Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Omnium rerum vicissitudinem esse.
Annus in quatuor partes.
Quatuor hominis ætates.
Sperma hominis in hominem.
Ex quatuor elementis omnia fieri.
Omnia in quatuor elementa resolvi.
Terra in mare.

Mare in terram.

Mira Lyci fluminis natura.
Erasinus fluvius.

Caicus fluvius.

Amasenus fluvius.

Anigrus fluvius.

Hypanis fluvius.

Insulæ in continentem.

Ex continenti insulæ.

Helice Buraque urbes submersæ.

Ex planitie montes.

Mira aquarum natura.

Crathis et Sybaris fluvii.

Salmacidis fontis natura.

Æthiopiæ lacus.

Clitorii fluvii natura.
Lyncestus fluvius.
Arcadia lacus.

Ortygia insula ex mobili immobilis.
Symplegades insulæ olim instabiles.
Ætnæ montis incendium.
Homines in aves.
Scythicæ mulieres in aves.
Apes ex vitulis.

Crabrones ex equis.

Scorpius ex cancro.

[blocks in formation]

METAMORPHOSEON OVIDIANARUM

ARGUMENTUM

CARMINE ELEGIACO EXPRESSIT

ET ITERUM EMENDATIUS

EDIDIT

FRID. HENR. BOTHE.

NASO Chaos primum Ætates, dicitque Gigantas,
Vimque Lycaoniam, diluviumque grave,

Pyrrha quod effugit cum conjuge sola probato:
Pythonemque manus nomen Apollineæ.
Clara coma sequitur Peneïa, cornibus Io,
Syringisque Argus perditus historia;
Lumina cujus avis rapuit Junonia pennis ;

Ast Epaphum peperit reddita Nympha sibi.

Te Phaeton celebrat Phoebeïe, charta secunda,
Heliadum lacrymas, fataque, Cycne, tua;
Tum Callistonem, et, pius impia qui meditatus,
Arcada, mox magnum sidus utrumque suum.
Corvus it, et cornix, et noctua, tuque, Coroni,
Quamque pater frustra planxerat, Ocyrhoe.
Cætera Phoebus habet pastor, Battusque, sorores
Atthides, Invidiæ flamina, bosque Tonans.

5

10

15

Tertia tu quærens ordire volumina, Cadme,
Europen raptam, conditor anguineæ
Gentis, et Actæon, Semeleque miserrima pellex,
Tiresiæque senis nobile judicium.

Tum male desipiens canitur Narcissus et Echo,
Quique negat verum te, Melanægi, Deum,
Pentheus infelix: nautæ, mirabile! pisces
Facti; Baccharum victima rex cecidit.

20

Quarto est Alcithoes et tradita pœna sororum
Codice, pro festo quîs mala cura labor.

25

Hunc solaturæ, antiqui sibi temporis acta
Narrant; ut Thisben, Pyrame, perdideris;

Leucotheam Clitienque; et te, tener Hermaphrodite;
Et, quæ concrevit corpore, Salmacida.

30

Post Furia est; Athamas; Cadmi fuga; victor Atlantis Perseus; Andromede; morsque, Medusa, tua.

Reddit Abantiades cum Pallade Phinea cautem

Quinto, nec sociis parcitur indomitis.

Jamque ad Musarum sedes Tritonia tendit,
Miratura novas, quas pede fudit, aquas

Pegasus: huic studiumque probant Aganippides almæ ;
Moxque Pyreneum Pieridumque nefas,

Et Cererem cantant, Arethusaque fons ut ametur,
Persephoneque modis quîs Acheronta regat.

Sextum exorditur speciem mutata Minerva,
Os ut Arachneum plecteret immodicum.
Fit Niobe saxum, fiunt agrestia ranæ

Agmina; te Lycius, Marsya vane, ligat;
At Tereus volitat Pandioniæque sorores,

Quarum abit ad plures orbus ab his genitor. Denique cum Minyis petit aurea fortis Iason Vellera, Phrixeæ dona beata manus.

35

40

45

« AnteriorContinua »