Imatges de pàgina
PDF

VIII. Est nemus Hæmoniæ, prærupta quod un

dique claudit

Silva: vocant Tempe, per quæ Peneus, ab imo

Effusus Pindo, spumosis volvitur undis;

570

Dejectuque gravi tenues agitantia fumos
Nubila conducit, summasque aspergine silvas
Impluit; et sonitu plus quam vicina fatigat.

568—750. Fabulam Jùs Asclepiade, Acusilao, Hesiodo ducibus, narrarunt Apoll. II. i. 3; Hyg. fab. 145; Valer. Flac. Argon. iv. 353 sqq.; Noster, Ep. xiv. 85 sqq. Etiam Æschyl. Prom. 563—892. induxit Io, quanquam nonnulla ex fatis ejus, ut consilio suo responderent, novavit. Idem argumentum in solio Amyclæi expressum erat, Paus. iii. 18. et in clypeo Turni, qui genus ab Inacho ducebat, Virgil. Æneid. vii. 789. Atque etiam hodie in gemmis conspicitur. Vide Lipperti Dactyl. II. i. 18. Quoniam Io in Argivorum dialecto, notante Eustath. ad Perieg. 92, lunam significabat, lunæ autem symbolum femina capite cornuto fuit, inde fabulæ initia ducta esse videntur, aucta deinde additamentis quibusdam. Et quum Græci res Ægyptias cum suis permiscerent, Io et Epaphus Isidi et Apidi assimilari coeperunt. Vide Heyne in Antiquar. Aufsaetzen, tom. i. p. 41 ; et ad Apollod. d. l. Est nemus, etc. Hic transitus, quo fluviorum conventus fingitur, pars est et superioris et sequentis fabulæ. Locum hunc Hæmoniæ (Thessaliæ, ab Hæmone rege, Thessali patre, Strabo, ix. p. 449) ut amoenissimum describunt Plin. H. N. iv. 8. et Ælian. V. H. iii. 1. Sed cum Ovidio melius consentit Liv. xliv. 6. Is saltum vocat, et xxxvi. 10. fauces saltus ; AElian. convallem inter Olympum et Ossam non admodum latam. In ea varia nemora æstate suavissima. Hinc Noster

nemus, et Mela ii. 3. sacro memore nobilia Tempe. Undique, dextra lævaque. Silva prærupta, silva in montibus præruptis; nam quæ montibus conveniunt, ea et silvis in montibus poetæ tribuunt. 569. Peneus.] Fluvius Thessaliæ nobilissimus, in quem reliqui illius terræ fluvii influebant: AElian. d. l.; Callim. h. Del. 110. Is, secundum Ælian. non spumosis undis per Tempe volvitur, sed otiose et leniter, in modum olei. Verum et Livius: Terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis. Is. Vossius ad Melam. II. iii. 176, et iv. 38. aut verba ab imo Pindo corrupta esse, aut Penea ex alto per meatus latentes cadere, priusquam in conspectum erumpat, putabat. Male. 570. Spumosis undis.] Non fertur placido cursu, sed rapido; et ob saxa latentia unda spumis incanescit. 571. Dejectu gravi.] Vehementi, præcipiti lapsu. Dejectus non fuit ad fontem, sed ubi amnis fauces illas intrabat. Agitantia, ex se propellentia, fumos, particulas aquæ, quarum tenuitas imitatur fumum. 572, 573. Conducit, excitat : Virg. colligere nubes—Summasque—impluit. Cacumina arborum astantium, pluviæ decidentis instar, aspergit. Respexit hæc Sidon. ii. Ep. 1 1 : Arborum comis, quæ margini insistunt, superjecta asperginis fragor impluit. De v. impluere et cognatis, vid. Heinsius. Sonitu—fatigat, adeo strepit,

Hæc domus, hæc sedes, hæc sunt penetralia magni Amnis: in hoc, residens facto de cautibus antro, 575 Undisjura dabat, Nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum, Nescia gratentur, consolenturne parentem, Populifer Spercheos, et irrequietus Enipeus, 579 Apidanusque senex, lenisque Amphrysos, et Aeas; Moxque ammes alii, qui, qua tulit impetus illos,

ut ad fatigationem aurium non modo per viciniam, sed etiam remotiores regiones audiatur. Ita v. Trist. i. 62. fatigare saaa voce. 574. Penetralia.] Antrum, ex quo fluvius erumpit, poetis dicitur regia fluvii, et sedes Nympharum. In eo porro antro fingunt thalamos, pene* tralia, et reliquas regiarum partes. Sed Penei sedes ad dejectum illum collocatur. Cur autem poeta hic tot vocabb. cumulaverit, atque adeo anaphora abusus sit, non reperio. Num miratur, talem dejectum placere magno Amni ? Magni, μ£ya χεῦμα ei tribuit Callimach. h. Del. 110. et interdum xar' ἐζοχήν dicitur fluvius. 576. Jura dare, imperare. Nymphis, Penei filiabus. Cf. Theocrit. Id. i. 66; Callimach. d. l. ver. 109. Ex his memorabilis Cyrene, Virgil.Georg. iv. 321. 577. Popularia.] Quæ sunt ejusdem terræ, nempe Thessalicæ. Conveniunt. Is. Vossius, ad Pomp. Mel. ii. 3 extr. accipit pro, ingrediuntur, ideoque reprehendit poetam, quia et Spercheos, et Amphrysos, et AEas alio exonerentur. Sed convenire hic non esse influere, ostendit, quod sequitur, Moxque amnes alii. Imo conveniunt Dii, præsides fluviorum, in antro Penei vel gratulandi, vel consolandi Causa. 579. Spercheos.] Ita dictus a σπάρxsvv, festinare. Fluvius rapidissimus,

[ocr errors]

' sis locis in mare influunt.

In mare deducunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest; imoque reconditus antro Fletibus auget aquas ; natamque miserrimus Io

[merged small][ocr errors]

An sit apud manes; sed quam non invenit usquam,
Esse putat nusquam, atque animo pejora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Jupiter Io
Flumine: et, “ O virgo Jove digna, tuoque beatum
Nescio quem factura toro, pete, dixerat, umbras

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

582. In mare deducunt.] Qui diverSed ornate hoc extulit. Errores, ambages fluviorum tortuosæ, aut omnino cursus. Fessas undas, ut fessæ longa via aut tempestate naves: Virg. Æn. i. 168. Auras spatio lassas dixit Plin. v. Ep. vi. 14. 583. Inachus, Argivorum fluvius, hodie Naio, decurrens vel ex Artemisio, Arcadiæ monte, Pausan. Arcad. p. 61 1. vel e Lyrceo, itidem monte Arcadiæ ; Strabo viii. p. 370. Is. Vossius ad Mel. d. l. putat, confundi Argivorum Inachum cum Inacho Epiri, qui ex Læmo profluens in Ionium mare se exonerat. Falso ; nam poeta eum inter amnes alios, a popularibus diversos, refert. Ejus filiam Io faciebant etiam Castor in Chronicis, Æschyl. cum aliis Tragicis atque Hygin. Sed Apollodor. aliique Iaso, alii denique Pirene natam perhibent: vid. Munker. ad Hygin. d. 1. ubi triplex Iùs stemma. Moerens Inachus, propter amissam filiam se domi continebat; ut et mœsti et lugentes solent, publicum vitantes. Io accusativus est Græcus ab Io, Iùs. 584. Fletibus auget aquas, jocose

dictum videri possit. Sed occurrunt alibi similia: in clypeo Turni amnem fundebat ; infra xi. 47. flumina lacry- mis increscunt suis, Homer. Il. i. 14: δaxpvy£wv άστε κρήνη μελάννδpoc. Sequentia Nescit—veretur castigatior scriptor forte resecuisset. 588. Viderat a patrio.] Secundum Valer. Flac. Jupiter saepe descendit ad ignes Ifìs, eorumque furtorum conscia antra habebat. Aliter rursus et copiosius rem narrat Æschyl. 652 sqq. initio facto a visis nocturnis. Noster Jovi tribuit orationem insidiosam, cujus tamen fraudem sensit Nympha, et insunt quædam ambigue dicta. Io. Hæc lectio videtur recens, nam nostri Codd. habent illam. 591. Altorum memorum.] Burmann. recte tuetur altorum, quia passim altæ silvæ occurrunt. 592. Altissimus.] Non omnino respuenda videtur conjectura Burm. Sol est acerrimus, vehementissimi caloris, ut Horat. I. Sat. vi. 125. sol acrior, et apud Archiloch. sol ö£íc. Ita enim causa redditur, cur nemorum umbra petenda sit. Et ab æstu solis frequenter poetæ designant meridiem. Virgil. G. iv. 401 : Medios quum Sol

Quod si sola times latebras intrare ferarum,
Præside tuta Deo nemorum secreta subibis:

[merged small][ocr errors]

Sceptra manu teneo; sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me ;" fugiebat enim : jam pascua Lernæ,
Consitaque arboribus Lyrceia reliquerat arva;
Quum Deus inducta latas caligine terras
Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem.

[merged small][ocr errors]

Et noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die ; non fluminis illas
Esse, nec humenti sentit tellure remitti:
Atque suus conjux, ubi sit, circumspicit ; ut quæ

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

primis placuere latæ terræ, yaia εὐρύατερνος. 600. Tenere, retinere, hinc impedire. 602. Noctis faciem, noctem. 603. Sub nitido die.] Vide Heyn. ad Virgil. Æneid. i. 431. Etiam VIII. i. nitidus dies, opp. tenebris. Curtius, III. iii. 5. dies illustris. 604. Remitti, exhalari. Plin. Hist. Nat. xvii. 4: Terra optima, quæ temues exhalat nebulas. Cf. Lucret. v. 464. Respexit Ovid. forte Virg. Georg. ii. 217: Quæ tenuem exhalat nebulam, fumosque volucres, Et bibit humorem, et, quum vult, er se ipsa remittit. Hodie vero, Physici demonstrant nebulas aut ex fluviis, aut ex vaporibus terræ surgere. 606. Furtum, ut κλάμμa, omne clandestinum ; sed in primis amores clandestini et illiciti maritorum dicuntur furta: hinc furtivus vir, adulter ; III. Pont. iii. 56.

Aut ego lædor,” ait; delapsaque ab æthere summo, Constitit in terris; nebulasque recedere jussit. Conjugis adventum præsenserat, inque nitentem

[merged small][ocr errors]

Bos quoque formosa est: speciem Saturnia vaccæ, Quanquam invita, probat: nec non et cujus, et unde, Quove sit armento, veri quasi nescia, quærit.

[merged small][ocr errors]

Desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele, suos addicere amores;
Non dare, suspectum: pudor est, qui suadeat illinc;

608. Laedor.] Lædere varie in re amatoria dicitur. Omnino est fallere aut violare alterum quocunque modo in amore. Vide Heynii Observ. ad Tibul. I. ii. 89. Delapsaque ab æthere suommno. tanquam quæ alis delata; Virgil. AEneid. i. 394: Ætheria quos lapsa plaga Jovis ales aperto Turbabat cælo. Ib. lib. iv. 223: Vade, age, gnate, voca Zephyros, et labere pennis. 609. Nebulas recedere jussit.] Etiam Juno nubibus imperat, quin adeo fulmen interdum mittit. Cæterum hinc Valer. Flac. d. l. fabulam suavissime, sed brevius Ovidio narrat. 610. Nitentem.] Nitere proprie et eleganter dicuntur pecora pinguia, et bene habita: Opp. horrida et strigosa; sed simul candoris notio inest. Hinc 652 nivea, et 743 formæ candor. Etiam apud Apollodor. mutatur in albam vaccam. Ipse Jupiter ii. 852. nivei tauri formam sumit, eidemque candidæ victimæ probabantur. Apud Æschyl. Io, ut in theatrum induci posset, retinuit formam humanam, sed faciem habet deformatam, caputque cornibus dedecoratum. Est βουκερως τap0£vog. 61 l. Inachidos vultus, Inachis. Ina

Celeritatem notat venientis: .

chidis cornua, simili periphrasi apud Propertium, i. El. iii. 20. 612—614. Speciem—quærit.] Multum j9oc inest. Apud Valer. Flacc. lib. iv. 358: Plausu foret hanc (vaccam) et pectora mulcet. 615. E terra genitam.] Multi olim homines feræque, ynyενεῖς.—Ignoto et obscuro genere ortum, cujusque ignorabantur parentes, eum Veteres appellabant, Terræ filium. Contra quorum virtutem mirabantur, de coelo descendisse dicebant ; quod Cicero, lib. i. ad Quint. frat. Ep. i. quasi cœlo delapsus. 616. Petit munus.] Valer. Flac. dicto loco, da—Indomitamque bovem, da caræ munera muptae. 617. Addicere.] Nil aliud est nisi donare, tradere, ut recte explicat Gloss. MSS. Flor. Vellei. II. xxv. 4: Addiait Dianæ agros Sulla. Horat. Epod. xvii. ver. i. addictum feris. Nempe addici pr. de debitoribus dicebatur, qui, quum non solvendo essent, creditoribus tradebantur. Hinc omnino est vel in servitutem, vel potestati alicujus tradi: v. Grævius ad Cie. Quinct. 18. et Salmas. de Usur. p. 360.

« AnteriorContinua »