Fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira. 66 455 Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis?" Dixerat: "ista decent humeros gestamina nostros; Qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti; Qui modo, pestifero tot jugera ventre prementem, Stravimus innumeris, tumidum Pythona, sagittis. Tu face, nescio quos, esto contentus amores 461 Irritare tua: nec laudes adsere nostras." Filius huic Veneris: "Figat tuus omnia, Phoebe, II. A. 14. Daphnen faciunt Ladonis filiam, qui est Arcadiæ fluvius: vide ad ver. 701. Noster melius; Apollo enim, Pythone interfecto, in Tempe latuit, per quæ Peneus labitur. 453. Fors ignara, cæca, ignota. Et fors dedit formula solennis de iis, quæ casu, forte fortuna, eveniunt: vide Heins. Sæva, Tukρη, refertur ad ulċiscendi studium. 454. Superbus proprie de victoribus: vide Heyn. ad. Virg. Æneid. i. 21. Hunc ipsum Apollinem, victoria hac superbientem, Apollinis Vaticani statua referre creditur: Winkelmanni Hist. Art. p. 392. 455. Adducto-nervo.] Arcum tendentem. Sed hæc et talia solent poetæ, tenuitatis vitandæ causa, ornate efferre. Adduci vero dicitur arcus, quum tenditur. Quæ sequitur oratio, attemperata est superbiæ victoris ; magnifice de se loquitur, contemptim de æmulo. 456. Fortia arma.] Gravia, quæ non nisi a fortibus viris tractantur, ut arcus. Sed et Cupido est τοξευτής, ut vocatur a Colutho ver. 29. Respexit autem hunc totum loc. Senec. Hippol. 275 sqq. Iste lascivus puer— tela quam certo moderatur arcu, etc. 457. Gestamen, arcus, quatenus gestatur. Amat Noster substantiva in amen desinentia. Humeros nostros plenius quam, me, quia arcus ex humeris suspenduntur: nostros dixit dignitatis causa; puoi poi, fortes humeri, tribuuntur Apollini apud Homer. h. Apol. 7. 458. Qui dare certa fera.] Dat certa vulnera is, cujus sagitta nunquam aberrat a scopo. Sed et Cupido certa tenera tela demittit manu, Senec. Herc. Et. ver. 540; et ex pusillis ejus humeris pendet πανδαμάτειρα φαρέTon; quod Apollo ipse mox et sentiet et fatebitur, ver. 519. 460. Tumidum, scilicet veneno, confer x. 313; v. Trist. ii. 14. 461. Tu face, nescio quos.] Hæc ita respondent superioribus, ut in singulis fere verbis sit oppositio. Facibus sæpe armatus Cupido. Moschus Id. i. 23: Βαιὰ λαμπὰς ἐοῖσα τὸν ἅλιον αὐτὸν ἀναίθει, parvula fax Solem ipsum perurit. Nescio quos, contemptim, ac si diceret, leves, molles, atque viris negligendos. 462. Irritare, excitare. Et alibi occurrit, irritare flammas, amores, etc: vide Burm. Nec laudes adsere nostras refertur ad contentus esto. Laudes vel insignia honorifica, vel ipsa gloria. Ad hæc fidenter satis et breviter puer majorem sibi gloriam adserit. Adsere. Arroga, vindica tibi. Te meus arcus, ait: quantoque animalia cedunt Cuncta tibi, tanto minor est tua gloria nostra." Dixit; et eliso percussis aere pennis 466 Impiger umbrosa Parnasi constitit arce: 471 Hoc Deus in Nympha Peneide fixit; at illo 466. Eliso percussis.] Volatus celer describitur. Elidere aera i. q. alibi findere, secare aera. Proprie percutitur aer pennis, ut x. 159; sed h. 1. alæ percutiuntur, i. e. moventur. 467. Parnasi.] Gemina Purnasi arx. Græci, ἄκρον Παρνάσσου et sape τὰ ἄκρα τῶν ὀρῶν. Cupido autem, et ut se subtrahat Apollini, et ut ex alto eum feriat, petit Parnassum. E vertice montis etiam Apollo jaculatur vi. 217. Sequitur loc. classic. de telis Cupidinis. Arces montium apud poetas sunt vertices eorum. Senec. Ed. 227. 469. Diversorum operum, quorum vis diversa. 473. Læsit Apollineas.] Vulnerat Cupido non modo jecur, quod sedes putabatur esse et domicilium amoris, sed etiam medullas, quia amor est ignis per ossa serpens. Vide ii. 410; Virg. Æn. viii. 388 seq. Senec. Hipp. 281. 475. Sylvarum latebris.] Venandi 475 studium inter amoris remedia refertur Rem. Am. 199. Hinc Diana innupta; hinc puellæ connubia aversantes venatui operam dabant, ii. 412 sqq. Sed hoc, Daphne fit venatrix, poetice elocutus est, h. e. signis venantium commemorandis. Silvarum latebræ, ferarum latebræ in silvis. 476. Exuviis ferarum tegere humeros solebant Nymphæ, Dianam comitantes. Apollon. Rh. iv. 1348. Gaudens, TερTOμέvη, amans, aut ornata exuviis. Virg. Æneid. i. 275. Romulus lupa tegmine lætus. 477. Vitta coerceri h. e. constringi solebant cultu simplici virginum comæ, ne diffunderentur: vide Turneb. Advers. xxiii. 5. Dicebantur vittæ virginea (Virg. Æn. ii. 168,) a quibus diversæ matronales. Positos sine lege, incompositos, non cincinnatos: sine lege, ἄτακτα, ἀκόσμως• Anacr. Od. xxix. 7. Claudian. 35. 149. libertatem comarum vocat, quam Diana injecta tantum corona frenet. Eam libertatem Multi illam petiere: illa aversata petentes, Impatiens expersque viri, nemorum avia lustrat; Nec quid Hymen, quid Amor, quid sint connubia, curat. Sæpe pater dixit: 480 Generum mihi, filia, debes." Sæpe pater dixit: "Debes mihi, nata, nepotes." Illa, velut crimen, tædas exosa jugales, Pulchra verecundo suffunditur ora rubore ; Inque patris blandis hærens cervice lacertis, 485 "Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit, Virginitate frui dedit hoc pater ante Dianæ." Ille quidem obsequitur: "Sed te decor iste, quod optas, Esse vetat; votoque tuo tua forma repugnat." 489 Phoebus amat; visæque cupit connubia Daphnes; illustrat Spanhem. ad Call. p. 660. Ponere et componere proprie de ornatu capillorum. 479. Impatiens viri.] Reformidans consuetudinem viri, neque nubens. Fast. vi. 288. quum duæ nupsissent, De tribus impatiens restitit una viri. Expertes virum puellæ etiam apud Horat. III. Od. xiv. 10. ex emendat. Cuningh. Indé autem laurus quoque casta dicitur a Tibul. III. iv. 23. Nemorum avia, pro nemora avia, forma loquendi Græca, quam non solum poetæ Latini, sed etiam prosaici scriptores imitati sunt. Justin. XLI. i. 11: Ut non immensa tantum ac profunda camporum, verum etiam prærupta collium, montiumque ardua occupaverint, ubi vide Gronov. et Bueneman. ad Lactant. Instit. div. VII. iii. 25. E poetis exempla congessit Heins. ad h. 1. Avia autem sunt remota et deserta, qualia amant securitatis causa feræ. 483. Tædas jugales.] Nuptias. Novis enim nuptis quinque faces accensæ præferebantnr, ut Plutarchus scribit in Problematibus. 484. Suffundi dicitur de rubore ora notante. 485. Hærere, ut pendere, de amplexibus. 486. Da mihi perpetua.] Ipsa hæc sunt verba Dianæ ad Jovem apud Callim. h. Dian. 6. Aóc μoi тaplɛvínv αἰώνιον, ἄππα, φυλάσσειν. Da mihi solenne in precationibus: viii. 351. Horat. I. Ep. xvi. 61: Da mihi fallere, da justum sanctumque videri. 488. Ille quidem obsequitur.] Mox aspergit poeta aliquid, unde lector exitum rei divinare possit. Facit hoc Noster sæpe cum aliis, præeunte Homero: v. c. Il. B. 36-40. Decor, pulchritudo; sed illud significantius est: exprimit enim simul gratiam quandam, unde fere Veneri et Gratiis decor tribuitur. Mox ver. 527. nympha decens. 490. Connubia.] Concubitus, ut xi. 226. Ita conjugium, xiv. 298; Virg. 495 Quæque cupit, sperat: suaque illum oracula fallunt. Æn. iii. 475; et yáμos. Vid. Schrader. ad Musæum. p. 123 sqq. Similiter ver. 557. conjux de concubina, et uxor Horat. III. Od. xxvii. 73. 491. Sua oracula, quæ tamen habebantur certissima, Eurip. Electr. ver. 399; Terent. Andr. IV. ii. 15. Unde certus Apollo, Horat. I. Od. vii. 28. Sed amor excæcat, ut hominem, ita et Apollinem. 492. Demptis-aristis.] Eadem similitudine amoris vehementia illustratur, vi. 456. Arista olim cum exigua tantum calami parte demi, resecari, detonderi solebant a messoribus; stipulæ autem adoleri solebant ab agricolis, ut vitia agri excoquerentur : Virg. Georg. i. 85 sqq. Lucret. v. 1246, 7. Levis solenne epitheton stipularum. Adolere non tantum in sacris locum habet, ut Heins. putat, sed interdum, quanquam paulo rarius, omnino est cremare: vide Heyn. ad Virg. Æn. i. 704. 493. Forte.] Veteres iter sæpenumero faciebant noctu; ne igitur a via aberrarent, utebantur facibus peculiaribus e ligno querno, yáßpia Græce dictis, quas viatores vel negligentes (quod indicat h. 1. rò forte,) vel petulantes interdum admovebant sepibus, aut etiam ardentes sub luce abjiciebant, unde sæpe incendia. Cf. Fast. iv. 167; et vide Casaub. ad Sueton. Cæs. 31. 496. Sterilem amorem.] Sterilis amor eleganter, cui non respondetur, qui non gignit alium. Qui in amore tam infelix est, Græcis ἀναφρόδιτος, Latinis invenustus (Terent. Andr. I. v. 10.) dicitur. 498. Quid? si comantur, suaviter ! Videt igne micantes. Oculi igne micantes in præcipua parte pulchritudinis. Anacr. Od. xxviii. 18. ubi oculi ἀληθῶς ἀπὸ πυρός. Et tales oculi cum sideribus comparari solent, Am. III. iii. 9. 501. Et nudos lacertos.] Nymphæ Dianam comitantes manus et brachia ad humeros usque nuda habebant : Philostrat. Icon. p. 868. Et sic Dianæ etiam effigies expressa cernitur in monumentis: vide Sponii Miscell. p.312. 502. Si qua latent.] Quintil. Inst. Orat. VIII. iii. 47; ubi monet, etiam sensum bonum interdum perverti ab impuris hominibus, exempli loco hæc Illa levi; neque ad hæc revocantis verba resistit : Nympha, precor, Penei, mane: non insequor 66 hostis. Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leo nem, 505 Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbæ ; Hostes quæque suos. Amor est mihi causa sequendi. Me miserum! ne prona cadas, indignave lædi Crura secent sentes; et sim tibi causa doloris: 509 Aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, Curre, fugamque inhibe; moderatius insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen non incola montis, Non ego sum pastor: non hic armenta, gregesve ipsa verba laudat, et pro si qua habet quæque. Sed illud elegantius. Vide ad Plin. I. Ep. i. 503. Neque ad hæc.] Seq. oratione probat poeta, quod, ii. 846. monet, non bene convenire, nec una in sede morari majestatem et amorem. Dum enim insano amore incitati juvenis mores notat, ridendum tradit sapientiæ Deum, qui antea contemptim de Cupidinis telis et amore locutus erat. Itaque nec dubitat eum, ver. 533. cum cane leporem persequente comparare. Sed etiam Homerus multa Diis indigna finxit, ut Il. A. 540 sqq. ver. 586 sqq. Id multo magis in hoc Metamorphoseon opere excusari debet. Ingenium quidem Ovidii in his quoque agnosces. Commode etiam multa ex mythologia, quæ ad Apollinem pertinet, admiscuit. Ad hæc, his auditis, iii. 245. Sic et sub iv. 522. 504. Penei.] Pro Peneia, quod plurimi. Vid. de illa forma Heins. ad h. 1. et Bentl. ad Horat. I. Od. xxvi. 9. 505. Sic agna, etc.] Expressisse vi detur Horat. I. Od. xxiii. 9: Atqui non ego te, tigris ut aspera, Gætulusve leo, frangere persequor. 506. Penna, alæ, eleganter dicuntur trepidare, quum præ metu celeriter moventur. Cf. v. 605; vii. 382. Florus III. x. 17. trepidantia adeo carpenta dixit. Exquisitius Virgil. Æneid. v. 505. timuit pennis ales. 508. Prona cadas.] Proni cadunt currentes; supini, qui interficiuntur. Indigna lædi, quæ non merentur lædi. Plerumque indignum absolute ponit Noster, suppresso verbo, ut 631. Vide Cort. ad Sallust. Cat. 51. 27. Hor. I. Od. xvii. 28: Scindat immeritum vestém. 509. Secent.] Virgil. Ecl. x .49 : Tibi ne teneras glacies secet aspera plantas. Ita secare et Georg. iii. 444. 512. Tamen, precantis est: tandem, quæso. Jam incipit, more procorum, dignitatem suam et virtutes jactare. Cf. ver. 595. ix. init. Et habemus hic locum class. de artibus Apollinis. Eas vero ornate circumlocutus est. |