Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Horridus observo: nescis, temeraria, nescis 514 Quem fugias; ideoque fugis: mihi Delphica tellus, Et Claros, et Tenedos, Pataræaque regia servit. Jupiter est genitor: per me, quod eritque fuitque, Estque, patet: per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est: nostra tamen una sagitta Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit. 520 Inventum medicina meum est; Opiferque per or

bem

514. Horridus.] Pastores introducuntur horridi et squalidi, aixμnpoï, auxμηevres, ut Pan ap. Hom. h. Pan. 6; neque id alias in vitium vertitur, sed opp. unguento nitidis. Sordida rura dixit Virg. Ecl. ii. 28. Observo, custodio.

515. Delphica tellus.] Unde Oracula Delphica dicta sunt. Delphi urbs Phocidis in Achaia ad Parnassum, oraculo Apollinis clara.

516. Claros, etc.] Oppidum Ioniæ, juxta Colophonem, Apollinis templo et oraculo nobilissimum : vid. Strabo, xiv. p. 442; Pausan. vii. p. 405. Inde Apollo Clarius, cujus effigies in nummis conspicitur apud Patinum nummism. Imp. p. 400. Tenedos, insula maris Ægæi, agro Trojano vicina, ubi templum Apollinis Sminthei ditissimum: Strabo, vii. Cf. Virg. Æn. ii. 21. Patara, urbs Lycia, in qua Apollo hiemem transigebat, et per sex menses hibernos responsa dabat: Herodot. i. 182; Serv. ad Virg. Æn. iv. 143. Hinc Apollo Patareus, Horat. III. Od. iv. 64. Servit, colit sacris faciendis et oraculis consulendis.

517. Per me quod eritque.] Artes, quarum popos erat, ut loquitur Schol. ined. Homer. apud Valken. de Cod. Hom. p. 94. τοξικὴ, ἰατρικὴ, μουσική, μαντική : vide Callim. h. Apol. 42 sqq. Virg. Æn. xii. 393. Et apud Lucian. in nooμ. p. 716. indignantur Dii, quod hic unus tot artes exer

ceat. Per me, quod eritque, etc. Vates sum longe certissimus. Expressit autem Homer. Il. A. 70. ubi Calchas scire dicitur: τά τ' ἐόντα, τά τ' ἐσσόμενα, πρό τ ̓ ἐόντα, quem locum etiam transtulit Virg. Georg. iv. 392. Vaticinandi artem edoctus erat Apollo a Jove, cujus vates etiam dicebatur, præeratque oraculis.

:

518. Per me concordant.] Musica excello et instrumentali, et vocali. Musica ars apud Veteres in summo honore erat, ita ut inventio præstantissimorum instrumentorum ad Deos referretur Plutarch. de Musica, p. 1136. Apollinis instrumenta erant cithara, quam ipse invenit (Bion. Id. iii. 7.) et quam cum cantu pulsat, et lyra, quam accepit a Mercurio : Hom. h. in Merc. Nervi, vevpai, fides. Concentum vocis et fidium varie expressit. Cf. v. 340; xi. 5.

519. Certa-sagitta.] Inevitabilis: unde metuendus certa Phœbus sagitta, Horat. I. Od. xii. 22. Sic et certus arcus, certa manus tribuitur peritis jaculatoribus. Contra incerta securis, Virg. Æn. ii. 224. Tamen una, etc. Vide ad vers. 456 et 458. Cf. Anacr. Od. xlv. ubi Mars sentit vim horum telorum.

520. Vacuo, sc. ab amore; Daphné enim primus ejus amor, ver. 452.

521. Inventum, etc.] Cf. Callim. d. l. Opifer, σωτὴρ, ἰατρὸς, παίων : vide Valken. ad Eurip. Hipp. ver.

Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis.
Hei mihi, quod nullis amor est medicabilis herbis !
Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes!"
Plura locuturum timido Peneia cursu

525

Fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit.
Tum quoque visa decens: nudabant corpora venti,
Obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
Et levis impexos retro dabat aura capillos;
Auctaque forma fuga est: sed enim non sustinet

ultra

530 Perdere blanditias juvenis Deus: utque movebat

1372. Primi autem medici erant chirurgi, omnisque eorum scientia erat, nosse vim herbarum. Celsus præf. Itaque addit, et herbarum, etc. Opifer. Hinc Apollo βοηδρόμεος et αοσσητηρ apud Græcos.

522. Herbarum.] Quas in medicina potentes sol e terra elicit. Potentia, vis, efficacia. Virg. Æn. xii. 396. scire potestates herbarum, et vii. 19. potentes herbæ. Fortes herbæ, infra xv. 534.

523. Quod nullis, etc.] Eadem sententia Heroidd. v. 149: Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis. Effinxit autem Tibul. II. iii. 12. de Apolline amante: Nec potuit curas sanare salubribus herbis, Quidquid erat medica, vicerat, artis, amor. Propert. II. i. 59: Omnes humanos sanat medicina dolores: Solus amor morbi non amat artificem.

524. Dominus artis, qui eam exercet, xiii. 138. Similiter fere koipavos Texvns, Anacr. Od. xxviii. 3.

525. Timido cursu aut pede fugit, qui præ metu celeriter currit; metus enim dat celeritatem. Sic et ipsum post se relinquit, et verba imperfecta, orationem ejus nondum absolutam.

527. Nudabant corpora, etc.] Magna laus, si quem omnia decent : viii. 25; x. 590. Sequitur aliud exemplum phantasia Ovidianæ. Venantes veste brevi supra genu succinctæ erant : Virg. Æn. i. 320. Vid. Spanhem. ad Callim. h. Dian. ii. 212.

528. Adversas vestes.] Has venti vibrabant; quo verbo exquisito pinguntur varii motus vestis, quum nunc sursum agitaretur, nunc expanderetur, nunc retro flueret. Pari venustate, ii. 875: tremula sinuantur flamine vestes. Cf. et xi. 470; Fast. iii. 585. Verba obvia et adversas, plenitudinis causa, non male addita; sed minus probanda cumulatio verborum venti, flamina, aura.

530. Sed enim, at vero. Non sustinere eleganter dicimur, ad quæ perficienda non satis vel animi vel voluntatis habemus.

531. Juvenis.] Apollo enim dɛì véos, et sic etiam in monumentis antiquis repræsentatur. Schol. Stat. i. Theb. 694. causam reddit hanc, quod ipse sit sol. Sol autem ignis est, qui nunquam senescit. Cæterum in hoc nomine inest h. 1. causa furoris, quo insequitur nympham. Movebat, incita

bat.

535

Ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
Ut canis in vacuo leporem quum Gallicus arvo
Vidit; et hic prædam pedibus petit, ille salutem :
Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere
Sperat, et extento stringit vestigia rostro:
Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis
Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit:
Sic Deus, et virgo est; hic spe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris 540
Ocior est, requiemque negat: tergoque fugaci
Imminet; et crinem sparsum cervicibus adflat.
Viribus absumptis expalluit illa: citæque

Victa labore fugæ, spectans Peneidas undas,

66

Fer, pater, inquit, opem; si flumina numen ha

betis.

545

Qua nimium placui, Tellus, aut hisce, vel istam, Quæ facit, ut lædar, mutando perde figuram."

532. Admisso, celeri. Proprie equus dicitur admitti, quum frenis laxatis incitatur ad cursum.

533. Ut canis, etc.] Sequitur locus a phantasia singularis, et longe præstantissimus, cujus tamen laus non debetur ingenio Ovidiano, nam totus expressus est e Virgil. Æn. xii. 749 sqq. quemadmodum Virgil. sua ex Apollon. Rh. ii. 278. petiit: cf. Statius Thebaid. v. 165 sqq.; et Noster infra, vii.781-86. qui loc. utique cum hoc conferendus. Gallici canes, vertagi dicti, a celeritate in primis laudabantur, et leporibus potissimum persequendis adhibebantur : Gratian. Cyneg. ver. 203. In vacuo, ubi nil moratur ejus celeritatem. Vacua loca, non consita arbustis, iv. 713. Supra 285. aperti campi. Virgil. Æneid. xii. 771. purus campus, καθαρὸς χῶρος. 535. Inhasuro, scilicet dentibus, de mordente.

VOL. III.

[blocks in formation]

Vix prece finita, torpor gravis alligat artus:
Mollia cinguntur tenui præcordia libro:

In frondem crines, in ramos brachia crescunt: 550
Pes, modo tam velox, pigris radicibus hæret :
Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phœbus amat; positaque in stipite
dextra

Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus.
Complexusque suis ramos, ut membra, lacertis, 555
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui Deus,

esse,

At conjux quoniam mea non potes

quia et alibi laudata forma: et in quatuor MSS. e glossa esse ut placeam. Sed ita bis idem dixisset, nec exhausisset vim calamitatis suæ. Seidenstuecker Qua explicat in qua, super qua, atque hæc qua nimium placui addita putat, quia Peneia jam devorari a terra cupit. Melius tamen, si fieri commode posset, qua referretur ad figuram, ut ii. 474: Adimam tibi nempe figuram, Qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito. Et Perizon. ad Sanct. Min. p. 543 sqq. exemplis idoneis docuit, ita interdum abrumpi constructionem, ut divellantur, pluribus verbis interpositis, quæ cohæreant. Id quod in iis maxime vocibus locum habet, virtus adeo videri possit, quæ, ut hæc in summa mentis perturbatione proferuntur. Sed quoniam plures MSS. hic plura omittunt, quoniam mirum est, nympham post patrem illico et Tellurem invocare, neque adeo apparet, uter eam mutaverit, quoniam denique in Argum. Lactantii unus pater invocatur, propterea malim hos duos versus ita contrahere: Qua nimium placui, mutando perde figuram, reliquis deletis. Quoniam miseri sæpe optant, ut terra

hiscat, (Heroidd. vi. 144; Fast. iii. 609; Silius, iv. 332. fugere infixum est, terræque optantur hiatus,) etiam hic hoc votum infarcire aliquis potuit. Similiter 700 sqq. verbis quibusdam deletis, interpretes merito duos versus in unum conflârunt. Alias emendd. vide in Variet. lect. De verbo lædere, vid. ad 608.

548. Gravis ab effectu, qui alligat, rigidos et immobiles reddit artus. Gravitas eo sensu de arbore, xi. 244. Alligare artus de torpore, tremore, pavore passim: vide Heins.

549. Librum.] Hic melius posuit, quam duriorem corticem.

550. Crescunt.] Mutationis notio variata verbis crescere, hærere, obire. Postremum sic et vii. 775; ix. 290. 551. Pigris, immobilibus, ab homine sumptum.

552. Remanet nitor.] Nitida laurus etiam xiv. 720; Plin. V. Ep. vi. 4. Atque etiam puellis nitor tribuitur, i. e. pulchritudo, xi. 272. Hoc suum decus Daphne servat mutata, ut ad

237 admonitum.

554. Trepidare.] Palpare, micare, de motu cordis. Cf. viii. 606. 557. Conjux.] Vide ad 490.

Arbor eris certe, dixit, mea. Semper habebunt
Te coma, te citharæ, te nostræ, Laure, pharetræ.
Tu ducibus Latiis aderis, quum læta triumphum
Vox canet, et longas visent Capitolia pompas. 561
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Utque meum intonsis caput est juvenile capillis;
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.'
Finierat Pæan. Factis modo Laurea ramis 566
Adnuit; utque caput, visa est agitâsse cacumen.

558. Arbor mea ex more, quo Dii arbores quasdam in tutela sua habebant. Cf. 710. Habebunt. Laurum habebant, lauro ornata erant, omnia, quæ Apoll. essent, tripus, templum, vates, victores Pythici. Ipse in monumentis cernitur vel redimitus corona laurea, vel gestans dextra ramum laureum. Unde Apollo dapvnoópos : vide Spanhem. ad Callim. h. Del. 91. Te citharæ. Hinc laureati in scena citharœedi.

560. Tu ducibus, etc.] Vaticinatur Apollo in honorem Romanorum atque Augusti: h. e. poeta adulatur civibus suis atque Augusto. Laurus apud Romanos insigne erat et victoriæ (unde laurus pro ipsa victoria ponitur,) et triumphi; namque post impetratam victoriam imperatorum literæ et fasces, militumque lanceæ et pila lauro ornabantur. Inde porro a tempore Cæsaris imperatores triumphantes coronam lauream capite gerebant, ramumque laureum manu tenebant : vide Plin. H. N. xv. 30; ubi etiam causæ commemorantur hujus tanti honoris lauro habiti. Latiis, Latinis: vide Heins. Aderis, eorum capita et manus ornabis. Ita adesse, x. 142. de cupressu: aderis lugentibus.

561. Currum triumphantis anteibant captivi et res bello captæ; sequebantur milites, hinc longa pompæ.

[ocr errors]

Milites magna et læta voce canebant, Io triumphe! Urbem ingressi, petebant per viam sacram Capitolium, ut ibi hostias mactarent, Jovique Capitolino vota persolverent: vide IV. Trist. ii. 51 sqq.

562. Postibus Augustis, etc.] Supra fores Palatii civica e quercu corona suspensa erat, et ad utrumque latus laurus stabat, triumphalis arbor: Fast. iv. 593; III. Trist. i. 35-48. ubi plures ejus honoris causæ. Eandem arborem et Græci ante fores colloca-. bant: Hesych. in Kóμvea. Plin. H. N. 15. 30 sqq. 39.

563.Tueri exquisitius quam, habere. 565. Frondis honores.] Jam arboris naturam ex mytho ingeniose repetit. Folia dici solent comæ arborum; sed nunc illa exquisitius poeta circumlocutus est, frondis honores. Præiverat Virg. Georg. ii. 405: Frigidus et silvis aquilo decussit honorem.

566. Paan, Apollo a Græco Taiw, i. e. Oɛрanεúw, sano. Schol. Aristoph. ad Plut. 636. Scal. Poet. lib. i. cap. xxiii." Acclamatio fuit, ie πaî, ε Tai, unde nomen Apollini factum aiunt certis syllabis additis, raiàv, παιὼν, παιήων.” Alii etiam nomen ei inducunt a avшv, morbos sanans. Factis ramis, vide ad Met. ii. 487.

567. Adnuere, kaтavɛúɛiv, signum

assensus.

« AnteriorContinua »