Imatges de pàgina
PDF
EPUB

METAMORPHOSEON OVIDIANARUM

ARGUMENTUM

CARMINE ELEGIACO EXPRESSIT

ET ITERUM EMENDATIUS

EDIDIT

FRID. HENR. BOTHE.

NASO Chaos primum Ætates, dicitque Gigantas,

Vimque Lycaoniam, diluviumque grave, Pyrrha quod effugit cum conjuge sola probato:

Pythonemque manus nomen Apollineæ. Clara coma sequitur Peneïa, cornibus Io,

Syringisque Argus perditus historia ; Lumina cujus avis rapuit Junonia pennis ;

Ast Epaphum peperit reddita Nympha sibi.

5

10

Te Phaeton celebrat Phæbeïe, charta secunda,

Heliadum lacrymas, fataque, Cycne, tua; Tum Callistonem, et, pius impia qui meditatus, Arcada, mox magnum

sidus utrumque suum. Corvus it, et cornix, et noctua, tuque, Coroni,

Quamque pater frustra planxerat, Ocyrhoe. Cætera Phæbus habet pastor, Battusque, sorores

Atthides, Invidiæ flamina, bosque Tonans.

15

20

Tertia tu quærens ordire volumina, Cadme,

Europen raptam, conditor anguineæ
Gentis, et Actæon, Semeleque miserrima pellex,

Tiresiæque senis nobile judicium.
Tum male desipiens canitur Narcissus et Echo,

Quique negat verum te, Melanægi, Deum,
Pentheus infelix : nautæ, mirabile! pisces

Facti; Baccharum victima rex cecidit.

Quarto est Alcithoes et tradita pæna sororum 25

Codice, pro festo quis mala cura labor. Hunc solaturæ, antiqui sibi temporis acta

Narrant; ut Thisben, Pyrame, perdideris; Leucotheam Clitienque; et te, tener Hermaphrodite; Et, quæ concrevit corpore, Salmacida.

30 Post Furia est; Athamas; Cadmi fuga ; victor Atlantis

Perseus; Andromede; morsque, Medusa, tua.

Reddit Abantiades cum Pallade Phinea cautem

Quinto, nec sociis parcitur indomitis. Jamque ad Musarum sedes Tritonia tendit,

35 Miratura novas, quas pede fudit, aquas Pegasus : huic studiumque probant Aganippides almæ;

Moxque Pyreneum Pieridumque nefas,
Et Cererem cantant, Arethusaque fons ut ametur,

Persephoneque modis quis Acheronta regat. 40

Sextum exorditur speciem mutata Minerva,

Os ut Arachneum plecteret immodicum. Fit Niobe saxum, fiunt agrestia ranæ

Agmina ; te Lycius, Marsya vane, ligat; At Tereus volitat Pandioniæque sorores,

Quarum abit ad plures orbus ab his genitor. Denique cum Minyis petit aurea fortis lason

Vellera, Phrixeæ dona beata manus,

45

50

Qui sequitur, libro Æsonides per Colcha venena

Cum patre convivit, mors Peliæque datur.
Medeam ducit profugam male credulus Ægeus.

Contra Dictæos Æacus huic socius,
Dira lues cui comminuit pecudesque virosque ;

Unaque est Cephalus, Procridis hostis amans.
Mutata uxorem qui turpiter ipse figura

Decipiens, vecors noluit esse probam.

55

GO

Octavo Scylla in cirin mala vertit amore ;

Dein Ariadneo stamine, non merito,
Theseus servatur; nympha at periisset, Iacchus

Ni foret. Icarium fit mare; turbat aper;
Enarratque Achelous Echinadas, alter at ipsi

Baucida: multa fames tunc Erisichthonia Metraque, ceu Proteus, variabilis occupat ob rem ;

Imminet extremo Deianira libro.

05

Amphitryoniades nono Deus evolat (Eta,

Stasque, Licha, scopulus. Mox adit Eurytida
Alcmene, motamque Galanthida dicit; et illa,

Ut lotos Dryope floreat ipsa soror.
Jamque Iolaus adest, juvenis novus, atque superbus

Phæbo Miletus, factaque Byblis aqua
Ob fratrem; nec abest, quam, quo frueretur Ianthe,

Reddidit e tenera virgine Diva virum.

70

75

Intrat amans Orpheus decimo mala regna Silentum,

Nec tamen ad Superos permeat Eurydice. Jam liquido vatis modulamine cuncta moventur:

Atti, adstas; adstas tu, Cyparisse puer, Ambo mutati: canitur Jovis inde minister;

Pygmalion; Myrrhæ non revocandus amor; Tuque, placens ipsi Veneri, male pulcher Adoni;

Tuque, uni, virgo, mitior Hippomeni.

80

VOL. IV.

3R

Undecima Orpheam lugere volumina mortem

Instituunt: asinum fingit Apollo Midam, llion et condit. Telamoni traditur uxor

Hesiona, Æacidæ vix superata Thetis. Tunc ad Ceycem convertitur Halcyonemque

Carmen, et ad Morphei somnia vera nimis. Illi mox alis, velut Æsacus, aera pulsant,

Priamides, verso corpore factus avis.

85

90

Trosa, qui sequitur, bella exhibet, Iphianassam,

Et Centaurorum prælia sæva liber, Cycnum, ac Nelei, mutantis in omnia mire,

Fata Periclymeni; mox tua, nate Dea,
Funera, nolentes quem Peleus almaque mater

Armârant, notum munere Lartiadæ:
Nam Paris ignavus fortem percussit Achillem,

Obvertente ipso spicula certa Deo.

95

100

Pelidæ ambierint ut Ulysses mitis et Ajax

Arma, liber pandit tertius a decimo.
Pergama conflagrant; Hecube canis induit ora,

Auroræ volucris gnatus, ut interiit;
Ipse relicto Anio Scillan fugit atque Charybdin

Æneas; sequitur quos Polyphemus amans,
Acidis exstinctor teneri, dictusque per herbas

Piscator pelagi Glaucus adîsse Deos.

105

Simia jam Cercops factus legiturque Sibylla,

Inque fera ripa solus Achæmenides, Cyclopi elapsus. Læstrigona viderat alter,

Mox Circen. Pici tum subit historia,
Et Diomedei numeri. Cythereïus heros

Cum ratibus vertit: calx habet Iphin, babet
Te, Vertumne; Deam junctam tibi; denique regem,

Cujus, avi, cepit Romulus imperium,

110

« AnteriorContinua »