Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
Detinuit sermone diem; junctisque canendo
Vincere arundinibus servantia lumina tentat.
Ille tamen pugnat molles evincere somnos : 685
Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
Parte tamen vigilat: quærit quoque, namque re-
Fistula nuper erat, qua sit ratione reperta. [perta
Tum Deus," Arcadiæ gelidis sub montibus,"
inquit,

"Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas 690

682, 683. Et euntem-diem.] Locus hic valde torsit ingenia Intt. Quoniam amœnis confabulationibus tempus fallitur, et brevius quasi redditur dum nobis vix sentientibus præterlabitur; propterea negat Burman. sanum esse h. 1. Ipse ergo ductu unius Cod. in quo demuit exaratum exstat, legit, diminuit pro detinuit. Diminuere autem tempus dixisse etiam Cicer. Orat. iii. 49. et hoc idem esse quod frangere diem, et partem solido demere de die, apud Horat. Si quis tamen tueri malit verb. detinuit, versu seq. diem posse in ducem, i. e. Argum, qui ducebat Io, mutari, tunc euntem esse, ire volentem. Neutra emendatio nobis satisfacit. Non probo euntem ducem nam is ipse rogaverat Mercurium, ut vellet sibi tempus fallere confabulando. Cur igitur nunc abire properat, ubi ille vix initium fecit confabulandi? Et dux de custode bovis insolens mihi videtur; visum est etiam Heynio, Observ. ad Tibul. I. x. 10. Nec placet verb. diminuit propter euntem, i. e. vergentem ad occasum. Apud Cic. quidem diminuere tempus paulo aliter dicitur; multoque minus trahi huc possunt phrases illæ Horatianæ. Gebhard. Crep. I. ix. explicat, consumsit confabulando et transegit diem jam ad occasum vergentem. Et

videtur detinere ita dici posse, IV ex Pont. x. 67: Detinui tempus curasque fefelli, ubi vid. Heins. Molesta tamen redundantia est in multa loquendo sermone. Seidenstuecker. denique hunc sensum subjicit: diem, qui alias multa loquendo festinare solet, sermone, inter loquendum, vi sua divina suspendit, tardiorem aut longiorem fecit.

684. Vincere.] Silius vii. 204: Donec composuit luctantia lumina somnus. Vincere servantia lumina. Sopire fistulæ cantu oculos Argi servantis atque custodientis vaccam.

685. Pugnat evincere.] Pugnat, ut evincat: v. 549. pugnat resurgere; 354. remoliri luctatur-Molles, dulces, suaves. Etiam Græcis μαλακὸς ὕπνος.

689. Tum Deus.] Commode intexit fabulam de Syringe nympha, quæ quum fugeret amorem Panis, in calamos mutata est, unde Pan sibi struxit fistulam-Sub montibus versari dicuntur, qui in montibus, aut circa eos commorantur. Etiam sub vallibus, sub amne, sub oris in usu: vide Burmann.

690. Hamadryadas, Nymphæ, quæ ἅμα ταῖς δρυσὶ, cum quercubus aliisque arboribus (nam douç olim omnis arbor, Schol. Hom. ad Il. A. 86) et nasci et interire credebantur : Schol. Apollon. Rh. ad ver. 478; Plut. de

Naïas una fuit. Nymphæ Syringa vocabant.
Non semel et Satyros eluserat illa sequentes,
Et quoscumque Deos umbrosave silva, feraxve
Rus habet. Ortygiam studiis, ipsaque colebat
Virginitate Deam: ritu quoque cincta Dianæ 695
Falleret, et credi posset Latonia, si non
Corneus huic arcus, si non foret aureus illi :
Sic quoque fallebat: redeuntem colle Lyceo
Pan videt hanc, pinuque caput præcinctus acuta,
Talia verba refert." Restabat verba referre; 700

Orac. def. p. 415. Nonacrinas, quæ in Nonacrino monte versantur. Nonacris, oppidum et mons Arcadiæ, non procul a Ladone fluvio: Plin. H. N. ii. 103.

691. Syringa.] Et Syrinx et Syringa in usu vide Munker. ad Lactant. Argum. h. fab.

692. Eluserat.] Eludere eleganter dicuntur, qui cursu celeri et per anfractus elabuntur: viii. 687. Phædr. I. fab. xii. 9: cursu levi Canes elusit.

694. Ortygiam.] Dianam, quæ, secundum Homer. h. Apoll. xvi. in insula Ortygia nata credebatur, quemadmodum Apollo in Delo. Alii vero volunt, Delum, in qua Latona et Dianam et Apollinem enixa sit, alio nomine Ortygiam esse dictam : vide Spanhem. ad Callim. h. Apoll. 59. et Del. 255. Studiis, venatione; studia enim vitæ genus, quod quis sibi delegit, quo trahitur: cf. v. 267. Colebat, imitabatur, in quo genus cultus. Ipsaque, atque adeo: supra ver. 476: Innuptæ æmula Phabes.

695. Ritu-Diana.] Supra genu cincta erat: vide Spanh. ad Callim. h. Dian. xi. 212.

696. Fallebat.] In eo multum laudis: v. ad iii. 182. Latonia. Diana, Latonæ filia.

697. Aureus.] Dianæ erant way

Xpúσeα Tóža: Homer. h. 11. in Dian. 5; Virgil. Æneid. xi. 652. Magna autem in his Nymphæ commendatio. Claudian. 35. 39. de Proserpina: Potuit videri Pallas, si clypeum, si ferret spicula.

699. Pan, Arcadius Deus, Lyceum in primis et Mænalum, Arcadiæ montes, incolere credebatur: Theocrit. Id. i. 123; Virgil. Georg. i. 16; Horat. IV. Od. xii. Ibi habebat antra, in quibus a venatione fessus recubare solebat: Callim. h. Dian. 87 sqq. Sacra ei erat pinus, írvç, similem ob causam, ob quam laurus Apollini. Pitys enim et ipsa olim puella fuerat, quam amaverat Pan: vid. Brouckh. ad Propert. I. xviii. 20. Itaque caput præcingere solebat pinu, h. e. frondibus pineis, corona pinea, quod et Fauni facere solebant: Heroid. v. 137. Vocatur acuta, etiam A. A. ii. 424. a forma. Ita et infra cupressus acuta. Est autem pinus (qua ipse Lyceus abundabat, ver. 217) h. 1. silvestris. Præcinctus, xiv. 638: Punes cornua præcincti pinu.

700. Refert.] Post refert inepte olim hæc verba inserta legebantur, Tibi nubere Nympha volentis Votis cede Dei. Restabat verba. Quum Mercurius dixisset, Talia verba refert, jam succubuerant somno oculi

704

Et precibus spretis fugisse per avia Nympham,
Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit; hic illi cursum impedientibus undis,
Ut se mutarent, liquidas orasse sorores;
Panaque, quum prensam sibi jam Syringa putaret,
Corpore pro Nymphæ calamos tenuisse palustres :
Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos
Effecisse sonum tenuem, similemque querenti:
Arte nova, vocisque Deum dulcedine captum,
"Hoc mihi concilium tecum," dixisse, "manebit:'

Argi: itaque finem narrandi facere potuisset poeta; sed ne ignoraret lector reliquam fabulam, eam poeta ex sua persona aspergit. Ingeniose tali commento usus est, quia incredibile videri poterat, una cum finita fab. oculos succubuisse.

702. Placidum.] Patrium forte scripsit Noster, ut Ladonis filiam Syringa faciat. HEINS. Ladon fluvius Arcadiæ, in Alpheum influens. Abundabat aquis, nec ulli cedebat pulchritudine, Callim. h. Jov. 18; Pausan. Arc. p. 651; Dionys. Perieg. 417. Vocatur h. 1. placidus, sed V. Fast. 89. rapax; et II. Fast. 274. ei tribuuntur cita aquæ. Itaque Intt. varie hunc dissensum componere conati sunt. Verum epitheta, quibus poetæ singulos fluvios et montes exornant, non urgenda sunt, nec natura eorum inde demonstranda, nisi accedat geographorum auctoritas. Itaque fieri potest, ut sui obliti, eidem fluvio diversis locis diversas virtutes tribuant: vide Burm. ad Valer. Flac. v. 180. Ansam fabulæ dedit natura Ladonis quem Dionysius vocat, Εὐκάλαμον ποταμὸν καὶ ἐϋστέφανον Λαδῶνα. Σύριγξ Græce significat fistulam pastoritiam a σúpio, sibilo. Lucretius, lib. v: Et Zephyri cava per calamorum sibila primum Agrestes docuere.

Illa inventa retulit Pana in numerum Deorum, sed de plebe. Natal. Comes, lib. v. cap. vi. legatur, et Francisci Baconi de Sapientia Veterum, cap. vi: Pan, sive Natura.

704. Liquida sorores.] Nymphæ in Ladone habitantes. Similiter Inachus vocatur liquidus parens, Heroid. XIV. 89. Propert. II. xxv. 34: Acheloi liquor luget.

706. Calamos.] Burmann. ex uno Medic. cannas tenuisse, quia Apulei. V. Metam. Deam Cannam vocat, et quia ver. 711. Sed Plin. Hist. Nat. xvi. 36 s. 66: "Calamus alius totus concavus, quem syringiam vocant, utilissimus fistulis, quoniam nihil ei est cartilaginis atque carnis." Lactant. in Argum. in arundines conversa est.

707. Dumque ibi suspirat.] Ibi in calamo suspirat Syrinx, vel potius Pan, ob amissam Nympham.

708. Sonum tenuem, qualem habet fistula, unde ipsa λɛπτaλέa, et tenuis dicitur.

710. Concilium.] Olim edeb. consilium aut colloquium. Jac.-a-Cruce suadebat condilium, quia in fistula multi calami, tanquam annulis, compositi fuerint. Ciofan. ex duobus MSS. proferebat concilium, i. e. societas, consuetudo, quod, quum etiam in Lovan. exstaret, merito receptum est ab

Atque ita disparibus calamis compagine ceræ 711
Inter se junctis nomen tenuisse puellæ.
Talia dicturus, vidit Cyllenius omnes

Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem; firmatque soporem,
Languida permulcens medicata lumina virga. 716
Nec mora: falcato nutantem vulnerat ense,
Qua collo confine caput; saxoque cruentum

Heins. Cod. R. B. solatium. Non male nostro judicio. Hoc mihi-manebit. Hic cantus me semper tibi conciliabit; hujus soni causa semper utar tua consuetudine; ex te faciam fistulam, qua crebro utar otii fallendi causa. Et solebat Pan semper hoc instrumento musico delectari. Concilium ita dici, probat ad h. 1. Heins. Ipsa fœdera et amicitiæ vocantur concilia. Cæterum fistula fuit triplex: μovokάXauos, quam invenit Mercurius (Homer. Hymn. 1. Merc. 509;) #oλVKαXapos, cujus auctor Silenus. Illam denique, quæ cera glutinatur, cujus inventio h. 1. et Virg. Ecl. ii. 32. Pani adscribitur, Marsyas invenisse traditur apud Athenæum, iv. p. 184. Pani contra alii tribuunt πλαγίαυλον, i. e. tibiam obliquam: vid. omnino Spanhem. ad Callim. h. Dian. 245. Veram fistulæ originem refert haud dubie Lucret. v. 1283: Zephyri cava per calamorum sybila primum Agrestes docuere cavas inflare cicutas. Jam quum musica ob insignem præstantiam divinum opus haberetur, factum est, ut inventio celeberrimorum instrumentorum Diis auctoribus tribueretur; et fistula quidem pastoralis Pani, Deo tutelari pastorum. Fistula autem quum sit simplicissima, neque usus ejus multum exercitationis requirat, fuit haud dubie in antiquissimis instrumentis: Plutarch. de Mus. p. 1136.

711. Disparibus, scilicet longitudine. Calami eo ordine collocabanVOL. III.

tur, ut breviorem semper sequeretur longior. Res clara est ex viii. 190 sqq. Cf. Virg. Ecl. ii. 36. ubi fistula ex septem cicutis disparibus hoc modo composita Compagine vituperat Servius ad Virgilium, Æneid. i. 293. quasi parum Latine. Sed Burm. docet h. 1. etiam Manil. dixisse compagine pro compage, aut compagibus. Nomen tenuisse puellæ. Nam oúpiy Græcis fistula. Vide notas in vers. 702 et 706.

713. Cyllenius, Mercurius, quem Maia in Cyllenes, montis Arcadiæ, vertice peperit: Virg. Æn. viii. 139: Permulcens medic. virga, páßdų OέXywv vπvodúτidi, Orph. hymn. 56. 8: medicata, succis soporificis tincta. Virgil. Æn. vi. 420. Talis somnus, succis soporificis effectus, medicatus dicitur Heroidd. xii. 107; nam medicare omnino est succis inficere.

717. Falcato-ense.] Falcatus e. harpe, down. Val. Flac. iv. 390: Celerem mediis in cantibus exigit harpen. Ejus usus frequens in mythologia. Apollod. I. i. 1.; 6. 3. Tali ense et Perseus usus, iv. 726. Sed unde nunc Mercurio harpe? Adveniens virgam tantummodo retinuit, 675. nec itineri se accingens harpen sumpserat. Apud Apollod. lapide misso Argum interficit. Nihil definit Eschyl. apud quem 685. subita mors eum vita privat. Nutantem; tunc cervix maxime patebat vulneri.

718. Qua collo confine.] Qua caput jungitur cum collo.

L

Dejicit; et maculat præruptam sanguine cautem. Arge, jaces: quodque in tot lumina lumen habe

720

bas Exstinctum est; centumque oculos nox occupat Excipit hos, volucrisque suæ Saturnia pennis [una. Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet. Protinus exarsit, nec tempora distulit iræ, 724 Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn

719. Et maculat-cautem.] Hæc verba poterant omitti, quia res sponte intelligitur. Verum Jac.-a-Cruce sarcasmum illum poetæ, Arge, jaces, etc. esse epitaphium putabat, quo, subito concepto, Mercurius maculaverit (inscripserit) sanguineis literis cautem. Antiquis lumen cernere, φάος δέρκεσ Oai, erat vivere. Inde pendet prius sarcasmi acumen, quodque, etc. lumen non amplius cernis, quo per tot oculos fruebaris. Ut alibi Epiphonema in defunctos additur, v. c. Virgil. Æneid. ix. 446; sic h. 1. sarcasmus. poeta convertit orationem ad Argum. Jacere, Keilaι, dicuntur mortui.

Jam

720. Arge, juces.] Virg. Æn. x. 557: Istic nunc, metuende, jace. Homer. Iliad. x. ver. 386: Keiraι Tàρ νήεσσι νέκυς ἄκλαυστος ἄθαπτος ΠάTρokλog; et alibi. De iis qui ferro pereunt, qui non sua morte defunguntur; cui contrarium stare, incolumem esse; Virg. Æneid. ii. 88: Dum stabat regno incolumis.

723. Gemmis stellantibus.] Maculæ in cauda pavonis ob varietatem colorum et splendorem, eleganter vocantur gemma stellantes. Infra, xv. 385: Quæ cauda sidera portat. Plin. H. N. x. 20. pavonibus tribuit gemmantes colores, et guttas in cauda vocat oculos. Phædr. III. Fab. xviii. 8: Pictis plumis gemmea cauda. In Argum. Lactant. Juno Argum in volucrem pavonem transformavit, et pennis insignibus,

quibus amissa lumina indicaret, ornavit. Cf. Martial. xiv. Epigr. 85.

724-750. Protinus exarsit, etc.] Duo postremi fabulæ actus, quorum alter de erroribus, quos copiose alii recensent, verbo attingitur.

725. Erinnyn Juno immittit etiam apud Valer. Fl. Cum facibus spirisque et tartareo ululatu Tisiphonen videt. Tum stimulos et Eschyl. 603. memorat, κέντροις φοιταλέοισιν, stimulis ad cursum excitantibus. Ab eodem tamen ver. 568. œstro agitata dicitur, et ver. 687. ut et a Sophocle, oioroorλng vocatur. Sic et Apollod, Virg. Georg. iii. 152. et alii. Estrus, olorpos, pro quo tamen Latini maluerunt asylus dicere, (Virg. d. 1. 147 sqq. Lactant. ad Stat. Theb. i. 32.) genus insectorum dipterorum est, vespis simillimorum, quæ oriuntur ex bestiolis aquatilibus, Nostris Bremsen. Jam pecudes, quum ab iis punguntur et vexantur, gravissimos sentiunt dolores, adeo ut furere incipiant. Virg. d. 1. 149 sqq. Hinc astrus tropice dicitur mox de quocunque stimulo, mox de furore, aut adeo de Furiis, quæ furorem injiciunt hominibus: vid. Munker. ad Hygin. fab. 145. Qui Io in vaccam mutatam tradiderunt, eorum plurimi æstrum haud dubie proprie acceperunt. Ap. Eschyl. vero Schutzius monet, omnino terriculamentum intelligendum esse, forte umbram Argi, quæ non oculis, sed menti Iûs per in

« AnteriorContinua »