Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Qui sequitur, libro sonides per Colcha venena
Cum patre convivit, mors Peliæque datur.
Medeam ducit profugam male credulus Ægeus.
Contra Dictæos acus huic socius,
Dira lues cui comminuit pecudesque virosque ;
Unaque est Cephalus, Procridis hostis amans.
Mutata uxorem qui turpiter ipse figura
Decipiens, vecors noluit esse probam.

Octavo Scylla in cirin mala vertit amore;
Dein Ariadneo stamine, non merito,

Theseus servatur; nympha at periisset, Iacchus
Ni foret. Icarium fit mare; turbat aper;
Enarratque Achelous Echinadas, alter at ipsi
Baucida: multa fames tunc Erisichthonia
Metraque, ceu Proteus, variabilis occupat ob rem ;
Imminet extremo Deianira libro.

Amphitryoniades nono Deus evolat Eta,

Stasque, Licha, scopulus. Mox adit Eurytida

[blocks in formation]

Alcmene, motamque Galanthida dicit; et illa,
Ut lotos Dryope floreat ipsa soror.

Jamque Iolaus adest, juvenis novus, atque superbus
Phœbo Miletus, factaque Byblis aqua

70

Ob fratrem; nec abest, quam, quo frueretur Ianthe,
Reddidit e tenera virgine Diva virum.

Intrat amans Orpheus decimo mala regna Silentum,
Nec tamen ad Superos permeat Eurydice.
Jam liquido vatis modulamine cuncta moventur:
Atti, adstas; adstas tu, Cyparisse puer,
Ambo mutati: canitur Jovis inde minister;

Pygmalion; Myrrhæ non revocandus amor;

Tuque, placens ipsi Veneri, male pulcher Adoni;
Tuque, uni, virgo, mitior Hippomeni.

[blocks in formation]

75

80

Undecima Orpheam lugere volumina mortem
Instituunt: asinum fingit Apollo Midam,
Ilion et condit. Telamoni traditur uxor
Hesiona, Æacidæ vix superata Thetis.
Tunc ad Ceycem convertitur Halcyonemque
Carmen, et ad Morphei somnia vera nimis.
Illi mox alis, velut Esacus, aera pulsant,
Priamides, verso corpore factus avis.

85

Troïa, qui sequitur, bella exhibet, Iphianassam,
Et Centaurorum prælia sæva liber,

90

Cycnum, ac Nelei, mutantis in omnia mire,
Fata Periclymeni; mox tua, nate Dea,
Funera, nolentes quem Peleus almaque mater
Armârant, notum munere Lartiadæ :

Nam Paris ignavus fortem percussit Achillem,
Obvertente ipso spicula certa Deo.

95

Pelidæ ambierint ut Ulysses mitis et Ajax
Arma, liber pandit tertius a decimo.

Pergama conflagrant; Hecube canis induit ora,
Auroræ volucris gnatus, ut interiit;

100

Ipse relicto Anio Scillan fugit atque Charybdin
Æneas; sequitur quos Polyphemus amans,
Acidis exstinctor teneri, dictusque per herbas
Piscator pelagi Glaucus adîsse Deos.

Simia jam Cercops factus legiturque Sibylla,
Inque fera ripa solus Achæmenides,
Cyclopi elapsus. Læstrigona viderat alter,

105

Mox Circen. Pici tum subit historia,

Et Diomedei numeri. Cythereïus heros

Cum ratibus vertit: calx habet Iphin, habet

110

Te, Vertumne; Deam junctam tibi; denique regem,
Cujus, avi, cepit Romulus imperium.

Extremo rex est sapiens Numa Pythagorasque
Codice, quique fuit Virbius Hippolytus,
Cum Cipoque Tages vates. Deus inde salutem
Sub serpente latens reddidit ut Latio,
Magno est in populis Epidaurius hospes honore.
Fit majus: Deus est Julius urbe sua
Cæsar, at in cœlo sidus micat; inque relicta
Augustus terra sceptra paterna tenet.

Tot res tam varias vinclo conjunxerit uno
Ut Pelignus olor, quæris, amice? legas.
Ista viri vis arsque: cadavera nolo poetas,

115

120

Grammaticus partes quæ secet in vapidas.

Tu, dedit ut sese, totum accipe; nec male rimans
In Nasone mihi quærito Virgilium.

125

Non una est facies Naturæ: mutat, et audet
Quidque, nec in solita vertitur usque via,

VOLUMINIS QUARTI

INDEX SPECIALIS.

METAMORPHOSEON Liber octavus

Liber nonus

Liber decimus

Liber undecimus

Liber duodecimus........

Liber decimus tertius

Liber decimus quartus...........

Liber decimus quintus..

INDEX rerum quas continent libri quindecim Metamorphoseon METAMORPHOSEON Argumenta, quæ librum quemque octo carminibus exprimunt

PAGE.

1

65

131

191

257

303

369

423

vii

« AnteriorContinua »