Imatges de pàgina
PDF
EPUB

105

Propositumque tenet; flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summæ
Curvatura rota: radiorum argenteus ordo.
Per juga chrysolithi, positæque ex ordine gemmæ,
Clara repercusso reddebant lumina Phœbo.
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur, opus-

que

104. Tenet propositum, consilium, institutum, is, qui in eo permanet, neque ab eo deterreri potest. Tenax propositi, Horat. III. Od. iii. 1. Noster, Art. Amat. lib. i: Lecturam spera, propositumque tene. Metamorph. x: Propositique tenax, quodcunque sit, orat ut ipsi Indicet. Cornelius Nepos, vita Eumenis: Itaque hoc propositum tenuit. " Vide, inquit Seneca, de Provid. quam alte descendere debeat virtus: scies illi non per secura vadendum esse." Ardua prima via est, et qua vix, etc.

Hæc quum

audîsset ille generosus adolescens : "Placet, inquit, via; ascendo. Est tanti per ista ire casuro." Non desinit tamen pater acrem animum metu territare. Utque viam teneas, nulloque errore traharis; Per tamen adversi, etc. Post hæc ait: Finge datos currus. "His, inquit juvenis, quibus me deterreri putas, incitor: libet illic stare, ubi ipse Sol trepidat: humilis et inertis est tuta sectari: per alta virtus it."

107. Aureus axis erat.] Cf. Hom. II. E. 721-731. ubi currus Junonis describitur: reprehensus autem Noster est a multis propter crebram voc. aureus repetitionem; sed bene defenditur a Burmanno optimorum poetarum auctoritatibus, Callim. h. Apol. 33; Dian. 110; Del. 260; Virgil. Æneid. i. 448; iv. 138; quibus præ

110

iverat Homer: vide etiam Victor. Varr. Lect. xxxiii. 12: quanquam vix opus erat, exemplis aliorum munire ea, quæ elegantissimo cuique per se probantur. Ita enim magnificentia currus fortius sentitur a lectore.

Ita

108. Curvatura summæ rotæ, irvç, àfic, circulus rotæ, in quo finguntur radii. Radiorum ordo, exquisite pro radii, qui ordine disponuntur. Tibul. II. v. 31. arundinis ordo. Jugum, lignum transversum in extremo temone, quod collis equorum imponebatur. Id etiam in regiis curribus e pretiosa materia fieri et gemmis exornari solebant. In Darii curru distinguebant internitentes gemmæ jugum : Curt. III. iii. 16. Et jugum equorum solarium Winkelm. in Monum. Ined. n. 43. expressum exhibet.

109. Chrysolithi aureum colorem referunt, aurumque adeo coloris saturitate superant. Plin. Hist. Nat. xxxvii. 9: Chrysolithi et aliæ gemmæ. Simile est, Zɛuç kai Jɛoí: vid. Bergler. ad Aristoph. Plut. init.

110. Repercusso Phabo, dum radii Phoebi repercutiebantur; e copia poetica additum. Cf. iv. 348. ubi sic referiri.

111. Magnanimus, id est, qui magna appetit; sic Phaethont. vocat etiam Lucret. v. 401; Generosum, Senec. de Provid. v.

115

Perspicit; ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria: diffugiunt stellæ; quarum agmina cogit
Lucifer, et cœli statione novissimus exit.
At pater ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremæ velut evanescere Lunæ,
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa Deæ celeres peragunt; ignemque vomentes,
Ambrosia succo saturos, præsepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia frena.

120

113. Aurora et ipsa quadrigis aut bigis cœli convexum ante Solem decurrere ab aliis poetis fingitur. Hom. Od. v. 246; Virg. Æneid. vi. 535. Sed. h. 1. nil nisi atria aperit, e quibus purpureum lumen in cœlum effunditur. Etiam ver. 144. tantum effulget. Plena rosarum, rosea. Omnia, quæ Auroræ sunt, poetis dicuntur rosea, crocea aut punicea. Nota est ex Homero, Aurora ροδοδάκτυλος, ῥοδόπηκος, κροκόπεπλος.

114. Diffugiunt stella.] Quia non amplius cernuntur præ splendore solis. Aurora διώκουσ ̓ ἄςτρα Euripid. Ion. ver. 1158; et inde Aurora sidera fugans, apud Senec. Octav. ii. Diffugiunt stella. Ex sententia vulgi. Neque enim stellæ diffugere possunt, quum sint fixæ; sed adveniente Aurora fulgere desinunt. Quarum agmina cogit, quarum ultima est stella Veneris, quæ, quum antegreditur solem, pwopópos, Lucifer, dicitur: Cic. N. D. ii. 20. Cf. infra xi. 97; Senec. Hercul. Fur. ver. 128. Idemque quum, occidente sole, incipit lucere, Hesperus vocatur. Agmen cogere e re militari ductum. Eleganter autem stellæ tam ob multitudinem, quam ob ordinem, quo dispositæ sunt, cum exercitu comparantur. Hinc apud

poetas passim dicuntur excubare, stationes obire, etc. Itaque Noster addit, cali statione noviss. exit, ultimus excubias in cœlo deserit, Nec minus venuste de Argi oculis, lib. i. 626: Inde suis vicibus capiebant bina quietem : Cætera servabant, atque in statione manebant.

117. Extreme Luna.] Et hoc suaviter dictum de Luna quæ mox eripietur oculis. Sic xii. 53. extrema tonitrua, quorum sonus jam fractus ad nos venit, moxque desinet. Similiter extremus ignis, qui in eo est, ut exstinguatur, Virg. Æn. ix. 352.

118. Hora.] Filiæ Themidis, janitrices cœli et ministræ Phoebi, quarum nomina Eunomia, Dice, Irene: Hesiod. 901; Orph. Hymn. 42. Alii aliter. Homer. Il. O. 433 sqq. currum et equos Junonis curant. Ambrosia non modo cibus Deorum, sed et pabulum equorum divinorum; iv. 215: Ambrosiam pro gramine habent. Cf. Homer. Il. E. 369. Et Ambrosia omnino sunt cœlestia. Altis, magnificentiæ et dignitatis causa, ut ver. 1. regia alta; ver. 105. alti currus. Sonantia, quippe aurea, ut xρvσáμжVKES equi Junonis apud Homer. Pluto contra habet obscura tinctas ferrugine habenas, v. 404.

Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit; et rapidæ fecit patientia flammæ ;
Imposuitque comæ radios, præsagaque luctus
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit:

66

125

Si potes hic saltem monitis parere paternis; Parce, puer, stimulis; et fortius utere loris. Sponte sua properant: labor est inhibere volentes: Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum est lato curvamine limes, 130 Zonarumque trium contentus fine; polumque Effugito australem, junctamque aquilonibus Arc

ton.

122. Medicamine.] Succo, ut iv. 388; vi. 140. Sacro, divino, cœlesti. Putant h. 1. respexisse Claudian. Rapt. Pros. iii. 403: Arcano perfudit robora succo, Quo Phaethon irrorat equos.

123. Contingere, pro oblinire etiam xiv. 607; Lucret. i. 937. Rapida, vehemens. Sic sol rapidus, astus rapidus, Virgil. Eclog. ii. 10. ubi Heynius monet, ductum vocab. ab iis, qui rapido, i. e. incitato cursu feruntur; quod tamen paulo altius repetitum mihi videtur. Rapere, ut modo monuimus, omnino et celeritatem et violentiam indicat. Igitur rapida flamma, quæ celeriter et cum vi corpora invadit atque absumit. Cf. ver. 237; iii. 375. De radiis illis, v. ad ver. 40. Hinc Claud. xxviii. 191. de Phaethonte : Mortalique diem sperat diffundere vultu.

126. Si potes, etc.] Præcepta, quibus præmonetur filius, qualia Phoebus etiam apud Euripid. dederat, ut ex fragm. apparet. Summam eorum habet Lucian. Dial. Deor. 'Yεléμnv, ὅπως μὲν χρὴ βεβηκέναι αὐτὸν, ἐφ' ὁπόσον δὲ ἐς τὸ ἄνω ἀφέντα ὑπερενεχθῆναι, εἶτα ἐς τὸ κάταντες ἐπινεύ

ειν, καὶ ὡς ἐγκρατῆ εἶναι τῶν ἡνιῶν, καὶ μὴ ἐφιέναι τῷ θυμῷ τῶν ἵππων.

127. Puer, ut raiç, pro filio. Stimulis, κέντροις, Veteres utebantur loco scutica aut flagelli. Fortius utere loris, arctis loris contine equos, ut loquitur Senec. Hipp.

128. Volentes, scil. properare. Sæpe ita ponitur in ellipsi; vid. Heins. ad h. 1. et Schegk. ad Vell. II. lxii. 3.

129. Directi quinque arcus sunt quinque illi circuli paralleli, quibus sphæra dividitur.

130. Sectus-limes.] Descriptio Zodiaci, Græcis a forma Aogòç, obliquus, dicti. Virg. Georg. i. 238. Via secta per ambas (zonas temperatas,) Obliquus qua se signorum verteret ordo. Totus locus optime e sphæra intelligitur.

131. Zonarumque trium, etc.] Namque Zodiacus curvatur per zonam torridam, et attingit fines utriusque temperatæ. Loquitur autem rursus ita, quasi totus Zodiacus uno die percurrendus esset.

132. Australem.] Eurip. frag. vii: Ελα δὲ μηδὲ Λιβυκὸν αἰθερ ̓ ἐμβαλών. Arctos. Ursa, duplex sidus in polo septentrionali: Arctos major, constans stellis xxv; et Arctos minor, quæ ha

[rum.

Hac fit iter; manifesta rotæ vestigia cernes.
Utque ferant æquos et cœlum et terra calores, 134
Nec preme, nec summum molire per æthera cur-
Altius egressus, cœlestia tecta cremabis;
Inferius, terras: medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet in anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad aram;
Inter utrumque tene: fortunæ cetera mando; 140
Quæ juvet, et melius, quam tu tibi, consulat, opto.
Dum loquor; Hesperio positas in litore metas
Humida nox tetigit: non est mora libera nobis :
Poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.

bet stellas vii. Hæc vocatur etiam Cynosura, illa Helice. Itaque juncta Aquilonibus Arctos est polus arcticus s. septentrionalis.

133. Rota vestigia.] Hinc ver. 167. tritum spatium. Ludit ingenium Ov. ut Heroid. xviii. 133: Jam patet attritus solitarum limes aquarum, Non aliter, multa quam via pressa rota.

135. Molire-currum.] Moliri currum, regere, agere currum. Virgil. Eneid. xii. 227. moliri habenas; Noster. v. 367. moliri, i. e. mittere, sagittas: nam moliri de omni labore et opera usurpatur. Premere, justo inferius agere.

138. Anguis, sive draco, sidus magnum inter duas Arctos. Cf. iii. 45. Vocatur tortus, quoniam ita locatus est, ut Arcton majorem cauda flexa, medii corporis sinu Arcton minorem includat, capiteque reducto circulum Arcticum attingat; quæ forma accommodata est naturæ anguium, qui se torquendo labuntur: vid. Hygin. A. P. iii. 2; Arat. Phænom. 45 sqq.; et ex eo Virg. Georg. i. 244. ubi flexu sinuoso elabitur. Neu te dexteriordeclinet, Neve sinisterior-rota ducat:

noli currum vel dextrorsum ad Septentrionem, vel sinistrorsum ad australem polum agere.

139. Ara, sidus australe, attingens Scorpii caudam extremam. Vocatur etiam Ovμlarnρlov, thuribulum. Pressam, quoniam pars mundi australis paulatim vergit infra ὁρίζοντα.

140. Tene, nempe cursum. Fortuna, etc. Votum solenne, quum in rebus dubiis aliquid audendum.

142. Dum loquor.] Jam nox cedere cœpit, moxque terram relinquet. Humida, ob rorem; v. 443: pruinosa tenebræ. Hesperium litus, litus maris Atlantici, in quo, ut soli, ita et nocti meta, répara, veluti positæ sunt, ad quas ubi pervenit, in mare mergitur. Meta, termini, ad quos contendimus cursu, h. 1. de horizonte occidentali : vid. Spanhem. et Ernesti ad Callimach. h. Del. ver. 169: Media meta, Virg. Æn. v. 835. est vertex cœli. Metæ proprie ponuntur aut consti

tuuntur.

143. Non est mora libera.] Non est integrum nobis morari. Sic Virgil. Æneid. xii. 74: Neque enim Turno mora libera mortis.

145

Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus
Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris,
Dum potes, et solidis etiamnum sedibus astas;
Dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quæ tutus spectes, sine me dare lumina terris.'

Occupat ille levem juvenili corpore currum; 150 Statque super; manibusque datas contingere habeGaudet; et invito grates agit inde parenti. [nas Interea volucres Pyroeis, Eous, et Æthon,

Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant. Quæ postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, 156 Repulit, et facta est immensi copia mundi,

145. Corripe.] Euripid. Phaeth. Παῖς ἔμαρψεν ἡνίας.

147. Solida sedes, regia, non per aerem volans, sed firmis innitens fundamentis. Eur. Phaeth. fragm. 6: Μὴ θίγῃς ἡνιῶν, παιδίον, ἄπειρος ὢν, μηδ' ἀναβῆς τὸν δίφρον, ἐλαύνειν μὴ μαθών.

150. Occupat ille levem, etc.] Hactenus pleraque fere omnia bene tractata, omnisque locus descriptionibus, orationibus, narrationibus apte distinctus atque dispositus. Jam hinc cursus ipse incipit, qui phantasiæ poetæ latum campum præstravit. Sed hic duo rursus vituperanda sunt: primum nimia longitudo, ad quam eum forte eruditionis ostentandæ studium seduxit; tum neglectus rerum dilectus minutias enim nonnullas intexuit, quæ tantæ calamitatis descriptionem dedecent. Etiam jocosius quædam aut argutius pro re dicta sunt. Occupat, etc. Junge levem juvenili corpore, propter juvenile corpus. Occupat ille levem, etc. Hic versus rara apud Nostrum et omnes

alios poetas, sed frequenti apud Maron. imagine verborum emicat.

153. Interea volucres, etc.] Alii alia equis solaribus nomina imponunt: vid. Hygin. fab. 183. ibique Munker. et Spanhem. ad Callim. h. Del. 169.

155. Flammiferis.] Unus Vatican. Thuan. et Leidens. pro varia lect. fumificis, quod Burm. non temere abjiciendum putat, quoniam flammifer de cœlo similibusque dici soleat. Repagula, ligna transversa, quibus ostia firmantur. Sagittarius de Januis Vett. p. 78. intelligit h. 1. ligna, quibus equi in stabulis distinentur, ne libere excurrant: male. Equi enim jam juncti erant currui, et mox Tethys illa repagula repellit. Rectius sentiunt, qui putant, poetam respexisse ad carceres in Circo.

156. Quæ postquam Tethys.] Vid. ad ver. 69. Nepotis. Nempe Clymene filia Tethyos et Oceani.

157. Mundi.] Mundus, cœlum, ut sæpe. In sqq. numeri bene accommodati sunt cursus celeritati.

« AnteriorContinua »