Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Propositumque tenet; flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos 105
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summæ
Curvatura rotæ : radiorum argenteus ordo.
Per juga chrysolithi, positæque ex ordine gemmæ,
Clara repercusso reddebant lumina Phæbo. 110
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur, opus-

que

Hæc quum

tanti per

104. Tenet propositum, consilium, institutum, is, qui in eo permanet, neque ab eo deterreri potest. Tenar propositi, Horat. III. Od. iii. 1. Noster, Art. Amat. lib. i: Lecturam spera, propositumque tene. Metamorph. x: Propositique tenat, quodcunque sit, orat ut ipsi Indicet. Cornelius Nepos, vita Eumenis : Itaque hoc propositum tenuit. Vide, inquit Seneca, de Provid. quam alte descendere debeat virtus : scies illi non per secura vadendum esse.' Ardua prima via est, et qua vix, etc. audisset ille generosus adolescens : “ Placet, inquit, via ; ascendo. Est

ista ire casuro.” Non desinit tamen pater acrem animum metu territare. Utque viam teneas, nulloque errore traharis; Per tamen adversi, etc. Post hæc ait: Finge datos currus. “His, inquit juvenis, quibus me deterreri putas, incitor: libet illic stare, ubi ipse Sol trepidat : humilis et inertis est tuta sectari : per alta virtus it.”

107. Aureus aris erat.] Cf. Hom. Il. E. 721-731. ubi currus Junonis describitur: reprehensus autem Noster est a multis propter crebram voc. aureus repetitionem ; sed bene defenditur a Burmanno optimorum poetarum auctoritatibus, Callim. h. Apol. 33; Dian. 110; Del. 260; Virgil. Æneid. i. 448; iv. 138 ; quibus præ

iverat Homer: vide etiam Victor. Varr. Lect. xxxiii. 12: quanquam vix opus erat, exemplis aliorum munire ea, quæ elegantissimo cuique per se probantur. Ita enim magnificentia currus fortius sentitur a lectore.

108. Curvatura summæ rota, irug, åfis, circulus rotæ, in quo finguntur radii. Radiorum ordo, exquisite pro radii, qui ordine disponuntur. Ita Tibul. II. v. 31. arundinis ordo. Jugum, lignum transversum in extremo temone, quod collis equorum imponebatur. Id etiam in regiis curribus e pretiosa materia fieri et gemmis exornari solebant. In Darii curru distin. guebant internitentes gemma jugum : Curt. III. ii. 16. Et jugum equorum solarium Winkelm, in Monum. Ined. n. 43. expressum exhibet.

109. Chrysolithi aureum colorem referunt, aurumque adeo coloris saturitate superant. Plin. Hist. Nat. xxxvii. 9: Chrysolithi et aliæ gemma. Simile est, Zeus kai geoí: vid. Bergler. ad Aristoph. Plut. init.

110. Repercusso Phæbo, dum radii Phoebi repercutiebantur; e copia poetica additum. Cf. iv. 348. ubi sic referiri.

111. Magnanimus, id est, qui magna appetit; sic Phaethont. vocat etiam Lucret. v. 401; Generosum, Senec. de Provid. v.

Perspicit; ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria: diffugiunt stellæ ; quarum agmina cogit
Lucifer, et coeli statione novissimus exit. 115
At pater ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremæ velut evanescere Lunæ,
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa Deæ celeres peragunt; ignemque vomentes,
Ambrosiæ succo saturos, præsepibus altis 120 -
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia frena.

113. Aurora et ipsa quadrigis aut bigis coeli convexum ante Solem decurrere ab aliis poetis fingitur. Hom. Od. ¥. 246; Virg. Æneid. vi. 535. Sed. h. l. nil nisi atria aperit, e quibus purpureum lumen in coelum effunditur. Etiam ver. 144. tantum effulget. Plena rosarum, rosea. Omnia, quæ Auroræ sunt, poetis dicuntur rosea, crocea aut punicea. Nota est ex Homero, Aurora ροδοδάκτυλος, ροδόπηκος, κροκόπεπλος.

114. Diffugiunt stellæ.] Quia non amplius cernuntur præ splendore solis. Aurora διώκουσάστρα Euripid. Ιon. ver. 1158; et inde Aurora sidera fugans, apud Senec. Octav.ii. Diffugiunt stella. Ex sententia vulgi. Neque enim stellæ diffugere possunt, quum sint fixæ ; sed adveniente Aurora fulgere desinunt. Quarum agmina cogit, quarum ultima est stella Veneris, quæ, quum antegreditur solem, pwopópos, Lucifer, dicitur : Cic. N. D. ii. 20. Cf. infra xi. 97; Senec. Hercul. Fur. ver. 128. Idemque quum, occidente sole, incipit lucere, Hesperus vocatur. Agmen cogere e re militari ductum. Eleganter autem stellæ tam ob multitudinem, quam ob ordinem, quo dispositæ sunt, cum exercitu comparantur.

Hinc apud

poetas passim dicuntur excubare, stationes obire, etc. Itaque Noster addit, cæli statione noviss. erit, ultimus excubias in cælo deserit, Nec minus venuste de Argi oculis, lib. i. 626: Inde suis vicibus capiebant bina quietem : Cætera servabant, atque in statione manebant.

117. Eatremæ Luna.] Et hoc suaviter dictum de Luna quæ mox eripietur oculis. Sic xii. 53. eatrema tonitrua, quorum sonus jam fractus ad nos venit, moxque desinet. Similiter eatremus ignis, qui in eo est, ut exstinguatur, Virg. Æn. ix. 352.

118. Horæ.] Filiæ Themidis, janitrices cæli et ministræ Phoebi, quarum nomina Eunomia, Dice, Irene : Hesiod. 901; Orph. Hymn. 42. Alii aliter. Homer. Il. 8. 433 sqq. currum et equos Junonis curant. Ambrosia non modo cibus Deorum, sed et pabulum equorum divinorum ; iv. 215 : Ambrosiam pro gramine habent. Cf. Homer. Il. E. 369. Et Ambrosia oinnino sunt coelestia. Altis, magnifi. centiæ et dignitatis causa, ut ver. 1. regia alta ; ver. 105. alti currus. Sonantia, quippe aurea, ut xpvo áu TUKES equi Junonis apud Homer. Pluto contra habet obscura tinctas ferrugine habenas, v. 404.

Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit; et rapidæ fecit patientia flammæ;
Imposuitque comæ radios, præsagaque luctus
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit: 125

Si potes hic saltem monitis parere paternis; Parce, puer, stimulis; et fortius utere loris. Sponte sua properant: labor est inhibere volentes: Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum est lato curvamine limes, 130 Zonarumque trium contentus fine; polumque Effugito australem, junctamque aquilonibus Arc

ton.

122. Medicamine.] Succo, ut iv. 388; vi. 140. Sacro, divino, cælesti. Putant h. l. respexisse Claudian. Rapt. Pros. iii. 403: Arcano perfudit robora succo, Quo Phaethon irrorat equos.

123. Contingere, pro oblinire etiam xiv. 607; Lucret. i. 937. Rapida, vehemens. Sic sol rapidus, æstus rapidus, Virgil. Eclog. ii. 10. ubi Heynius monet, ductum vocab. ab iis, qui rapido, i. e. incitato cursu feruntur; quod tamen paulo altius repetitum mihi videtur. Rapere, ut modo monuimus, omnino et celeritatem et violentiam indicat. Igitur rapida flamma, quæ celeriter et cum vi corpora invadit atque absumit. Cf. ver. 237; iii. 375. De radiis illis, v, ad ver. 40. Hinc Claud. xxviii. 191. de Phaethonte : Mortalique diem sperat diffundere vultu.

126. Si potes, etc.) Præcepta, quibus præmonetur filius, qualia Phoebus etiam apud Euripid. dederat, ut ex fragm. apparet. Summam eorum habet Lucian. Dial. Deor. 'Ytrebéunv, όπως μέν χρή βεβηκέναι αυτόν, εφ' οπόσον δε ες το άνω αφέντα υπερε νεχθήναι, είτα ες το κάταντες έπινεύ

ειν, και ως εγκρατή είναι των ηνιών, και μη εφιέναι το θυμω τών ίππων.

127. Puer, ut mais, pro filio. Stimulis, κέντροις, Veteres utebantur loco scuticæ aut flagelli. Fortius utere loris, arctis loris contine equos, ut loquitur Senec. Hipp.

128. Volentes, scil. properare. Sæpe ita ponitur in ellipsi; vid. Heins. ad h. l. et Schegk. ad Vell. II. lxii. 3.

129. Directi quinque arcus sunt quinque illi circuli paralleli, quibus sphæra dividitur.

130. Sectuslimes.] Descriptio Zodiaci, Græcis a forma Aogos, obliquus, dicti. Virg. Georg. i. 238. Via secta per ambas (zonas temperatas,) Obliquus qua se signorum verteret ordo. Totus locus optime e sphæra intelligitur.

131. Zonarumque trium, etc.] Namque Zodiacus curvatur per zonam torridam, et attingit fines utriusque temperatæ. Loquitur autem rursus ita, quasi totus Zodiacus uno die percurrendus esset.

132. Australem.] Eurip. frag. vii : "Έλα δε μηδε Λιβυκών αιθερ' εμβαλών. Arctos. Ursa, duplex sidus in polo septentrionali: Arctos major, constans stellis xxv; et Arctos minor, quæ ha

Hac fit iter; manifesta rotæ vestigia cernes.
Utque ferant æquos et cælum et terra calores, 134
Nec preme, nec summum molire per æthera cur-
Altius egressus, coelestia tecta cremabis; [rum.
Inferius, terras : medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet in anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad aram;
Inter utrumque tene: fortunæ cetera mando; 140
Quæ juvet, et melius, quam tu tibi, consulat, opto.
Dum loquor; Hesperio positas in litore metas
Humida nox tetigit: non est mora libera nobis :
Poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.

bet stellas vii. Hæc vocatur etiam noli currum vel dextrorsum ad SepCynosura, illa Helice. Itaque juncta tentrionem, vel sinistrorsum ad austraAquilonibus Arctos est polus arcticus s.

lem polum agere. septentrionalis.

139. Ara, sidus australe, attingens 133. Rotæ vestigia.] Hinc ver. 167. Scorpii caudam extremam. Vocatur tritum spatium. Ludit ingenium Ov. etiam Ovularnplov, thuribulum. Presut Heroid. xviii, 133: Jam patet attri sam, quoniam pars mundi australis pautus solitarum limes aquarum, Non ali latim vergit infra ορίζοντα. . ter, multa quam via pressa rota.

140. Tene, nempe cursum.

For135. Molire-currum.] Moliri cur tuna, etc. Votum solenne, quum in rum, regere, agere currum. Virgil. rebus dubiis aliquid audendum. Æneid. xii. 227. moliri habenas; No 142. Dum loquor.] Jam nox cedere ster. v. 367. moliri, i. e. mittere, sagit- cæpit, moxque terram relinquet. Hutas : nam moliri de omni labore et mida, ob rorem ; v. 443: pruinosa opera usurpatur. Premere, justo in tenebræ. Hesperium litus, litus maris

Atlantici, in quo, ut soli, ita et nocti 138. Anguis, sive draco, sidus mag meta, nrépara, veluti positæ sunt, ad num inter duas Arctos. Cf. iii. 45. quas ubi pervenit, in mare mergitur. Vocatur tortus, quoniam ita locatus Metæ, termini, ad quos contendimus est, ut Arcton majorem cauda flexa, cursu, h. l. de horizonte occidentali : medii corporis sinu Arcton minorem vid. Spanhem. et Ernesti ad Calliincludat, capiteque reducto circulum mach. h. Del. ver. 169: Media meta, Arcticum attingat; quæ forma ac Virg. Æn. v. 835. est vertex cæli. commodata est naturæ anguium, qui Metæ proprie ponuntur aut constise torquendo labuntur : vid. Hygin. tuuntur. A. P. iii. 2; Arat. Phænom. 45 sqq.; 143. Non est mora libera.] Non est et ex eo Virg. Georg. i. 244. ubi flexu integrum nobis morari. Sic Virgil. sinuoso elabitur. Neu te dexterior Æneid. xii. 74: Neque enim Turno declinet, Neve sinisterior-rota ducat: mora libera mortis.

ferius agere.

Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus 145 Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris, Dum potes, et solidis etiamnum sedibus astas; Dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quæ tutus spectes, sine me dare lumina terris.”

Occupat ille levem juvenili corpore currum; 150 Statque super; manibusque datas contingere habeGaudet; et invito grates agit inde parenti. [nas

Interea volucres Pyroeis, Eous, et Æthon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant. Quæ postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, 156 Repulit, et facta est immensi copia mundi,

145. Corripe.] Euripid. Phaeth. alios poetas, sed frequenti apud MaΠαϊς έμαρψεν ηνίας. .

ron. imagine verborum emicat. 147. Solidæ sedes, regia, non per 153. Interea volucres, etc.] Alii aerem volans, sed firmis innitens fun alia equis solaribus nomina impodamentis. Eur. Phaeth. fragm. 6 : nunt: vid. Hygin. fab. 183. ibique Μή θίγης ηνιών, παιδίον, άπειρος Munker. et Spanhem. ad Callim. h. ών, μηδ' αναβής τον δίφρον, ελαύ Del. 169. νειν μή μαθών. .

155. Flammiferis.] Unus Vatican. 150. Occupat ille levem, etc.] Hac Thuan. et Leidens. pro varia lect. tenus pleraque fere omnia bene trac fumificis, quod Burm. non temere abtata, omnisque locus descriptionibus, jiciendum putat, quoniam flammifer orationibus, narrationibus apte dis de coelo similibusque dici soleat. tinctus atque dispositus. Jam hinc Repagula, ligna transversa, quibus cursus ipse incipit, qui phantasiæ ostia firmantur. Sagittarius de Januis poetæ latum campum præstravit. Sed Vett. P. 78. intelligit h. 1. ligna, quihic duo rursus vituperanda sunt : pri bus equi in stabulis distinentur, ne mum nimia longitudo, ad quam eum libere excurrant: male. Equi enim forte eruditionis ostentandæ studium jam juncti erant currui, et mox Tethys seduxit; tum neglectus rerum dilec illa repagula repellit. Rectius sentus : minutias enim nonnullas in tiunt, qui putant, poetam respexisse texuit, quæ tantæ calamitatis descrip ad carceres in Circo. tionem dedecent. Etiam jocosius 156. Quæ postquam Tethys.] Vid. quædam aut argutius pro re dicta ad ver. 69. Nepotis. Nempe Clysunt. Occupat, etc. Junge levem ju mene filia Tethyos et Oceani. venili corpore, propter juvenile cor 157. Mundi.] Mundus, cælum, ut pusOccupat ille levem, etc. Hic sæpe. In sqq. numeri bene accomversus rara apud Nostrum et omnes modati sunt cursus celeritati.

« AnteriorContinua »