apud Manil. i. 742. Phaethon, ut major parente vi

Ipse pavet; nec qua commissas flectat habenas,
Nec scit qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis. 170
Tum primum radiis gelidi caluere Triones,
Et vetito frustra tentârunt æquore tingui.
Quæque polo posita est glaciali proxima serpens,
Frigore pigra prius, nec formidabilis ulli,
Incaluit; sumpsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.

deatur, sponte relinquit monstratas

vias.

171. Tum primum, etc.] Hic versus ita legitur in nostro Cod. R. A.: Solis tum radiis gelidi incaluere Triones. Triones, septem stellæ clarissimæ in Ursa majore, quas Græci uažav, plaustrum, Latini septem triones dixerunt, quia olim sub plaustri, aut septem boûm, jugo junctorum, specie comprehendebantur. Triones, vocab. rusticum et antiquum, quo olim boves significabantur: Hygin. P. A. ii. 2; Gellius, N. A. ii. 21. H. 1. ut sæpe, intelligitur Ursa major et minor. Virgil. Æn. i. 744. gemini Triones. Hi, quoniam polus septentrionalis supra finitorem nostrum elevatus est, nunquam occidunt, aut, sermone poetico, nunquam æquore tinguuntur. Hinc suaviter Virgil. G. i. 246: Arctos Oceani metuentes æquore tingui. Sed Noster fabulam hic respicit, quam mox narrabit ver. 528 sqq.

172. Vetito æquore.] Vetitum æquor (quod imitati sunt Claud. Rapt. Pr. ii. 89; et Sen. Med. ver. 758) Ovid. memorat. Cæterum anachronismi se reum fecit poeta, quod ea hic jam sidera commemorat, quorum originem infra demum narrabit. Cuperi et Burm. rationes non sufficiunt purgando poeta. Melius est dicere, poetam hic, ut passim alibi, miscuisse rerum naturam et mythologiam.

175

173. Serpens.] De serpente vid. ad ver. 138. Pigra, quia tarde move

tur.

174. Frigore pigra.] Serpentes enim quum frigore rigent, venena torpent ; sed, ubi incaluerunt, vim suam recipiunt. Vide Senec. Epist. xlii. Ipsum frigus dicitur pigrum, quia pigros, tardos reddit. Verum tales lusus alieni sunt tanti mali enarratione.

176. Bootes.] Sidus stellarum xiv. juxta Ursam majorem, quam sequitur et veluti servat, unde idem Arctophylax. Sed quum Ursa etiam äμaža, plaustrum, vocaretur, placuit Græcis huic quoque sideri vicino, nomen illi accommodatum imponere, unde Bootes, i. e. boûm impulsor, bubulcus vide Hygin. A. P. ii. 4. Is vero, quum et ipse tarde moveatur, a Juvenal Sat. v. 23. et a Nostro III. Fast. 405. piger vocatur; h. 1. tardus, quod epitheton bene convenit bubulcis, qui propter boum tarditatem et ipsi tardi sunt. Virgil. Ecl. x. 19. tardi venere bubulci. Cf. Propert. III. Eleg. iii. 57. Turbatum æstu et aspectu solis vicini.

177. Tenebant, retinebant, morabantur, quo sensu tenere apud Cic. et alios passim. Miror igitur, Heinsio placere potuisse, trahebant; nam trahere potius est cunctantem cum vi secum abducere, quod ab h. 1. est alienissimum.

180

Ut vero summo despexit ab æthere terras
Infelix Phaethon, penitus penitusque jacentes;
Palluit, et subito genua intremuere timore;
Suntque oculis tenebræ per tantum lumen oborta.
Et jam mallet equos nunquam tetigisse paternos ;
Jamque agnôsse genus piget, et valuisse rogando :
Jam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta
Præcipiti pinus Borea, cui victa remisit
Frena suus rector, quam Dis, votisque reliquit.
Quid faciat? multum cœli post terga relictum;
Ante oculos plus est; animo metitur utrumque.
Et modo, quos illi fato contingere non est,

178. Ut vero summo, etc.] Novæ accedunt perturbationis causæ : Lucian. d. 1. ἐπικύψας ἐς βάθος ἀχανὲς ἐξεπλάγη.

179. Penitus, profunde. Mela, ii. 1 : Aurum terra penitus egestum. Etiam jacere notionem profunditatis adjuvat, ut viii. 750. Penitus penitusque. Hoc est valde depressas ac longe a se remotas; nam geminatum illud adverbium immensum intervallum significat inter cœlum et terras, et facit idem quod repetitio in loco citato: Silva sub hac, silva quanto jacet herba sub omni.

181. Suntque oculis, etc.] Fallitur Farnab. quum in his verbis oğuμwρov quærit. Satis enim constat, et experti scimus omnes, nimium lumen hebetare oculorum aciem.

184. Meropis, scilicet filius, ellipsi Græca. Flor. II. vi. 19: Bomilcaris Adherbal. Merops fuit maritus Clymenes; quanquam Meropes dicantur homines apud Homerum, quod divisas habeant voces ; qua in significatione hic quoque accipi potest, ac si diceret cupiens jam hominis filius, magis quam Dei, appellari.

185. Pinus, navis, acta, quæ agitur, rapitur a Borea, cujus rabies pluVOL. III.

185

rimas procellas excitat. Præceps, qui naves præcipites dat sæviens, ut præceps Africus, Horat. I. Od. iii. 12. Rector, gubernator. Frena, gubernacula: III. Fast. 293. habena. Solent enim navis et currus inter se comparari, præeunte Homero, qui gubernatorem dixit: ἡνίοχον νεώς. Contra auriga vaúkλŋpos apud Eurip. Hipp. ver. 1224. Cf. Noster, I. Trist. iv. 11 sqq. Victa, scilicet a ventis. Verbum in hac re proprium (vid. Mariang. Accursius in Diatrib.) et elegans; venti enim veluti prœlia committunt cum navibus, et vel victores, vel victi nautarum arte discedunt: Horat. III. Od. xxiv. 40.

186. Dis.] Aut Diis pelagi, aut Diis tutelaribus navis, quorum imago in puppi stabat, et quos nautæ, tempestate orta, votis suscipiendis precibusque faciendis placare conabantur. Hor. I. Od. xiv. 10. Fast. iii. 593.

189. Non est, ouк ori, non licet. Cf. xi. 354. Nec nomina novit equorum, ut singulos voce mulcere et mitigare possit. Cf. v. 402; et Senec. Hipp. ver. 1053. Etiam ap. Homer. heroes alloquuntur equos suos. Il. e. 184.

[ocr errors]

190

Prospicit occasus: interdum respicit ortus; Quidque agat ignarus, stupet; et nec frena remittit, Nec retinere valet; nec nomina novit equorum. Sparsa quoque in vario passim miracula cœlo, Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus Scorpios; et cauda flexisque utrimque lacertis, 196 Porrigit in spatium signorum membra duorum. Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni Vulnera curvata minitantem cuspide vidit; Mentis inops, gelida formidine lora remisit. Quæ postquam summum tetigere jacentia tergum, Exspatiantur equi; nulloque inhibente per auras Ignotæ regionis eunt; quaque impetus egit, Hac sine lege ruunt; altoque sub æthere fixis

193. Vario cœlo.] Varium cœlum, cœlum variis miraculis, i. e. miris ferarum formis obsitum. Etiam Senec. Ep. xc. p. m. 684. forte ex h. 1.: Quidni juvaret vagari (oculis) inter tam late sparsa miracula cœli? Infra xi. 309: Nox cœlum sparserat astris. Eveniunt nunc ea, quæ prædixerat Apollo.

195. Est locus.] A polo arctico repente equi cursum flexerunt in partem australem. Concavat exquisitius quam, curvat. De scorpio et spatio, quod occupat, dictum ad ver. 82. Verba flexis utrimque commode abesse possent; idem enim præcedit. Apud Lucian. d. 1. Phaethon, metuens, ne excideret, remissis habenis, partem currus eminentem manibus apprehendit. Sed Ovidii figmentum melius est, quum ei lubuerit formis siderum naturam terrestrium animantium tribuere.

198. Nigri-veneni.] Apollodor. apud Plin. H. N. xi. 25. auctor est, Scorpionem fundere candidum vene

num.

200

Sed nigrum et atrum perpetuum fere epitheton veneni. Heynius autem ad Virgil. Æneid. vii. 354. monet, verba madidum sudore veneni non ita capienda esse, quasi exsudâsse eum venenum crediderit, sed sudorem veneni poetica et exquisita ratione dictum esse pro veneno simpliciter; madidum autem nihil aliud, nisi profluentem oris saniem, indicare. Sed quum poeta nunc omnia ardentia fingat, atque in omni h. 1. ingenio suo luxurianti passim indulgeat, ut ad ver. 173 admonitum, quidni etiam Scorpionem sudantem cogitemus, præsertim quum verba huc ducant? Scorpionis autem cauda desinit in curvatam cuspidem, et semper in ictu est, nulloque momento meditari cessat, ne quando desit occasioni: Plin. H. N. xi. 25. Non mirum, si puer hunc metuit.

204. Sine lege.] Sine ordine aut imperio. Apud Lucian. d. 1. currum rapiunt ἄρτι μὲν ἐπὶ τὰ λαιὰ, μετ ̓ ὀλίγον δὲ ἐπὶ τὰ δεξιὰ, καὶ ἄνω καὶ

Incursant stellis, rapiuntque per avia currum: 205
Et modo summa petunt, modo per decliva viasque
Præcipites spatio terræ propiore feruntur :
Inferiusque suis fraternos currere Luna
Admiratur equos; ambustaque nubila fumant.
Corripitur flammis, ut quæque altissima, tellus;
Fissaque agit rimas, et succis aret ademptis. 211
Pabula canescunt; cum frondibus uritur arbos ;
Materiamque suo præbet seges arida damno.
Parva queror; magnæ pereunt cum mœnibus ur-
Cumque suis totas populis incendia gentes [bes;
In cinerem vertunt: silvæ cum montibus ardent. 216
Ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus, et Ete;

κάτω, ὅλως ἔνθα ἐβούλοντο αὐτοί. Id Noster sic exprimit, quasi in æthere, ut in terra, præcipitia essent et avia. Hunc lusum in hac narratione non magis probo, quam illum ver. 133. Ambusta nubila facilius exeusem, quia, Homero auctore, ardentia flumina fingere licebat.

206. Decliva pro declivia.] Sic supra acclivus, acclivis.

210. Ut quæque altissima.] Scilicet ita maxime corripitur; quam formam Cic. amat. Indignor autem, poetam mox minutiis enumerandis immoratum esse, atque acumen illud admicuisse Materiamque, etc. Quod Claud. xxxiii. 163. de Etna imitatus est : damnisque suis incendia nutrit.

214. Manibus.] Mania sunt domus, ædificia. Florus, i. 4: mania muro amplexus est. Vide Gronovium, Observ. ii. 12.

215. Cum suis populis gentes unum atque idem esse putat Ciofan. Male; gentes et populi, aut nutiones et populi differunt ut totum et pars. Germani sunt natio; Westphali, Saxones et Bavari sunt populi. Vid. Gloss. MSS. Guelf. I. ad Sallust. Cat. X. Burm.

præterea monet, gentes sæpe poni pro terris vel regionibus, idque satis docuisse Gronov. ad Liv. v. 34. Etiam apud Homer. dnμos interdum de terra occurrit, ut Od. Z. 3; Il. B. 547; et sic gens apud Virgil. Æneid. i. 533. Contra terræ pro hominibus terras incolentibus, v. Drakenb. ad Sil. iii. 75. Argutatur Burm. ad Heroid. i. 24. ubi in singul. cinerem plus inesse putat, quam in plural. cineres.

217. Ardet Athos, etc.] Sequuntur catalogi montium, mox fluviorum, quales intexere poetæ solent, forte eruditionis ostentandæ causa. Noster consilio narrationis satis fecisset, si paucioribus ex utroque genere defunctus esset. Athos, hodie Monte Santo, mons Macedoniæ, cujus altitudo tanta, ut cacumine nubes superet umbramque usque ad Lemnum insulam jaculetur, quæ abest 87 millia passuum: Plin. H. N. iv. 12; Mela II. ii. 130. Taurus, immensus montium altissimorum tractus, a Chelidonio promontorio exoriens et totam pæne Asiam percurrens: Curtius vii. 3. Vocatur Cilir, quia mediam Ciliciam dividit. Tibul. I. vii. 16: Frigidus in

« AnteriorContinua »