Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Pellicis Argolicæ, stimulosque in pectore cæcos
Condidit, et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus immenso restabas, Nile, labori :
Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripæ
Procubuit genibus, resupinoque ardua collo, 730
Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus,

Et gemitu, et lacrimis, et luctisono mugitu

[ocr errors]

734.

Cum Jove visa queri est, finemque orare malorum.
Conjugis ille suæ complexus colla lacertis,
Finiat ut pœnas tandem, rogat;
Inque futurum
Pone metus, inquit, nunquam tibi causa doloris
Hæc erit:" et Stygias jubet hoc audire paludes.
Ut lenita Dea est, vultus capit illa priores;
Fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore setæ :
Cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis: 740
Contrahitur rictus: redeunt humerique manusque;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

inventa docuisset, Api regi nupsisse.

730. Ponere genu phrasis propria et elegans vid. Heinsium ad Claud. vi. Cons. Honor. 71. Cf. Heroidd. xiv. 107. Ardua, in sublime spectans. Virg. Æneid. v. 278: Colla arduus attollens. Supplices brachia solent tendere; sed brachia non habebat Io, solos igitur, quos potuit, vultus ad sidera sustulit. Similiter, Metam. ii. 487: Qualescunque munus ad cœlum tollit. Virg. Æn. ii. 405: Ad cœlum tendens ardentia lumina frustra; Lumina, nam teneras arcebant vincula palmas. Luctisonus, imitans vocem lugubrem, forte ab Ovidio signatum.

738. Vultus, formam. Seta. Virgil. Æn. vii. 790: Io jam setis obsita. Luminis orbes, oculi, qui etiam simpliciter orbes et Kúkλo dicuntur. Lactant. de Opific. Dei, viii. 16. Sophocl. Edip. 1294. Vid. Savaro ad Sidon. Ap. i. 2.

Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formæ nisi candor, in illa;
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
Erigitur; metuitque loqui, ne more juvencæ 745
Mugiat ; et timide verba intermissa retentat.
Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.
Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse Jovis ; perque urbes juncta parenti
Templa tenet: fuit huic animis æqualis et annis

742. Ungulæ bisulcæ, xnλai, quales habent boves, nunc rursus scinduntur in quinos digitos. Dilapsa absumitur suaviter, pro dilabitur, fere ut Virg. Georg. iv. 410: Proteus in aquas tenues dilapsus abibit; et Noster, v. 435: Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos. Non dixit in digitos, sed in ungues, quorum natura similior ungulis. Officio pedum exquisite, pro pedibus; et contenta habet aliquid jocosi. Candor, ut nitor, ver. 552; et pulchritudinem et candidum colorem notat. Ingeniose metuit-retentat.

746. Intermissa.] Lovan. verba intercepta, non invenuste, judice Burm.

747. Colitur, in Ægypto, qua nunc ducimur a poeta, et unde mox per Æthiopiam in regiam Solis proficiscemur. Ritus istius cultus habet Lactant. Inst. Div. i. 21. Colitur sub nomine Isidis. Dea celeberrima, sola enim Isis cum Osiride per totam Ægyptum templa habebat. Herod. ii. 42. Scripsit Plutarch. de his celeberrimis Ægypt. Diis peculiarem libellum. Linigera a turba, ab Isiacis, sacerdotibus Isidis, quos Juvenal. vi. 33. linigerum gregem dixit, quia non nisi lineis vestimentis induti erant. Herodot. ii. 37. Causas ejus rei plures affert Plutarch. d. 1. tom. vii. p. 390. edit. Reisk.; sed veram videtur omisisse Isis enim haud dubie regina fuit, quæ Ægyptiis lini usum ostendit:

vide Goguet. vom Ursprunge der Gesetze, etc. t. i. 129. Itaque et ipsa lineis vestimentis induta erat, et dea linigera dicebatur: Noster I. Pont. i. 51: Linigeræ Isidis numen.

748. Epaphus.] Ab Æschylo Prometh. ver. 319, vocatur, dìog ÓPTIC (vitulus, i. e. filius) Boóc. Eusebius tamen in Chronico ad a. 481. auctor est, ex Telegono, cui juxta Apollod. postea nupsit Isis, genitum esse hunc Epaphum vide Burmann. ad h. 1. Apud Eschyl. Jupiter non concumbit cum Io, sed ad Nilum placide manu palpans gravidam eam reddit, έπαφῶν ἀτάρβει χειρὶ καὶ θίγων μόνον. Inde Epaphus. Is Græcis, idem quam Ægyptiis Apis. Herodot. ii. 153. iii.

27.

750. Fuit huic, etc. Phaethon.] Eodem fere modo quo Noster Hesiodus fabulam Phaethontis in libro deperdito (unde eam Hygin. fab. 154 excerpsit) narraverat; neque, ut ex Eustath. ad Hom. Od. p. 1689 apparet, in parentibus a Nostro dissensisse videtur, quanquam eum Hygin. nescio quo errore deceptus, tradit, Clymenum, Solis filium, patrem fuisse Phaethontis, Meropenque nympham matrem. Mox a tragicis eadem certatim est tractata, ut Schol. Hom. ad Od. P. 208 observat; sed non nisi ex Eurip. Phaeth. pauca fragm. restant, quæ in Ed. Lips. t. ii. p. 462 leguntur. Ex

Sole satus Phaethon, quem quondam magna lo

quentem,

751

Nec sibi cedentem, Phœboque parente superbum,
Non tulit Inachides, "Matrique, ait, omnia demens
Credis; et es tumidus genitoris imagine falsi.”
Erubuit Phaethon, iramque pudore repressit: 755
Et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem.
'Quoque magis doleas, genitrix, ait, ille ego liber,
Ille ferox tacui: pudet hæc opprobria nobis

66

auctoribus, qui exstant, eam repetierunt Aristot. de Mirabilibus, c. 82; Apoll. Rh. Arg. iv. 597 sqq. Lucret. v. 397-405; Manil. i. 733 sqq. Hygin. fab. 152 a cæteris dissentiens; Lucian. Astrol. t. v. p. 223. et copiosius in Dial. Deor. 25. ubi Jupiter Apollinem increpat, quod insipienti adolescentulo equos solares commiserit: in quibus multa Ovidianis similia. Priore loco Lucian. contendit, Phaethontem Astronomum fuisse, qui cursum solis designârit, sed ante, quam opus perficeret, mortuus sit. Etiam Proclus, ad Tim. Plat. p. 33 seq. fabulam e physicis interpretatus est. Cf. et Philostr. Icon. i. 2. Noster, quæ tradita acceperat, et copiosissime et eruditissime persequutus est; sed hic non minus, quam in diluvio Deucalioneo, luxurianti ingenio indulsit. Tum discerpsit fabulam ita, ut majorem ejus partem in libr. sequentem transferret. Quod olim quum moleste nonnulli ferrent, factum arbitror, ut hic secundum librum ordirentur, quæ divisio in quatuor Codd. reperitur. Seneca, de Provid. 5. loca nonnulla inde laudavit ad illustrandam fortitudinem in appetenda virtute. Et potest hæc fab. æque ac Æsopica, usum moralem habere. Ea enim monemur, ne appetamus quæ supra vires nostras sunt, et ut sapientiorum hominum consiliis regi nos sinamus. Hor. IV.

Od. ii. 25. Cf. et Eurip. fragm. iii. Equalis. vii. 658. pares annis animisque. Animis, spiritu et superbia.

751. Magna loqui.] Meyaλavɣeiïv, μɛyaλnyopɛïv, gloriari, superbire : vide ad ix. 31. Juvenes, quum suis nondum inclaruere virtutibus, de generis nobilitate rixantur.

Quia

752. Nec sibi cedentem.] Phoebo patre Deo natus esset, æque ac Epaphus, verum non æque magno Deo, ut ille; nam quid Jove majus habetur? Cedere ergo Phaethon Epapho debuisset in hac parte. Sed Phaethontis animos augebat, quod avum haberet Jovem, et Epaphus de avo gloriari non poterat: nam Saturni nullum jam nomen erat.

754. Tumidus.] Tumere de fastu et superbia. Falsus, qui putatur is esse, qui revera non est: vide Brouckh. ad Propert. II. El. vii. 43. Imago, falsa rei repræsentatio, ii. 37.

756. Tulit ad matrem.] More puerorum, qui offensi ab æqualibus, rem ad parentes deferunt, et ab iis vindictam petunt.

757. Liber, qui, neminem timens, dicit et facit, quæ ipsi recta videntur. Plin. vi. Ep. viii. 8: Non feret magnum et liberum ingenium cum contumelia damnum. Ferox opp. leni et placido ingenio. Cic. Sen. n. 33: infirmitas puerorum est, ferocia juvenum.

Et dici potuisse, et non potuisse repelli.

760

At tu, si modo sum cœlesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis; meque assere cœlo."
Dixit; et implicuit materno brachia collo;
Perque suum, Meropisque caput, tædasque soro-
Traderet, oravit, veri sibi signa parentis. [rum,
Ambiguum, Clymene precibus Phaethontis, an ira
Mota magis dicti sibi criminis ; utraque cœlo 766
Brachia porrexit; spectansque ad lumina Solis,
"Per jubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis,
Nate, tibi juro, quod nos auditque videtque;
Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole satum: si ficta loquor, neget ipse videndum
Se mihi; sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus labor est patrios tibi nosse penates:

759. Phaethon non tam recriminari, quam repellere, ferociter a se amoliri illud crimen volebat.

761. Me cœlo assere.] Vindica mihi divinam originem.

763. Merops, maritus Clymenes, pater putativus Phaethontis (Fast. iii. 30.) et rex Æthiopia: vide ad ver. 774. Sororum nomina vide ii. 346. Per harum tædas jugales, i. e. nuptias, maluit, ut aptius, quam caput,

matrem orare.

766. Crimen, criminatio. Gloss. explicant per έγκλημα, διαβολήν. Η. 1. insimulatio adulterii; quemadmodum stuprum ipsum sæpe apud Nostrum crimen dicitur. Vid. Drakenb. ad Sil. vi. 634.

767. Lumina Solis periphrasis Solis; atque etiam jubar nunc est Sol ipse. Per jubar. Per Solem jurare, eumque testem facere aut innocentiæ suæ, aut injuriæ alterius solebant Veteres. Infra iv. 238; Virg. Æneid. xii. 176: vide Burmann. in Jove Fulg. xv. Et nunc quidem Clymene

non poterat graviorem veri testem dare, quam Solem, patrem ipsum, de quo dubitabatur. Commotus autem animus ex asseveratione seq. satis elucet. Quod nos audit, etc. Sol Deus πανδέρκης, πανόπτης, omnia intuens, omnia etiam exaudiens. Plin. H. N. ii. 6; ex Homero Ill. r. 277. Ηέλιος θ', ὃς πάντ' ἐφοράς, καὶ πάντ ̓ TaкOVELS. Cf. Cerda ad. Virgil. Æneid. iv. 607.

770. Qui temperat orbem.] Sol temperat orbem, dum lucem et calorem largitur, forte et motum tribuit planetis, vicissitudinesque temporum efficit. Horat. I. Od. ii. 15: Jupiter temperat mundum, regit.

773. Patrios penates, patriam domum, regiam Solis: vid. ad ver. 174. Hæc unde oritur Sol, a parte orientali, contermina est terræ nostra. Apud Euripid. Phaeth. fragm. p. 462. t. ii. edit. Lips. Merops vocatur rex ejus terræ, quam primam Sol exoriens illustret, et quam nigri vicini lucidam Auroram (Ew paɛvvàv) et Solis stabula

Unde oritur, domus est terræ contermina nostræ. Si modo fert animus; gradere; et scitabere ab Emicat extemplo lætus post talia matris [ipso." 775 Dicta suæ Phaethon, et concipit æthera mente; Æthiopasque suos, positosque sub ignibus Indos Sidereis transit, patriosque adit impiger ortus.

(ἡλίου ἱπποςτάσεις) appellent. Ea vero est Æthiopia, cui, quippe sub calidiore cœlo sitæ, vicinior est Sol; nam mox Æthiopas suos memorat, quibus vicinos facit Indos. Veteres autem sub Indorum et Æthiopum nomine omnes Orientis populos complexi sunt, in australibus potissimum plagis: vide Cuper. Observat. iv. 7.

775. Si modo fert animus, si cupis: vide ad ver. 1.

776. Emicat celeritatem indicat. Emicat. Exilit; nam emicare cum subsiliente corpore lætitiam indicat. Virgil. Æneid. vi. 5: Juvenum manus emicat ardens Litus in Hesperium; et alibi.

777. Concipit viator mente locum, quo tendit proponit sibi locum, quo tendat. Positos sub ignibus Indos. Horat. I. Od. xii. 55: subjectos orientis oræ Indos.

« AnteriorContinua »