Imatges de pàgina
PDF
EPUB

VIII. Est nemus Hæmoniæ, prærupta quod undique claudit

570

Silva: vocant Tempe, per quæ Peneus, ab imo Effusus Pindo, spumosis volvitur undis; Dejectuque gravi tenues agitantia fumos Nubila conducit, summasque aspergine silvas Impluit; et sonitu plus quam vicina fatigat.

568-750. Fabulam Jûs Asclepiade, Acusilao, Hesiodo ducibus, narrarunt Apoll. II. i. 3; Hyg. fab. 145 ; Valer. Flac. Argon. iv. 353 sqq.; Noster, Ep. xiv. 85 sqq. Etiam Æschyl. Prom. 563-892. induxit Io, quanquam nonnulla ex fatis ejus, ut consilio suo responderent, novavit. Idem argumentum in solio Amyclai expressum erat, Paus. iii. 18. et in clypeo Turni, qui genus ab Inacho ducebat, Virgil. Æneid. vii. 789. Atque etiam hodie in gemmis conspicitur. Vide Lipperti Dactyl. II. i. 18. Quoniam Io in Argivorum dialecto, notante Eustath. ad Perieg. 92, lunam significabat, lunæ autem symbolum femina capite cornuto fuit, inde fabulæ initia ducta esse videntur, aucta deinde additamentis quibusdam. Et quum Græci res Ægyptias cum suis permiscerent, Io et Epaphus Isidi et Apidi assimilari cœperunt. Vide Heyne in Antiquar. Aufsaetzen, tom. i. p. 41; et ad Apollod. d. l. Est nemus, etc. Hic transitus, quo Aluviorum conventus fingitur, pars est et superioris et sequentis fabulæ. Locum hunc Hæmonia (Thessaliæ, ab Hæmone rege, Thessali patre, Strabo, ix. p. 449) ut amoenissimum describunt Plin. H. N. iv. 8. et Ælian. V. H.iii. 1. Sed cum Ovidio melius consentit Liv. xliv. 6. Is saltum vocat, et xxxvi. 10. fauces saltus; Ælian. convallem inter Olympum et Ossam non admodum latam. In ea varia nemora æstate suavissima. Hinc Noster

nemus, et Mela ii. 3. sacro nemore nobilia Tempe. Undique, dextra lævaque. Silva prærupta, silva in montibus præruptis; nam quæ montibus conveniunt, ea et silvis in montibus poetæ tribuunt.

569. Peneus.] Fluvius Thessaliæ nobilissimus, in quem reliqui illius terræ fluvii influebant: Ælian. d. l.; Callim. h. Del. 110. Is, secundum Ælian. non spumosis undis per Tempe volvitur, sed otiose et leniter, in modum olei. Verum et Livius: Terret et sonitus et altitudo per medium vallem fluentis Penei amnis. Is. Vossius ad Melam. II. iii. 176, et iv. 38. aut verba ab imo Pindo corrupta esse, aut Penea ex alto per meatus latentes cadere, priusquam in conspectum erumpat, putabat. Male.

570. Spumosis undis.] Non fertur placido cursu, sed rapido; et ob saxa latentia unda spumis incanescit.

571. Dejectu gravi.] Vehementi, præcipiti lapsu. Dejectus non fuit ad fontem, sed ubi amnis fauces illas intrabat. Agitantia, ex se propellentia, fumos, particulas aquæ, quarum tenuitas imitatur fumum.

572, 573. Conducit, excitat: Virg. colligere nubes-Summasque—impluit. Cacumina arborum astantium, pluviæ decidentis instar, aspergit. Respexit hæc Sidon. ii. Ep. 11: Arborum comis, quæ margini insistunt, superjectæ asperginis fragor impluit. De v. impluere et cognatis, vid. Hein

sius.

Sonitu-fatigat, adeo strepit,

Hæc domus, hæc sedes, hæc sunt penetralia magni Amnis: in hoc, residens facto de cautibus antro, 575 Undis jura dabat, Nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum, Nescia gratentur, consolenturne parentem, Populifer Spercheos, et irrequietus Enipeus, 579 Apidanusque senex, lenisque Amphrysos, et Æas; Moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,

ut ad fatigationem aurium non modo per viciniam, sed etiam remotiores regiones audiatur. Ita v. Trist. i. 62. fatigare saxa voce.

574. Penetralia.] Antrum, ex quo fluvius erumpit, poetis dicitur regia fluvii, et sedes Nympharum. In eo porro antro fingunt thalamos, penetralia, et reliquas regiarum partes. Sed Penei sedes ad dejectum illum collocatur. Cur autem poeta hic tot vocabb. cumulaverit, atque adeo anaphora abusus sit, non reperio. Num miratur, talem dejectum placere magno Amni? Magni, μέya xɛõμa ei tribuit Callimach. h. Del. 110. et interdum κατ' ἐξοχὴν dicitur fluvius.

576. Jura dare, imperare. Nymphis, Penei filiabus. Cf. Theocrit. Id. i. 66; Callimach. d. 1. ver. 109. Ex his memorabilis Cyrene, Virgil. Georg.

iv. 321.

577. Popularia.] Quæ sunt ejusdem terræ, nempe Thessalicæ. Conveniunt. Is. Vossius, ad Pomp. Mel. ii. 3 extr. accipit pro, ingrediuntur, ideoque reprehendit poetam, quia et Spercheos, et Amphrysos, et Æas alio exonerentur. Sed convenire hic non esse influere, ostendit, quod sequitur, Moxque amnes alii. Imo conveniunt Dii, præsides fluviorum, in antro Penei vel gratulandi, vel consolandi

causa.

579. Sperchcos.] Ita dictus a onÉρXE, festinare. Fluvius rapidissimus,

qui subter Etam montem in sinum Maliacum exoneratur, et cujus ripæ populis consitæ fuisse videntur, sicut Penei lauris. Enipeus ex monte Othry Thessaliæ profluit. Virgil. Georg. iv. 368. vocatur altus Enipeus.

580. Apidanus, accepto ad Pharsalos Enipeo, in Peneum illabitur. Vocatur senex (Infra ii. 243, Peneos senex,) quod Intt. accipiunt pro leniter fluente; eaque interpret. etiam in uno Vatic. Cod. ascripta est. Sic Senec. Med. 314. senex Bootes, qui tarde movetur. Sed ubi Apidanus irrequietum Enipeum accepit, satis rapide currit: Lucan. vi. 372. Malim ergo senem nunc vetustum, antiquum interpretari, i. e. antiquissimis temporibus notum, et nomine insignitum. Dionys. Geogr. 417. ὠγύγιος Δάδων, ubi Eustath. ὠγύγιον δὲ λέγει, διὰ τὴν περὶ αὐτοῦ doxauλoyíav. Callim. h. Jov. 40: παλαιότατον ὕδωρ, et h. Del. 71. yépwv Dεvalós. Accedit, quod Veteres fluvios non minus quam Oceanum sub senis effigie repræsentabant. Hinc mox 645. senior Inachus. Amphrysos eam Thessaliæ partem perfluebat, quæ Phthiotis dicebatur. Eas, qui Plinio H. N. iii. 23. Aous dicitur, fluvius parvus et purissimus, et Epiro profluet per Thessaliam in Ionium mare se immittens.

ens,

581. Impetus, vis, rapiditas, tribuitur fluminibus, mari, ventis, cœlo: vide Burm. ad Phædr. iii. prol. 59.

In mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest; imoque reconditus antro
Fletibus auget aquas; natamque miserrimus Io
Luget, ut amissam: nescit, vitane fruatur, 585
An sit apud manes; sed quam non invenit usquam,
Esse putat nusquam, atque animo pejora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Jupiter Io

66

Flumine: et, "O virgo Jove digna, tuoque beatum Nescio quem factura toro, pete, dixerat, umbras Altorum nemorum ; et nemorum monstraverat umbras;

Dum calet, et medio Sol est altissimus orbe.

582. In mare deducunt.] Qui diversis locis in mare influunt. Sed ornate hoc extulit. Errores, ambages fluviorum tortuosæ, aut omnino cursus. Fessas undas, ut fesse longa via aut tempestate naves: Virg. Æn. i. 168. Auras spatio lassas dixit Plin. v. Ep. vi. 14.

583. Inachus, Argivorum fluvius, hodie Naio, decurrens vel ex Artemisio, Arcadia monte, Pausan. Arcad. p. 611. vel e Lyrceo, itidem monte Arcadiæ; Strabo viii. p. 370. Is. Vossius ad Mel. d. 1. putat, confundi Argivorum Inachum cum Inacho Epiri, qui ex Læmo profluens in Ionium mare se exonerat. Falso; nam poeta eum inter amnes alios, a popularibus diversos, refert. Ejus filiam Io faciebant etiam Castor in Chronicis, Æschyl. cum aliis Tragicis atque Hygin. Sed Apollodor. aliique Iaso, alii denique Pirene natam perhibent: vid. Munker. ad Hygin. d. 1. ubi triplex Iûs stemma. Morens Inachus, propter amissam filiam se domi continebat; ut et moesti et lugentes solent, publicum vitantes. Io accusativus est Græcus ab Io, Iùs.

584. Fletibus auget aquas, jocose

591

dictum videri possit. Sed occurrunt alibi similia: in clypeo Turni amnem fundebat; infra xi. 47. flumina lacrymis increscunt suis, Homer. Il. i. 14: δακρυχέων ὥστε κρήνη μελάνυδρος. Sequentia Nescit-veretur castigatior scriptor forte resecuisset.

588. Viderat a patrio.] Secundum Valer. Flac. Jupiter sæpe descendit ad ignes Iús, eorumque furtorum conscia antra habebat. Aliter rursus et copiosius rem narrat Eschyl. 652 sqq. initio facto a visis nocturnis. Noster Jovi tribuit orationem insidiosam, cujus tamen fraudem sensit Nympha, et insunt quædam ambigue dicta. Io. Hæc lectio videtur recens, nam nostri Codd. habent illam.

591. Altorum nemorum.] Burmann. recte tuetur altorum, quia passim altæ silvæ occurrunt.

[ocr errors][merged small]

595

Quod si sola times latebras intrare ferarum,
Præside tuta Deo nemorum secreta subibis:
Nec de plebe Deo, sed qui cœlestia magna
Sceptra manu teneo; sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me;" fugiebat enim: jam pascua Lernæ,
Consitaque arboribus Lyrceia reliquerat arva;
Quum Deus inducta latas caligine terras
Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem.
Interea medios Juno despexit in agros:
Et noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die; non fluminis illas
Esse, nec humenti sentit tellure remitti:
Atque suus conjux, ubi sit, circumspicit; ut quæ
Deprensi toties jam nôsset furta mariti. 606
Quem postquam cœlo non repperit; "Aut ego
fallor,

accenderit æstus, et ver. 426: medium Sol igneus orbem Hauserat.

593. Latebras ferarum, silvas, in quibus occultantur feræ.

595. Nec de plebe Deo.] De plebe Deorum dictum ad 173. Se commendat, ut supra Apollo. Sed-sed. Hæc anaphora sic etiam v. 17 sqq. 507 sqq. Magna manus, et omnino magna membra heroibus et Diis, Jovi in primis, a poetis tribui solent: vid. Burm. ad Eleg. ad Liv. Aug. ver. 224.

597. Lerna maxime memorabilis vel palus, vel fluvius Argiæ, cui adjacebant ampla pascua. Æschyl. Prometh. ver. 657, πρὸς Λέρνης βαθὺν λειμῶνα (pratum in valle depressiore) ποίμνας βουστάσεις τε πατρός.

598. Lyrceia arva; mons Lyrceus, et inde Lyrceius atque Lyrcius, in Arcadia, vel, ut Stephanus vult, Argolide.

599. Latas.] Terra magna et maxima, rελwρŋ, passim. Sed Nostro in

601

primis placuere latæ terræ, yaïa evρú

στερνος.

600. Tenere, retinere, hinc impe

dire.

602. Noctis faciem, noctem.

603. Sub nitido die.] Vide Heyn. ad Virgil. Æneid. i. 431. Etiam VIII. i. nitidus dies, opp. tenebris. Curtius, III. iii. 5. dies illustris.

604. Remitti, exhalari. Plin. Hist. Nat. xvii. 4: Terra optima, quæ tenues exhalat nebulas. Cf. Lucret. v. 464. Respexit Ovid. forte Virg. Georg. ii. 217: Quæ tenuem exhalat nebulam, fumosque volucres, Et bibit humorem, et, quum vult, ex se ipsa remittit. Hodie vero, Physici demonstrant nebulas aut ex fluviis, aut ex vaporibus terræ surgere.

606. Furtum, ut кλéμμα, omne clandestinum; sed in primis amores clandestini et illiciti maritorum dicuntur furta: hinc furtivus vir, adulter: III. Pont. iii. 56.

611

Aut ego lædor," ait; delapsaque ab æthere summo,
Constitit in terris; nebulasque recedere jussit.
Conjugis adventum præsenserat, inque nitentem
Inachidos vultus mutaverat ille juvencam.
Bos quoque formosa est: speciem Saturnia vaccæ,
Quanquam invita, probat: nec non et cujus, et unde,
Quove sit armento, veri quasi nescia, quærit.
Jupiter e terra genitam mentitur, ut auctor
Desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele, suos addicere amores;
Non dare, suspectum: pudor est, qui suadeat illinc ;

608. Lador.] Lædere varie in re amatoria dicitur. Omnino est fallere aut violare alterum quocunque modo in amore. Vide Heynii Observ. ad Tibul. I. ii. 89. Delapsaque ab æthere summo. Celeritatem notat venientis: tanquam quæ alis delata; Virgil. Æneid. i. 394: Etheria quos lapsa plaga Jovis ales aperto Turbabat cœlo. Ib. lib. iv. 223: Vade, age, gnate, voca Zephyros, et labere pennis.

609. Nebulas recedere jussit.] Etiam Juno nubibus imperat, quin adeo fulmen interdum mittit. Cæterum hinc Valer. Flac. d. 1. fabulam suavissime, sed brevius Ovidio narrat.

610. Nitentem.] Nitere proprie et eleganter dicuntur pecora pinguia, et bene habita: Opp. horrida et strigosa ; sed simul candoris notio inest. Hinc 652 nivea, et 743 forma candor. Etiam apud Apollodor. mutatur in albam vaccam. Ipse Jupiter ii. 852. nivei tauri formam sumit, eidemque candidæ victimæ probabantur. Apud Eschyl. Io, ut in theatrum induci posset, retinuit formam humanam, sed faciem habet deformatam, caputque cornibus dedecoratum. Est βούκερως παρθένος.

611. Inachidos vultus, Inachis. Ina

615

chidis cornua, simili periphrasi apud Propertium, i. El. iii. 20.

612-614. Speciem-quærit.] Multum 0oc inest. Apud Valer. Flacc. lib. iv. 358: Plausu foret hanc (vaccam) et pectora mulcet.

615. E terra genitam.] Multi olim homines feræque, ynyɛveis.-Ignoto et obscuro genere ortum, cujusque ignorabantur parentes, eum Veteres appellabant, Terræ filium. Contra quorum virtutem mirabantur, de cœlo descendisse dicebant; quod Cicero, lib. i. ad Quint. frat. Ep. i. quasi cœlo delapsus.

616. Petit munus.] Valer. Flac. dicto loco, da-Indomitamque bovem, da cara munera nuptæ.

617. Addicere.] Nil aliud est nisi donare, tradere, ut recte explicat Gloss. MSS. Flor. Vellei. II. xxv. 4: Addixit Diane agros Sulla. Horat. Epod. xvii. ver. i. addictum feris. Nempe addici pr. de debitoribus dicebatur, qui, quum non solvendo essent, creditoribus tradebantur. Hinc omnino est vel in servitutem, vel potestati alicujus tradi: v. Grævius ad Cic. Quinct. 18. et Salmas. de Usur. p. 360.

« AnteriorContinua »