Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat; Pignora da, genitor, per quæ tua vera propago Credar; et hunc animis errorem detrahe nostris." Dixerat. At genitor circum caput omne micantes Deposuit radios, propiusque accedere jussit : 41 Amplexuque dato," Nec tu meus esse negari

Dignus es; et Clymene veros," ait, " edidit ortus. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut

illud,

45

Me tribuente, feras: promissis testis adesto
Dis juranda palus, oculis incognita nostris.'
Vix bene desierat: currus rogat ille paternos,
Inque diem alipedum jus et moderamen equorum.
Poenituit jurâsse patrem, qui terque quaterque

37. Falsa sub imagine.] Falso sub prætextu, quia Deus auctor culpæ honestior. Liv. I. xiv. Virgil. Æn. iv. 172: hoc prætexit nomine culpam.

39. Errorem.] Dubium, incertitudinem. Liv. i. 24: nominum error manet. Detrahe, exime. Cic. Tusc. iv. 11: hæc detrahenda opinio est. Pluralis animi de uno: vide Burm. ad Phædr. II. ii. 5.

40. At genitor.] Statim paternus animus se prodit. Caput illud radiatum in multis monumentis conspicitur. Constat autem ea corona spiculis quibusdam, plerumque duodecim. pro numero mensium. Virg. Æneid. xii. 162 Turno tempora circum Aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen. Istis radiis Phoebus diffundit lumen ; eosdem igitur, ver. 124. filio imponit.

41. Veros edidit ortus, veram tibi indicavit originem. Edere passim indicare, profiteri, ut iii. 580. et sæpe apud Livium v; Stroth. ad i. 46.

46. Dis juranda.] Per quam Dii jurare solent. Etiam jurare paludem,

omisso rper, Latinum est, ut mox ver. 101 vid. Drakenb. ad Sil. viii. 105. Tam temere etiam Jupiter, iii. 290. jurat. Oculis incognita nostris. Plutonis nempe regnum tenebrico

sum.

47. Vix bene.] Hanc locutionem amat Noster. Cf. iii. 14; Heroidd. vi. 24; VI. Fast. 513. Bene auget notionem Tov vix. Hic quoque notatur fervidum Phaethontis ingenium. Alipedes, veloces, πτερόποδες, ὠκύποdes: apud Euripid. Phaethont. fragm. p. 463. tom. ii. edit. Lips. currus adeo Solis πτερόφορα οχήματα : vid. Morus ad Longin. xv. Jus, potestas in rem aliquam. Votum autem illud non abhorret a levitate juvenili. Equos solares expressos vides artificis manu in Lipperti Dactyl. i. 191. 738 sqq. Cæterum currum solarem in unum diem sibi expetit etiam Medea apud Senec. Med. 32 sqq.

49. Pænituit jurâsse.] Apud Lucian. Dial. Deor. Phaethon hoc moderamen suis et Clymenes precibus impetrat.

Concutiens illustre caput, “Temeraria,” dixit, 50
"Vox mea facta tua est: utinam promissa liceret
Non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, nega-
Dissuadere licet: non est tua tuta voluntas. [rem.
Magna petis, Phaethon, et quæ nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis. 55
Sors tua mortalis: non est mortale quod optas.
Plus etiam, quam quod Superis contingere fas sit,
Nescius affectas: placeat sibi quisque licebit,
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto : vasti quoque rector Olympi, 60
Qui fera terribili jaculatur fulmina dextra,
Non agat hos currus: et quid Jove majus habe-

mus?

Ardua prima via est; et qua vix mane recentes

50. Temeraria, etc.] Temere ego juravi, quoniam tu temere rogas.

51. Utinam promissa liceret.] Atqui non licet, sicut ipse infra confitetur: Ne dubita, dabitur, stygias juravimus undas. Deus enim perjurus per integrum annum spiritus expers jacet, deinde per novem alios annos societate et consuetudine Deorum ei interdicitur. Hesiod. Theog. 794.

53-102. Dissuadere licet.] Dissuasoria egregia. Argumenta dissuadendi sumpta sunt ab imbecillitate petentis, 54-62; a difficultatibus viæ, 63-75; ab insidiis in via, 76-83; à ferocia equorum 84-87. quibus, ut in peroratione, monita, preces, nova promissa addita. Ea vero omnia probabiliter tractata sunt; tuta, sine periculo istis cum vi, tam puerilibus. Sors, quidquid nobis natura tribuit, ut sexus, h. 1. natura: mortale, mortali conveniens.

:

57. Plus etiam, etc.] Imbecillitatem pueri bene amplificat, comparatione cum Diis, ipso adeo Jove, insti

tuta. Fas sit, possibile sit: vid. Lambin. ad Horat. I. Od. xxiv. 20; et IV. Od. iv. 22. Hinc formula, si licet et fas est, pro qua Noster Heroidd. xvi. 235. qua licet et possum. Burm. Placeat sibi, etc. Quisque cæterorum Deorum se excellere putet, quantum velit.

59. Axe, curru, in quo consistebat Apollo, ut Phaethon ver. 151. Sic etiam in nummis repræsentatur: vid. Spanhem. ad Callim. h. Del. ver. 169. Curru tamen insidens perhibetur alibi, ut Senec. Med. 29.

61. Qui fera terribili, etc.] De feritate fulminum, quibus terret gentes, cf. iii. 303 sqq. et Virg. Georg. i. 328 sqq.

62. Non agat.] Et quid etc. xi. 224: ne quidquam mundus Jove majus haberet. Consilium dicentis postulabat, ut hic majestas Jovis in luce collo

caretur.

63. Prima via.] Prima pars viæ : primum mundum sic dixit Senec. Ed. 116. Recentes, nocturna quiete re

65

Enitantur equi: medio est altissima cœlo ;
Unde mare et terras ipsi mihi sæpe videre
Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus :
Ultima prona
via est, et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quæ me subjectis excipit undis,
Ne ferar in præceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde, quod assidua rapitur vertigine cœlum; 70
Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.
Nitor in adversum: nec me, qui cetera, vincit
Impetus et rapido contrarius evehor orbi.

creati. Passim integri et recentes conjunguntur, atque defatigatis et fessis opp. vid. Ciofan.

66. Pavida.] Pavida otiosum quidem h. 1. est; sed solent poetæ interdum uti epithetis affinibus, et idem fere notantibus quod substantiva, quibus adduntur. Hinc pavidus metus, muta silentia, etc. Vide Burmannum.

67. Ultima prona via.] Ascensus propter acclivitatem durus; medium iter, propter altitudinem, terribile; descensus, propter casum, difficilis ; hæc tria plena metus sunt.

69. Tethys solet.] Infra, iv. 632 : Pontus Solis anhelis Equora subdit equis. Sed pro mari Tethys in mythis poni solet. Hæc igitur bene et excipere Solem, et ver. 156. mane emittere dicitur. Et nunc cum dilectu commemoratur, quia timor ille in primis convenit Tethyi, amitæ Phoebi quacum alia confunditur Thetis.

70. Vertigine.] Vertigo, circumvolutio. Cœlum autem rapitur assidua vertigine ex ratione aspectabili, et opinione Veterum, quæ si vera esset, tanta foret istius conversionis celeritas, quantam cogitare non possemus. Cic. Tusc. i. 28, Bene igitur rapitur, quo verbo celeritas et vehementia declaratur. Coelum sidera, quæ ei velut affixa videntur, trahit, secum circumagit. Senec. N. Q. vii. 10.

laudat hunc ipsum versum, ut vertiginis vim inde comprobet, doceatque,

motum motu contrario vinci.

72. Nitor in adversum.] Et mox, rapido contrarius evehor orbi eodem redeunt contrarius orbi, contra orbem, i. e. cœlum. Planetæ proprio quodam motu feruntur, atque paulatim ab occasu versus ortum moventur, ut docent Astronomi. Idem Veteres putabant de Sole: vide Macrob. Somn. Scip. i. 18; Hygin. Poet. Astron. iv. 13; Plin. Hist. Nat. ii. 8. cujus verba ascribere placet : "Omnium autem errantium siderum meatus, interque ea Solis et Lunæ, contrarium mundo agere cursum, id est, lævum (Auguribus Romanis plaga orientalis læva erat,) illo semper in dextram præcipiti. Et quamvis assidua conversione immensæ celeritatis attollantur ab eo, rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quæque passus. Ita fieri, ne convolutus aer eandem in partem æterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed findatur, adverso siderum verbere discretus et digestus." Impetus igitur, celerrima cœli circumvolutio, qui cætera sidera vincit, secum rapit, Solem quoque rapere vult; ille vero maximo cum labore contra nititur, Impetus sæpe de cœlo: vide Ernesti Clav. Cic. h. v.

75

Finge datos currus: quid agas? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic, urbesque, domosque
Concipias animo, delubraque ditia donis
Esse per insidias iter est, formasque ferarum :
Utque viam teneas, nulloque errore traharis ;
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Hæmoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Sævaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.

74. Poterisne rotatis, etc.] Cœlum movetur circa polos: hi ergo sunt veluti rotæ cæli. Jam obvium ire rotatis polis est i. q. paulo ante, rapido orbi contra evehi; nam per polos nunc omnino cœlum intelligemus. Molem rotatam habet Plin. Hist. Nat. ii. 3; Claudian. v. 527. dum rotet astra polus, ubi Gesner. notat, pulchram esse phantasiam, quasi motus principium sit in axe illo, circa quem cœlum vertitur. Itaque et Ovidius addit, ne te citus, etc.

77. Concipias animo.] Pavráln. Donis, in quibus vasa in primis sacra. cf. Virgil. Æneid. i. 446. Forma ferarum sunt feræ ipsæ: vide ad i. 73. Insidiæ et feræ, ev dià dvoïv, feræ insidiantes. Intelligunt autem sidera Zodiaci, quæ certarum animantium figuras referunt. Ut teneas, finge te tenere. Errore trahi exquisitius quam errare.

80. Per tamen adversi.] Loquitur ita, ut sol omnia ista signa uno die percurrere videatur, quæ non nisi integri anni spatio percurrit; in quo utitur licentia poetis concessa, ut tanto fortius deterreat animum audacem Phaethontis a proposito: vid. Alex. Tassonius in Pens. div. ix. 36; quem laudavit Burmann. Recenset autem sævissimas tantum formas, et ea in primis nominat, a quibus illæ metuen

80

At nunc

dæ sunt. Tauri signum sol ingrediebatur iv Kal. Maii; Manil. i. 516: Quique sub aversi numerantur sidere Tauri. Hyg. Astron. iii. 20: Hic Taurus aversus oritur et occidit. Hinc Scaliger, ad Manil. p. 9. contendit, et hic aversi legendum esse. non quæritur, quomodo in cœlum veniat et inde decedat, sed quo spectet. Spectat autem ad exortum solem : Hygin. Astron. ii. 21. Igitur adversi retinendum. Eo ipso terribilis erat, quod adversus; contra aversi adversatur consilio Phoebi.

81. Hæmonios arcus.] Sagittarium, qui fingitur arcu tenso, quasi mittere incipiens. Hæmonios seu Thessalicos (vid. ad i. 568.) quia complures tradebant, hunc Sagittarium antea fuisse Centaurum: Hygin. P. A. ii. 27. Centauri autem erant Thessali.

82. Brachia.] Chela Scorpii, quæ etiam cornua et furca dicuntur. Curvat brachia longo circuitu, quia integri signi spatium occupabant, ver. 195 sqq. Stellæ enim inter Virginem et Scorpion, quas hodie Libram vocamus, olim non erant peculiare sidus, sed tribuebantur chelis Scorpii. Hinc intelligendus Virgil. G. i. 33. Aliter, in aliam regionem.

83. Hic scilicet versus occasum, ille orientem spectat.

84

Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
In promptu regere est: vix me patiuntur, ut acres
Incaluere animi; cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave; dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas, 90
Pignora certa petis: do pignora certa timendo;
Et patrio pater esse metu probor: aspice vultus
Ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprendere curas!
Denique, quidquid habet dives, circumspice,
mundus;

95

Eque tot ac tantis cœlì, terræque, marisque Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. Deprecor hoc unum; quod vero nomine pœna, Non honor est: pœnam, Phaethon, pro munere, poscis.

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? 100 Ne dubita, dabitur, Stygias juravimus undas, Quodcunque optaris: sed tu sapientius opta." Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat;

84. Ignibus, Quos, etc.] Ita describuntur interdum ardentes tantum anhelitus, unde nobilitas equorum cognoscitur: Virgil. Georg. iii. 85; Lucret. v. 29. Verum equi Solis proprie dicuntur πῦρ πνέειν : vide Cerda ad Virg. Æneid. xii. 115. Hinc afflant apud poetas terras eas, quibus lucem apportant: Virg. Æn. v. 739. Mox ver. 154. hinnitus flammiferi. Me patiuntur, a me regi se patiuntur; pati de imperio: cervixque repugnat habenis; sunt ergo equi σκληροτράχηVOL. III.

Xo, acroμo. Lucian. Dial. Deor. d. 1. Jupiter Apollini, ἠγνόεις τῶν ἵππων τὸν θυμὸν, ὡς δεῖ συνέχειν ἀνάγκῃ τὸν χαλινόν, etc.

91. Do pignora, etc.] Præclara et vere paterna sententia. Probor, ut vi. 208. dubitor.

92. Aspice.] Duo, inspice: quod, monente Burm. majorem diligentiam et curam notat. Nunc vero solus. aspectus sufficiebat.

99. Honor, munus honorificum. Styg. und. Deest per: vid. ad. ver. 46.

N

« AnteriorContinua »