845 Vix ea fatus erat, media quum sede senatus Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique Cæsaris eripuit membris, nec in aera solvi Passa recentem animam, cœlestibus intulit astris. Dumque tulit, numen capere, atque ignescere senEmisitque sinu: luna volat altius illa, [sit, Flammiferumque trahens spatioso limite crinem Stella micat, natique videns benefacta, fatetur 850 Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo. Hic sua præferri quanquam vetat acta paternis, Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis Invitum præfert, unaque in parte repugnat. Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus: 855 Ægea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles. Denique ut exemplis ipsos æquantibus utar, Sic et Saturnus minor est Jove: Juppiter arces Temperat ætherias, et mundi regna triformis: Terra sub Augusto: pater est et rector uterque. 860 Dî, precor, Æneæ comites, quibus ensis, et ignis Alibi, summa arx. Similis senteutia in Epiced. Drusi vs. 61: "summa sacer ille locatus in arce, Res homiDum ex tuto cernere dignus erat." V. vol. i. p. 410. 849. Flammiferumque trahens, etc.] Suetonius, Jul. Cæs. 88.: " In Deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione vulgi. Siquidem ludis, quos primos ei hæres Augustus edebat, stella crinita per septem dies continuos fulsit, exoriens circa undecimam horam: creditumque est, animam esse Cæsaris in cœlum recepti: et hac de causa simulacro ejus in vertice additur stella." Vide supra, 749. 859. Triformis; vide ad xii. 40. Expressit autem Horatii locum, I. Od. xii. 50: "Orte Saturno, tibi cura magni Cæsaris fatis data: tu secundo Cæsare regnes. Te minor latum reget æquus orbem: Tu gravi curru quaties Olympum." Confer Fast. ii. 130. 861. Æneæ comites, Penates, quos incendio Trojano ereptos in Latium advexit Eneas. Ab his diversi indigetes, yxupio, in quibus ipse Æneas; xiv. 608. Expressus autem locus e Virgilio, Georg. i. 498. Genitor, conditor, urbis. Cic. de Div. i. 2. Hujus urbis parens Romulus; Silius, ii. 654. parens murorum, ubi vide Drakenb. Domesticus, Palatinus. Cf. Horat. I. Ep. iii. 17. Tarda sit, etc. Horatius, I. Od. ii. 45: "Serus in cœlum redeas, diuque Lætus intersis populo Quirini." Cesserunt; Dique Indigetes, genitorque, Quirine, Qua caput augustum, quem temperat, orbe relicto JAMQUE opus exegi, quod nec Jovis ira, nec igNec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas. [nes, Quum volet illa dies, quæ nil, nisi corporis hujus Jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi: Parte tamen meliore mei super alta perennis 875 Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum ; Quaque patet domitis Romana potentia terris, Ore legar populi, perque omnia secula fama, Si quid habent veri vatum præsagia, vivam. dusæ. Medusæ capilli in serpentes. LIBER V. Cephenes Perseum oppugnantes in saxa. Cephenum tumultus descriptio. Pyrenei sacrilegium. Pierides in picas. Gigantomachiæ descriptio. Apollo in corvum. Bacchus in caprum. Juno in vaccam. Mercurius in ibim. Cereris laudes. Proserpinæ raptus. Neptunus in juvencum. Neptunus in Enipeum fluvium. Eburneus Pelopis humerus. Tereus in upupam. Progne in hirundinem. Philomela in lusciniam. Orithyiæ raptus. Zetes et Calais alati. LIBER VII. Draconis dentes in homines armatos. Medeæ amores. Pervigilis Draconis sopor. Eson ex sene juvenis. Aridus olivæ ramus in viridem. Guttæ aquæ in flores. Nutrices Bacchi ex vetulis juvenes. Aries senio confectus in agnum. Peliæ cædes. Cerambus in avem. Draco in saxum. Telchi visu omnia mutantes. Hyries filius in cycnum. Combe in avem. Fungi in homines. Cerberi spuma in aconitum. Scironis latronis ossa in scopulos. Ægina insula quæ et Enona. Formicæ in homines. Pestis descriptio. Cephalus Procridis maritus in aliam Vulpes et canis in saxa. Procridis mors. LIBER VIII. Nisus in halietum avem. Scylla in Cyrim avem. Muri vocales. Labyrinthi Cretensis descriptio. Ariadnæ corona in sidus. Dædali volatus. Talus puer serræ circinique inventor, in perdicem. Dædalus ad Cocalum. Apri Calydonii descriptio. Atalanta forma. Altheæ fratres a Meleagro cæsi. Stipes in quo Meleagri vita. Meleagri sorores in aves meleagridas. Naiades in Echinadas insulas. Perimele nympha in insulam. Jupiter cum Mercurio in homines. Casa in templum. Philemon cum Baucide uxore in ar- bores. Proteus in varias formas. Metra Erisichthonis filia in varias figu- ras. Erisichthonis impietas. Famis patria. Famis descriptio. Foedus Erisichthonis exitus. Achelous in varias figuras. LIBER IX. Acheloi Herculisque lucta. Achelous in anguem. Achelous in taurum, Copiæ cornu. Nessi centauri cædes. Tunica a Dejanira ad Herculem missa. Herculis labores. Lichas in scopulum. Hercules in Deum. Galantis in mustelam. Lotos nympha in arborem. Callirhoes pueri in juvenes. Byblis Mileti filia in fontem. Caunus Byblidos frater, Cauni urbis Iphis puella in marem. LIBER X. Orphei Eurydicesque nuptiæ. Orphei ad Inferos descensus. Atys in pinum. Cyparissus in cupressum. Orphei carmen. Jupiter in aquilam. Hyacinthus puer in florem. Hyacinthia festa. Propetides in saxa. Cerasta in tauros. Statua eburnea in virginem. |