Imatges de pàgina
PDF
EPUB

N. B. Argumentum hujus libri secundi Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, supra pag. 52.

P OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SECUNDUS.

FAB. I.

REGIA Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro, flammasque imitante pyropo; Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat;

1-18. Regia Solis.] In qua describenda Ovidius nec veteris cujusdam poetæ loca respexit (quanquam et apud Homer. Od. A. 72. H. 87. regiæ occurrunt auro, argento, ebore splendentes,) nec obiter Apollinis templum ab Augusto in Palatio dedicatum (de quo III. Trist. i. 58 sqq. Propert. II. xxiii.) laudare voluit; sed e partibus templorum præcipuis, columnis, fastigiis foribusque cælatis, eam composuit, addito insigni ornatu, qui, quum in Romanor. ædibus aurum, ebur, marmor reniteret, divinam regiam in primis decere videbatur. Quod posterius minime approbavit Senec. Ep. cxv. qui, allata hac ipsa regiæ et mox currus solaris descriptione, monet, talibus augeri sacram auri famem inter homines. Columna, porticus, in quibus apud Veteres maxima pars magnificentiæ templorum. In primis operam dabant, ut essent sublimes, altæ: vide Ernesti Archæol. viii. 10. Alta columnis, propter columnas, ut Virgil. Æneid. vii. 170.

2. Clara.] Splendens.
VOL. III.

Micante

auro. Micare, per intervalla lucere, et se movere. Auro. Lege Senec. hos versus citantem, Epist. 115. Pyropo. Gemma radiante instar carbunculi. Neque enim placet de ære coronario: quod Plin. lib. xxxiv. 8. scribit auri certis scrupulis mixtum prætenui pyropi bractea ignescere.

3. Fastigia.] Αετοὶ, αετώματα, propria erant templorum regiarumque divinarum, neque in aliis ædificiis ferebantur. Erant autem pinnacula, quibus, dignitatis causa, tecta templorum elatiora (privatarum enim ædium tecta plana erant) in cacumine exornabantur. Fastigia summa, i. e. in summo tecto: vide Ernesti Clav. Cic. h. v. Fastigia plerumque onusta erant signis: vide Pausan. passim, in primis lib. v. p. 399 s. Sic in templi Apollinis, ab Augusto dedicati, fastigio erat aureus Solis currus. Propert. II. xxiii. 11. Itaque et h. 1. ebur accipio de signis eburneis in fastigio collocatis: nitidum, candidum. Tenere locum dicuntur, quæ in eo collocata sunt: vide Heins. ad III. Fast. 219. M

Argenti bifores radiabant lumine valvæ.
Materiem superabat opus: nam Mulciber illic 5
Equora cælârat, medias cingentia terras,

Terrarumque orbem, cœlumque, quod imminet orbi.

Cæruleos habet unda Deos; Tritona canorum, Proteaque ambiguum, balænarumque prementem

Cæterum de dignitate, quam templis addunt columnæ et fustigia, cf. Cic. Orat. iii. 46.

4. Argenti bifores.] Etiam foribus magnus addebatur ornatus; itaque semper earum fit mentio in descriptionibus regiarum: cf. Hom. Od. Z. 19; P. 267. in primisque H.82 sqq. ubi regia Alcinoi describitur. Curabatur, ut essent εὐεργεῖς et φαειναί. Valve in primis erant templorum, et complicabantur ita, ut in se ipsas intus revolverentur: vide Barth. Advers. xl. 10. Hinc bifores valva, Oúpai dıkλíδες, διάπρισται. Valvæ templi Capitolini laminis aureis obductæ erant, sed hæ nostræ argento. Ut hic lumen argenti, sic Val. Flac. iii. 100. ferri lumen, sc. in splendorem dati. Radiare verbum antiquæ elegantiæ, judice Broukh. ad Propert. I. xv. 7. ubi plu-. res et Nost. Pont. III. iv. 103. radiari accipientes refert. Sed alibi fere vim activam habet, splendorem dare.

5. Materiem (sic, non materiam : vid. Salmas. ad Solin. p. 328) superabat opus, ut fieri solet in operibus artificiose fabricatis. Opus autem quum de rebus arte factis dicitur, et opponi tur materiæ, elaborationem significat. Claud. x. 87. de regia Veneris: Lemnius hæc etiam gemmis exstruxit et auro, Admiscens artem pretio. Artifices in foribus, clypeis, balteis aliisque operibus, res memorabiles exprimere solebant ; atque in istis argumentis describendis placent sibi poetæ, Hom. exemplo. In his foribus mundus universus spec

tabatur, quem Sol luce sua collustrat. De valvis templorum per talia emblemata magnifice exornatis vide Cic. Verr. iv. 56; Plin. H. N. ix. 13; Virgil. Georg. iii. 26. Mulciber. Talia opera elaborare solebat Mulciber seu Vulcanus, fabrilium artium præses et rex, qui omnia Deorum opera metallica facere solebat. Calatas fo res habebat etiam Capitolium: Claud. xxviii. 46. Et erant cælata opera maximi pretii. De verbis calare et TOρEÚε vide Heyn. in Antiq. Aufsaetzen. P. ii. p. 130 sqq. ubi docet, illa fere semper dici de opere plastico. Quanquam signa interdum et illigari solebant.

7. Quod imminet orbi.] Nomine orbis, hic cape aerem, terram, aquam, quorum velut tectum quoddam est cœlum.

8. Tritona canorum, est enim tubicen Neptuni: vide ad i. 333.

9. Proteaque ambiguum.] De Proteo locus classic. est Virg. Georg. iv. 387-450. Erat autem Proteus vates senex et Deus marinus, cui Neptunus curam armentorum suorum, h. e. monstrorum marinorum, tradiderat. Ambiguum, mutantem vultus, ut eum vocat Horat. I. Ep. i. 90. Varias enim formas inducere solebat Proteus, ita ut modo aper esset, modo arbor, mox in aquam se extenuaret, mox ignis speciem sumeret, cf. viii. 732 sqq. ubi ejus fictionis causam attuli

mus.

373.

Transformis vocatur Fast. i.

Ægæona suis immania terga lacertis,

10

Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos;
Pisce vehi quædam facies non omnibus una,
Nec diversa tamen; qualem decet esse sororum.
Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque, 15
Fluminaque, et Nymphas, et cætera numina ruris.
Hæc super imposita est cœli fulgentis imago;
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymeneia limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus ;
Consistitque procul: neque enim propiora fere-

bat

10. Egaona.] Etiam Ægeon, quem Dii Briareum vocabant, Deus marinus, Neptuni vel filius, vel secundum Hesiod. Theog. 817 sqq. gener, sed patre fortior; unde ei centum brachia, in quibus sedes fortitudinis, tribuuntur: vide Hom. Il. A. 402 sqq. Sed Virgil. Æneid. x. 565. eum videtur inter Gigantas retulisse. Premere omnino quidem est insidere; sed nunc, ubi lacertis additur, malim ad habitum animalibus insidentium referre, quum demissis brachiis terga eorum tangunt, ut infra 874 Europa dorsum tauri.

11. Doris, filia Oceani, conjux Nerei, mater quinquaginta Nympharum, quæ a patre Nereides dicuntur: Hesiod. Theog. 240; Orph. Hymn. 23. Nare videntur, nantes cernuntur.

12. Moles, scopulus. Siccare capillos solenne negotium Deorum marinorum, quemadmodum alii otio abundantes comam ornant. Singulis nunc actio quædam tribuitur. Virides Nereidum comæ etiam Hor. III. Od. xxviii. 10. Neptunus κυανοχαίτης

20

apud Græcos: vid. ad i. 275. ubi vocatur Caruleus.

13. Pisce, belluis marinis, delphinis in primis, vehi solebant Nereides : vid. ad xi. 237. Facies, etc. Ingeniose et in laudem artificis. Claudian. x. 72. de Amoribus: mille fratres, ore pares, similes habitu.

15. Viros.] Homines: gerit, habet. 17. Cæli imago, cœlum: fulgentis, stellati, αἰγλήεντος, ἀστερόεντος.

18. Signa simpliciter dicuntur sidera Zodiaci, quæ certorum animantium, aliarumque rerum speciem referre putantur; unde Zodiacus ipse signifer orbis. Cic. Div. ii. 45. Jam hæc duodecim signa secat Æquator ita, ut sex sint in parte septemtrionali, totidemque in australi. Hoc igitur expresserat Vulcan. quum dimidiam signorum partem dextris foribus addidisset, dimidiam sinistris.

19-30. Quo simul acclivo.] Interna regiæ facies. Acclivo, quia templa in editis fere locis poni solebant. Purpurea veste velati, aut, epitheto veluti proprio, purpurei ubique reges

Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis.
A dextra lævaque, Dies, et Mensis, et Annus, 25
Seculaque, et positæ spatiis æqualibus Horæ :
Verque novum stabat, cinctum florente corona:
Stabat nuda Estas, et spicea serta gerebat:
Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis;
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius, rerum novitate paventem
Sol oculis juvenem, quibus aspicit omnia, vidit.
Quæque viæ tibi causa? quid hac, ait, arce petisti,
Progenies, Phaethon, haud inficianda parenti ?”
Ille refert: "O lux immensi publica mundi,
Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum,

66

30

35

inducuntur. Præterea purpureum omnino lucidum et splendidum colorem significat: unde purpureum Solis lumen Virg. Æn. vi. 641. et alibi.

23. Lumina.] Lumina propiora non ferebat. Cf. 40 sqq. Zmaragdis. Scribendum esse zmaragdus, non smaragdus, docet Brouckh. ad Propert. II. xiii. 43. Et h. 1. sic omnes MSS. Zmaragdo tertium inter gemmas locum tribuit Plin. Hist. Natur. xxxvii. 5. quippe cujus insignis viriditas nunquam satiet oculos, eos potius gratissime recreet.

25. A dextra, etc.] Ingeniosum figmentum, quo vicissitudines temporis, quæ efficiuntur decursu Solis, sumpta specie personarum circumstant, ex parte cum attributis suis, ejus solium.

26. Hora.] Solis ministræ, cœli janitrices, πυλωροὶ τοῦ οὐρανοῦ. Horner. Il. Ε. πύλαι μύκον οὐρανοῦ, ἃς ἔχον ώραι, etc.

27. Ver-novum, dicitur, quia est initium anni novi. Florente, e floribus, proventu verno, nexa. Nudus et

yuuvos, dicitur etiam is, qui non nisi tunica indutus est. Sic nudi arabant Itali, serebant nudi, Virg. Georg. i. 299. Calcatis sord. uvis etiam Fast. iv. 892. Calcabantur enim uvæ pedibus. Propert. III. xv. 18: Nova præsentes inquinet uva pedes. Tibul. I. vii. 35 sapores Expressa incultis uva pedibus. Scio quidem, sordidum non contemptim dici (vide ad i. 512;) in regia tamen tam splendida magis mihi placeret cum Horat. Epod. ii. 17. pomis decorum caput efferens Autumnus. Hirsuta, incompta: cani capilli tribuuntur hiemi tanquam seni, et propter nives. De his anni vicissitudinibus cf. loc. longe elegantissimus xv. 201-213.

31-52. Inde loco medius, etc.] Primus patris et filii congressus. Rerum novitate paventem, ut Aristaus humida matris regna ingressus apud Virgil. Georg. iv. 363 sqq. Verba quibus aspicit omnia si abessent, non desiderarentur. Sol πavdépêŋs jam i. 769 me

moratus.

« AnteriorContinua »