Imatges de pàgina
PDF
EPUB

VI. Dixit, et, admonitu veteris commota mini

324

stræ, Ingemuit; quam sic nurus est affata gementem: Te tamen, o genetrix, alienæ sanguine vestro Rapta movet facies: quid, si tibi mira sororis Fata meæ referam? quanquam lacrimæque dolorque Impediunt, prohibentque loqui: fuit unica matri, Me pater ex alia genuit, notissima forma 330 Echalidum Dryope: quam virginitate carentem, Vimque Dei passam, Delphos Delonque tenentis, Excipit Andræmon, et habetur conjuge felix. Est lacus, acclivi devexo margine formam Litoris efficiens: summum myrteta coronant. 335 Venerat huc Dryope fatorum nescia; quoque

324-393. Dryope, Iolæ soror, in loton arborem. Confer Antonin. Liberalem, cap. 32. qui tamen ex Nicandro rem longe aliter refert, et Servium ad Virg. Georg. ii. 84. Fabula hæc affectus tenerrimi plena. Admoneri dicimur etiam earum rerum, quæ non sine dolore nobis in animum redeunt; vii. 480. admonitus patrii luctus; Tibullus, I. Eleg. v. 40. admonuit domina Venus. Tamen nectit orat. cum super. habetque vim minuendi, plane ut ver. 98. Rapere de transformatione etiam vii. 239.

329. Unica, nunc pro, una. Vide Heinsium ad iii. 454. Patrem Eurytum, vide ad ver. 136. Nicander Sperchium fluvium facit. Notissima, celeberrima: sæpe notus in laudem dicitur; Horatius, IV. Od. xiii. 21. nota facies eodem sensu. Echaliæ habitaverat Iole, vid. ad ver. 136. Deus se primum in testudinem, deinde in serpentem mutaverat. Excipit in matrimonium. De Andræmone vide Burm. Nicandro fuit Oxyli filius. Non dixit est, sed habetur, quia exitus conjugii

gravis. Felix e formula solenni dictum, qua acclamabatur sponsis, felix hoc sit! vi. 681. Cephalus te conjuge felix; vii. 698; felix (conjuge) dicebar, eramque; ver. 799. conjuge eram felix, felix illa marito. Similiter, xi. 266; iv. ex p. 11. 22.

334. Acclivi-efficiens, habens marginem acclivum aut devexum; nam utrumque eodem redit. Egredientes e mari litus habent acclivum, ingredientes deverum; Noster autem, ingenio abundans, utrumque conjunxit. Bene autem myrtetis lacum coronatum, cinctum fingit; namque litora myrtetis lætissima apud Virgilium, Georg. ii. 112. Atque adeo propter myrteta lacus fictus esse in hac fabula videtur; non enim pertinet ad rem.

336. Fatorum nescia, nesciens quid olim factum illo loco. Contra, viii. 241. fatorum ignara, nesciens, quid aliquando eventurum sit. Nymphis, quibus sacra illa myrteta, latura coronas ex more Veterum religioso; Horatius, III. Od. xxvii. 30. Europa debita Nymphis opifex corona.

Hæc

Indignere magis, Nymphis latura coronas;
Inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
Dulce ferebat onus, tepidique ope lactis alebat.
Haud procul a stagno, Tyrios imitata colores, 340
In spem baccarum florebat aquatica lotos.
Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
Porrigeret, flores; et idem factura videbar;
Namque aderam: vidi guttas e flore cruentas
Decidere, et tremulo ramos horrore moveri. 345
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
Lotis in hanc Nymphe, fugiens obscœna Priapi,
Contulerat versos, servato nomine, vultus.

igitur innocentiam et securitatem puellæ declarant. Etiam sqq. multum valent ad commiserationem faciendam, affectumque tenerrimum spirant. Tepidi-alebat, lactabat pue

rum.

340. Tyrios imitata colores, habens flores purpureos. Imitari de similitudine colorum; Horat. II. Epist. i. 207. Lana violas imitata. Lotos, arbor Africana, sed et Italiæ frequens, fructu saluberrimo, cujus tria genera. Plin. H. N. xiii. 27. Dici hodie Ziziphum docet Martin. ad Virg. Georg. ii. 84. Nostris Jujubenbaum aut Brustbeerbaum. Aquatica, (vide ad ii. 853.) quia amat aquas. Fuit autem Lotos nympha; quam quum insequeretur Priapus, ut eam premeret, miseratione Deorum in arborem sui nominis conversa est. Florere in spem baccarum exquisite, floribus facere spem baccarum. Baccæ illæ, quarum forma olivis similis, suavissimo sunt sapore; Homerus, Od. ii. 92 sqq.

344. Namque aderam: vidi, Heinsius ex uno suo malebat Vidi, namque aderam. Nostri Regii nihil mutant. Figmentum poetarum cyclicorum, arboribus sacris, aut in quas puellæ

mutatæ essent, vulneratis guttas sanguinis manare, quod inde etiam accepit Virg. Æneid. iii. 28. Confer supra, viii. 761. sqq. Sic e Phaethontis sororibus, libro ii. 360. in arbores versis, Sanguinea manant tanquam de vulnere gutta; item de Polydoro, apud Virgilium, Æneid. iii, Tremulus horror venuste; Propert. I. v. 15. lacrimis tremulum horrorem tribuit. Seneca, Troad. 164. horridus tremor membra quassans.

346. Scilicet nunc indignantis est. Tardi, quia nunc denique narrant, Simul stuporis notio inesse videtur. Lotis; Regii nostri Lotos. Obscœna Priapi, concubitum Priapi. Obscœnum et obscæna passim de membro virili, ut Lactant. Inst. div. I. xxi. 28. ubi vide Bueneman. Sed Priapi, Dei obscœni (Petron. cap. 79.) pudenda in primis obscana vocantur (Horatius, I. Sat. viii. 5.) quippe enormi magnitudine; Lactant. d. l. Confer. Fast. i. 415-440. ubi fabula quæ hic attingitur, copiosius narratur, et vi. 333. Contulerat versos vultus, conversa erat. Varietate opus erat, quum eadem res toties exprimenda esset in hoc opere.

Nescierat soror hoc; quæ quum perterrita retro Ire, et adoratis vellet discedere Nymphis; 350 Hæserunt radice pedes: convellere pugnat; [imo Nec quicquam, nisi summa, movet: succrescit ab Totaque paulatim lentus premit inguina cortex. Ut vidit, conata manu laniare capillos,

Fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.

355 At puer Amphissos, namque hoc avus Eurytus illi Addiderat nomen, materna rigescere sentit Ubera; nec sequitur ducentem lacteus humor. Spectatrix aderam fati crudelis, opemque [bam, Non poteram tibi ferre, soror: quantumque valeCrescentem truncum, ramosque amplexa, morabar: Et, fateor, volui sub eodem cortice condi. Ecce vir Andræmon,genitorque miserrimus, adsunt, Et quærunt Dryopen: Dryopen quærentibus illis Ostendi loton: tepido dant oscula ligno,

351. Haserunt radice pedes, etc.] Confer cum hac mutatione i. 548. ii. 348 sqq. x. 490 sqq. Radice; ligati radice. Convellere; confer xi. 76 sqq. Summa superiorem corporis partem.

353. Premit.] Primus Gronovii, subit, quod Burmanno roig lentus et paulatim melius convenire videbatur: sed premit, id est cingit, ambit, elegantius est. Hoc habent Regii nostri. Tenebant exquisitius quam vulgatum (quod habent nostri Regii) tegebant.

357. Addiderat nomen, etc.] Nihil elabitur fœcundo Ovidii ingenio. Ducere ubera phrasis propria; Juvenalis, Sat. xii. 8. Ita et ducere pocula. Ducentem sequitur lac; addere nomen elegantius, quam indere. v. 524. Non igitur erat, cur Heinsius indiderat mallet. Cæterum, auctore Nicandro, mu

VOL. IV.

365

[blocks in formation]

Affusique suæ radicibus arboris hærent.

Nil, nisi jam faciem, quod non foret arbor, habebas,
Cara soror! lacrimæ misero de corpore factis
Irrorant foliis; ac, dum licet, oraque præstant
Vocis iter, tales effundit in aera questus; 370
"Si qua fides miseris, hoc me per numina juro
Non meruisse nefas; patior sine crimine pœnam.
Viximus innocuæ: si mentior, arida perdam,
Quas habeo, frondes, et cæsa securibus urar.
Hunc tamen infantem maternis demite ramis, 375
Et date nutrici, nostraque sub arbore sæpe
Lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
Quumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
Et tristis dicat; Latet hoc sub stipite mater.
Stagna tamen timeat; nec carpat ab arbore flores;
Et frutices omnes corpus putet esse Dearum. 381
Care vale conjux; et tu germana, paterque,
Quîs si qua est pietas, ab acutæ vulnere falcis,
A pecoris morsu, frondes defendite nostras: 384
Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,

de calore corporis humani etiam, x. 281. Sua, in quam sua conjux et filia conversa. Affusi; vide ad iiì. 437; quanquam nec affixi, quod MS. Palat. sec. præfert, damnandum. Etiam Æn. v. 852. affixus et hærens conjunguntur hærere solenne de amplexibus.

368. Factus constanter de rebus mutatis; i. 566. factis modo ramis; ii. 485. facta ursa; ver. 589. facta volucris. Vocis iter etiam, ii. 828; ex Lucretio.

371. Hoc nefas, hanc injustam pœnam. Si mentior solenne in formula jurisjurandi. Gravis et apta mulieri in arborem transeunti imprecatio quæ sequitur.

375. Hunc tamen infantem, etc.] En animum maternum! Ante omnia de pueri educatione sollicita est, ejus saluti cavet, eumque etiam mutata circum se habere cupit. Maternis ramis ingeniose de eo temporis puncto, ubi ex parte mater, ex parte jam arbor erat. Sed vide, quam jucunde et apte ad commiserationem faciendam mores pueriles expressi sint.

380. Stagna tamen timeat; meo monitus exemplo.

383. Vulnere-morsu; bene hæc vocabula, tanquam Dryope sensura sit. Falx, securis.

385. Fas est, possibile est: vide ii. 57. Ad vos incumbere singulari et syntaxi et significatione pro, ad vos

Erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, Dum tangi possum, parvumque attollite natum. Plura loqui nequeo: nam jam per candida mollis Colla liber serpit, summoque cacumine condor. Ex oculis removete manus: sine munere vestro 390 Contegat inductus morientia lumina cortex." Desierant simul ora loqui, simul esse; diuque Corpore mutato rami caluere recentes. [dumque VII. Dumque refert Iole factum miserabile, Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat 395 Alcmene, flet et ipsa tamen: compescuit omnem Res nova tristitiam; nam limine constitit alto Pæne puer, dubiaque tegens lanugine malas

me inclinare. Dum tangi possum ; vetustiores (et nostri Regii) possunt, nempe oscula; sed præstat recepta lectio.

388. Nam jam; Heinsius conjicit jam jam; sed et versu 403. nam jam. 389. Summo cacumine condor; cacumen, summa pars arboris, ubi caput occupat, me plane condit in hac arbore, tanquam in sepulcro : ingeniose. Etiam ver. 362. condi de mutatione in arborem, Propert. III. xvii. 16. Arboris in frondes condita Myrrha novæ.

390. Ex oculis removete manus.] Morientium oculi clauduntur ab amicis circumstantibus. Quod pietatis munus quum pater et conjux etiam Dryopæ præstare vellent, illa manus ex oculis removere jubet.

394-416. Iolaus in juvenem mutatur, Callirhoes autem filii impuberes in viros. Apud Eurip. Heracl. 849 sqq. Iolaus cum Eurystheo pugnaturus Heben rogat et Junonem, ut unum in diem juvenis reddatur, et hostes ulcisci possit. Illico duæ stellæ currum ejus tegunt obscura nube, ex qua ipse juvenili forma egreditur. Secun

dum Pindarum, p. ix. 137. optavit eodem consilio, ut in vitam rediret. Noster fabulam ita intexuit, ut Alemenæ et Iolæ moerentibus solatio esset. De Callirhoes filiis confer Apollodorum, III. vii. 6. Tractata hæc olim erant in Alemæonide, cujus Scholiastes Euripidis ad Orest. 998. meminit, et in Stesichori Eriphyla. Extabant etiam Sophoclis et Euripidis tragœdiæ ab Alemæone nominatæ. Eurytidos; Ioles Euryti filiæ.

398. Pane puer; Iolaus ex sene denuo pubertatem adeptus; quod de eo fingitur, quia in ætate senecta multa et egregia facinora gessit. Dubia lanugine, quia ambigi poterat, utrum lanugo an barba esset, ut iv. 399. dubia nox. Lanugo, quæ et flos vocatur, hic dicitur tegere, alibi inumbrare et vestire genas; confer Virg. Æneid. viii. 160; Claudian. Cons. Olyb. 70. Reformatus primus in annos; ita mutatus, ut haberet animum primorum annorum. Confer vii. 293: etiam in xi. 254. eodem sensu reformet. Iolaus, Iphiclis filius, Herculis patruelis et

comes.

« AnteriorContinua »