Imatges de pàgina
PDF
EPUB

845

Vix ea fatus erat, media quum sede senatus Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique Cæsaris eripuit membris, nec in aera solvi Passa recentem animam, cœlestibus intulit astris. Dumque tulit, numen capere, atque ignescere senEmisitque sinu: luna volat altius illa, [sit, Flammiferumque trahens spatioso limite crinem Stella micat, natique videns benefacta, fatetur 850 Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo. Hic sua præferri quanquam vetat acta paternis, Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis Invitum præfert, unaque in parte repugnat. Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus: 855 Ægea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles. Denique ut exemplis ipsos æquantibus utar, Sic et Saturnus minor est Jove: Juppiter arces Temperat ætherias, et mundi regna triformis: Terra sub Augusto: pater est et rector uterque. 860 Dî, precor, Æneæ comites, quibus ensis, et ignis

Alibi, summa arx. Similis senteutia in Epiced. Drusi vs. 61: "summa sacer ille locatus in arce, Res homiDum ex tuto cernere dignus erat." V. vol. i. p. 410.

849. Flammiferumque trahens, etc.] Suetonius, Jul. Cæs. 88.: " In Deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione vulgi. Siquidem ludis, quos primos ei hæres Augustus edebat, stella crinita per septem dies continuos fulsit, exoriens circa undecimam horam: creditumque est, animam esse Cæsaris in cœlum recepti: et hac de causa simulacro ejus in vertice additur stella." Vide supra, 749.

859. Triformis; vide ad xii. 40. Expressit autem Horatii locum, I. Od.

xii. 50: "Orte Saturno, tibi cura magni Cæsaris fatis data: tu secundo Cæsare regnes. Te minor latum reget æquus orbem: Tu gravi curru quaties Olympum." Confer Fast. ii. 130.

861. Æneæ comites, Penates, quos incendio Trojano ereptos in Latium advexit Eneas. Ab his diversi indigetes, yxupio, in quibus ipse Æneas; xiv. 608. Expressus autem locus e Virgilio, Georg. i. 498. Genitor, conditor, urbis. Cic. de Div. i. 2. Hujus urbis parens Romulus; Silius, ii. 654. parens murorum, ubi vide Drakenb. Domesticus, Palatinus. Cf. Horat. I. Ep. iii. 17. Tarda sit, etc. Horatius, I. Od. ii. 45: "Serus in cœlum redeas, diuque Lætus intersis populo Quirini."

Cesserunt; Dique Indigetes, genitorque, Quirine,
Urbis, et invicti genitor, Gradive, Quirini,
Vestaque Cæsareos inter sacrata Penates,
Et cum Cæsarea tu, Phoebe domestice, Vesta, 865
Quique tenes altus Tarpeias Juppiter arces,
Quosque alios vati fas appellare piumque;
Tarda sit illa dies, et nostro serior ævo,

Qua caput augustum, quem temperat, orbe relicto
Accedat cælo, faveatque precantibus absens. 870

JAMQUE opus exegi, quod nec Jovis ira, nec igNec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas. [nes, Quum volet illa dies, quæ nil, nisi corporis hujus Jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi: Parte tamen meliore mei super alta perennis 875 Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum ; Quaque patet domitis Romana potentia terris, Ore legar populi, perque omnia secula fama, Si quid habent veri vatum præsagia, vivam.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

dusæ.

Medusæ capilli in serpentes.

LIBER V.

Cephenes Perseum oppugnantes in

saxa.

Cephenum tumultus descriptio.
Phineus Cephei frater in statuam.
Protus in lapidem.
Polydectes in saxum.
Hippocrenes fontis descriptio.

Pyrenei sacrilegium.
Musæ in aves.

Pierides in picas.

Gigantomachiæ descriptio.
Jupiter in arietem.

Apollo in corvum.

Bacchus in caprum.
Diana in felem.

Juno in vaccam.
Venus in piscem.

Mercurius in ibim.

Cereris laudes.

Proserpinæ raptus.
Pergi lacus descriptio.
Cyane nympha in stagnum.
Puer temerarius in stellionem.
Arethusa nympha in fontem.
Ascalaphus in bubonem.

Neptunus in juvencum.

Neptunus in Enipeum fluvium.
Neptunus in arietem.
Neptunus in equum.
Neptunus in delphinem.
Apollo in pastorem.
Apollo in accipitrem.
Apollo in leonem.
Bacchus in uvam.
Saturnus in equum.
Niobe in marmor.
Niobes filiorum mors.
Amphionis exitus.
Lycii rustici in ranas.
Marsias in fluvium.

Eburneus Pelopis humerus.

Tereus in upupam.

Progne in hirundinem.

Philomela in lusciniam.

Orithyiæ raptus.

Zetes et Calais alati.

LIBER VII.

Draconis dentes in homines armatos.
Jasonis in Colchos expeditio.
Phinei calamitas.

Medeæ amores.
Tauri ignem efflantes.

Pervigilis Draconis sopor.

Eson ex sene juvenis.

Aridus olivæ ramus in viridem.

Guttæ aquæ in flores.

Nutrices Bacchi ex vetulis juvenes.

Aries senio confectus in agnum.

Peliæ cædes.

Cerambus in avem.

Draco in saxum.
Juvencus in cervum.
Coæ mulieres cornutæ.

Telchi visu omnia mutantes.

Hyries filius in cycnum.
Hyrie in lacum.

Combe in avem.

Fungi in homines.
Phineus in avem.
Periphas in avem.
Polyphemonis filia in avem.
Medea ad Ægeum.

Cerberi spuma in aconitum.
Thesei gesta.

Scironis latronis ossa in scopulos.
Minois bellum in Athenienses.
Sithonis in monedulam.

Ægina insula quæ et Enona.
Eaci filii.

Formicæ in homines.

Pestis descriptio.

Cephalus Procridis maritus in aliam
figuram.

Vulpes et canis in saxa.

Procridis mors.

LIBER VIII.

Nisus in halietum avem.

Scylla in Cyrim avem.

Muri vocales.

Labyrinthi Cretensis descriptio.

Ariadnæ corona in sidus.

Dædali volatus.

Talus puer serræ circinique inventor, in

perdicem.

Dædalus ad Cocalum.

Apri Calydonii descriptio.

Atalanta forma.

Altheæ fratres a Meleagro cæsi.

Stipes in quo Meleagri vita.
Meleagri mors.

Meleagri sorores in aves meleagridas.

Naiades in Echinadas insulas.

Perimele nympha in insulam.
Oppidum in stagnum.

Jupiter cum Mercurio in homines.

Casa in templum.

Philemon cum Baucide uxore in ar-

bores.

Proteus in varias formas.

Metra Erisichthonis filia in varias figu-

ras.

Erisichthonis impietas.

Famis patria.

Famis descriptio.

Foedus Erisichthonis exitus.

Achelous in varias figuras.

LIBER IX.

Acheloi Herculisque lucta.

Achelous in anguem.

Achelous in taurum,

Copiæ cornu.

Nessi centauri cædes.

Tunica a Dejanira ad Herculem missa.

Herculis labores.

Lichas in scopulum.

Hercules in Deum.

Galantis in mustelam.
Dryope in arborem.

Lotos nympha in arborem.
Iolaus senex in juvenem.

Callirhoes pueri in juvenes.
Deos quoque fatis obnoxios esse.
Miletus Mileti urbis conditor.

Byblis Mileti filia in fontem.

Caunus Byblidos frater, Cauni urbis
conditor.

Iphis puella in marem.

LIBER X.

Orphei Eurydicesque nuptiæ.

Orphei ad Inferos descensus.

Atys in pinum.

Cyparissus in cupressum.

Orphei carmen.

Jupiter in aquilam.

Hyacinthus puer in florem.

Hyacinthia festa.

Propetides in saxa.

Cerasta in tauros.

Statua eburnea in virginem.

« AnteriorContinua »