Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Mulciber abstulerat; nec cognoscenda remansit
Herculis effigies, nec quidquam ab imagine ductum
Matris habet; tantumque Jovis vestigia servat 265
Utque novus serpens, posita cum pelle senecta,
Luxuriare solet, squamaque virere recenti :
Sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus;
Parte sui meliore viget, majorque videri
Cœpit, et augusta fieri gravitate verendus:
Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
Quadrijugo curru radiantibus intulit astris. [iras
V. Sensit Atlas pondus : neque adhuc Stheneleïus

quas a Jove acceperat, quæ docebant, eum esse Jovis filium.

266. Utque novus serpens, etc.] Egregia similitudo. Novus, renovatus. Posita senecta. Etiam Plinius, viii. 31. dixit, angues senectutem exuere; confer supra, vii. 237; Virgilius, Georg. iii. 437. Nunc positis novus exuviis nitidusque juventa; Tibullus, I. iv. 35. serpens novus exuit annos, ubi Heynius monet, hoc exemplum a similitudine potius, quam a rei veritate ductum esse; exuviis enim positis serpentes non ad juventam redire. Luxuriare de lætis incrementis capiendum, ut vii. 292. Plinius, panegyr. 82. lætum corpus et crescentia membra. Virere verbum delectum, quod et vividos colores, et vigorem juvenilem declarat. Claudian. Laud. Stilic. ii. 430. Perpetuum viret squamis. Plinius, H. N. viii. 27: "Anguis hiberno situ membrana corporis obducta fœniculi succo impedimentum illud exuit, nitidusque vernat."

268. Mortales Tirynthius, etc.] Minucius Felix, xxi. Hercules, ut hominem exuat, Etais ignibus crematur. De verbo exuere vide ad x. 104. Augusta gravitate, divina majestate; iv. 539. majestatem verendam imposuit. Claudianus, R. P. i. 79. de Plutone,

270

nigra verendus majestate. Verendus melius de Diis adhibetur, quam alibi, timendus. Illud enim ductum a pietate liberorum, qui verentur parentes.

272. Quadrijugo curru.] Non puto, poetam hic respexisse quadrijugum currum, quo Romæ imperatores triumphantes urbem ingrediebantur, ut diceret, Herculem veluti in triumpho in cœlum acceptum, sed intelligendus quadrijugus currus ipsius Jovis. Similiter Ariadnen Bacchus lyncibus suis in cœlum vexisse legitur apud Propertium, III. xv. 3. Secundum Apollodorum nubes Herculem cum tonitru exceptum in cœlum vexit. Astris. Ibi tenet magnum spatium inter Coronam, Ophiuchum, Lyram et Draconem. Radiantibus, vide ad ii. 4.

273-323. Alcmene Iola narrat difficilem partum suum, Galanthidisque in mustelam mutationem. Confer. Homerus, Il. T. 95 sqq. Antoninus Liberalis, cap. 29. Commode Alcmena ipsa nurui gravidæ hanc fab. narrat. Pondus. Claudian. Gigant. 23. flammantia pondera, sidera. Imitatus Nostrum est Seneca, Herc. Et. 1599. ubi lassus Atlas adeo titubat: item Lucanus, i. 56. Neroni adulans, Ætheris immensi partem si presseris unam, Sentiet aris onus, librati pondera cœli.

Solverat Eurystheus; odiumque in prole paternum
Exercebat atrox: at longis anxia curis

Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
Cui referat nati testatos orbe labores,

275

[ocr errors]

Cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
Imperiis, thalamoque animoque receperat Hyllus ;
Implêratque uterum generoso germine: cui sic 280
Incipit Alcmene: Faveant tibi numina saltem,
Corripiantque moras, tum quum matura vocabis
Præpositam timidis parientibus Ilithyiam,
Quam mihi difficilem Junonis gratia fecit.

num,

Orbe tene medio. Eurystheus, Stheneli filius, ultimus posterorum Persei, nondum deposuerat iram (solvere iras, metum, pudorem, etc. formulæ poetarum solennes pro, solvere animum metu, ira. Affectus enim veluti fixi hærent in animo;) odiumque puterin patrem conceptum, in prole (pro, in prolem. Vide Burmannum) in posteros Herculis exercebat, quos regno suo expulit, Atheniensibusque, qui ecs receperant, bellum in tulit, in quo ipse cum filiis periit; Apollod. lib. II. viii. 1. Atrox, ferus, immanis, qui odium non finiebat morte hostis, sed in posteros quoque immeritos ex

ercebat.

275. Longis curis, longa curarum serie. Alcmene, Electryonis, Mycenarum in Argolide regis, filia, Iolen habet convictricem, ubi, apud quam, in cujus sinu ponat, deponat, effundat questus aniles, vel anibus usitatos, vel omnino suos. Testatos orbe, in toto terrarum orbe, in disjunctissimis terris perpetratos. Seneca, Herc. Fur. 36. qua lucem premit Aperitque Thethys, indomita virtus colitur, et toto Deus narratur orbe. Locus, ubi aliquid gestum est, rem illam testari monumentis quibusdam dicitur; confer Horat. II. Od. i. 31; IV. iv. 38.

279. Imperiis, imperio. Apollodorus, d. 1. κατὰ τὴν τοῦ πατρὸς ἐντολήν. Regii nostri Codices, imperiis. Thalamo recipere nunc de conjugio, interdum de uno concubitu capiendum. Hyginus, fab. 29. Alcumena Jovem thalamis recepit. Animo recipere, amare. Hyllus, Herculis e Dejanira filius natu major. Germen de embryone.

281. Faveant tibi numina.] Cum bonis votis incipit. Ilithyia, Eiλei@vra, Diana, quæ præesse partubus credebatur, quod ii maturescunt certis Lunæ (quæ eadem cum Diana) cursibus; Romanis Lucina et Juno Lucina dicta; Cic. N. D. ii. 27, Ea quum corripit moras, accelerat partum, wкvλóxua Græcis dicitur, matura, vicina partui, ut Justin. xiii. 2. Et est verbum proprium mulierum gravidarum, quibus, tropo a fœtibus arborum petito, maturum onus aut pondus, maturus venter, maturi nisus, etc. tribuuntur. Vocabis, invocabis : Juno Lucina, fer opem, obsecro! Timidis; primus Vatican. et duodecim alii tumidis, quod sane de parturientibus. Nostri Regii timidis. Ut facilis Deus (v. 559.) qui facile exaudit preces, auxilio suo præsens est, sic contra difficilis Dea, quæ auxilium suum denegat.

Namque laboriferi quum jam natalis adesset 285 Herculis, et decimum premeretur sidere signum ; Tendebat gravitas uterum mihi : quodque ferebam, Tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti Ponderis esse Jovem : nec jam tolerare labores Ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus, Dum loquor, horror habet; parsque est meminisse doloris.

291

Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, Fessa malis, tendensque ad cœlum brachia, magno Lucinam, Nixosque pares, clamore vocabam.

285. Laborifer delectum Herculis epitheton. Decimum-signum, decimo mense. Signum, sidus zodiaci. Premeretur elegantius, quam, quum intravisset sidus, id est, sol decimum signum. Sol premit loca, ad quæ accedit, xiv. 416. Gravitas, grave onus. Tendebat, extendebat, ut x. 506. Quod ferebam. Amant Græci et Latini neutrum de quovis fœtu. Vide Gronovii Obs. iii. 2. Tecti ponderis; Seneca, Epist. 124. Ille, qui maternorum viscerum onus latens est. Auctorem, ut Heroid. vi. 20. mihi gravida fecerat

auctor onus.

291. Horror habet artus. Amat Noster hanc formam loquendi: viii. 84. habet pectora somnus; vii. 547. habet languor omnia; ii. Fast. 754. habet pectora frigus: vide et infra ad x. 81.

294. Nixosque pares.] Vulgo, ad nexos partus. Nixos aut Nixios puerperii præsides fuisse volunt, a nitendo sic dictos. Festus: Nixii Dii tria signa appellantur in Capitolio ante cellam Minerva, genibus nixa, velut præsidentes parientium nixibus. Etiam Nonius eos parientibus præfuisse tradit. In MS. Twisdenio additum schol. Neri sunt Di, qui connectunt membra mulierum soluta ad partum, unde di

cuntur Nexi. Nixusque pares. Duo sunt fratres, Dii partus, sicut et Lucina. Verum præter grammaticos nemo auctorum veterum mentionem facit Nixorum aut Nexorum Deorum. Nec apparet, quo sensu hic dicantur pares, quod Burm. mutatum volebat in Lares, ut Nixi inter Deos Lares sint habiti. Schirachius defendit lect. vulg. ad nexos partus, quos cum Ganyræo ad Juv. Sat. ii. 33. de partubus implicitis, impeditis adhuc in utero, capit. Alcmenam igitur vocâsse Lucinam, ut expediret nexos in utero partus; sed quum scribæ non assequerentur vim istorum verborum, inde ortam esse varietatem lectionis. Ego vero arbitror, loc. ita esse constituendum, ut Parcarum hic fiat mentio. Dubium enim non est, Parcas una cum Diana parturientibus præfuisse; Plato Sympos. p. 206. Deinde Antoninus Liberalis, d. 1. diserte tradit, Alcmenam parturientem Dianam et Parcas expertam esse difficiles. Moipat, inquit, καὶ Εἰλείθυια πρὸς χάριν τῆς Ἥρας κατεῖχον ἐν ταῖς ὤδισι τὴν ̓Αλκμήvny. Fortasse veræ lectionis vestigia latent in altero Twisdenio MS. nexasque Deas. Etiam Codex Spirensis Nexasque agnoscit. Apud Homer. ver. 119. Juno retinet Ilithyias in numero

Illa quidem venit, sed præcorrupta, meumque 295
Quæ donare caput Junoni vellet iniquæ.
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa
Ante fores ara, dextroque a poplite lævum
Pressa genu, digitis inter se pectine junctis
Sustinuit nixus: tacita quoque carmina voce 300
Dixit; et inceptos tenuerunt carmina partus :
Nitor, et ingrato facio convicia demens

Vana Jovi, cupioque mori; moturaque duras
Verba queror silices: matres Cadmeïdes adsunt,
Votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. 305
Una ministrarum, media de plebe, Galanthis,

plurali. Lactantius in Argum. nil præter Ilithyiam memorat. Cæterum apud Plautum, in Amphitr. Alcmene sine doloribus parit.

295. Illa quidem venit.] Vocati Dii veniebant, etiamsi auxilium ferre nollent; x. 4. Præcorrupta nova compositione, quam Juno blanditiis et precibus jam suam fecerat, et ab Alcmena averterat. Donare Junoni caput, in Junonis gratiam negligere salutem et vitam Alcmenæ. Inique, irascenti. Apud Homer. et Apollod. moratur partum Alcmenæ eo consilio, ut Eurystheus prius edi possit.

297. In illa dεIKTIKg; in illa, quam ante fores cernis. Verba hæc et sequentia plurimum lucis accipiunt a Plinio, xxviii. 6; quem locum commode ascripsit Heinsius. "Assidere gravidis, vel quum remedium alicui adhibeatur, digitis pectinatim inter se implexis, veneficium est: idque compertum tradunt Alcmena Herculem pariente. Pejus, si circa unum am

bove genua. Item poplites alternis

genibus imponi. Ideo hæc in conciliis ducum, potestatumve fieri vetuere majores, velut omnem actum impedientia. Vetuere et sacris votisve simili modo

interesse." In nostro loco syntaxis negotium fecit Grammaticis. Victor Giselinus putabat, pressa est synecdochice positum pro, pressit. Sed est potius, pressa est quoad lævum genu a dextro poplite; pedes ita conjunxerat, ut dexter poples premeret lævum genu. Plin. d. 1. poplites alternis genibus imponere. Pectine, in formam pectinis, pectinatim. Brevius et obscurius Antoninus Liberalis, cap. 29. ἐκαθέζοντο κρατοῦσαι τὰς ἑαυτῶν xeipas. Tacita, leni. Alibi vidimus, quantam vim carminibus tribuerint magæ. Tenuerunt, кareixov, retinuerunt. Paulo ante sic, sustinuit. Niti de conatu pariendi, ut x 507.

304. Queror, querens profero. Media plebs, tenuis, humilis, infima; vii. 432, medium vulgus opp. patribus. Contra infra ver. 670. ingenua de plebe. Sed Antoninus Liberalis ex Nicandri Transformatt. tradit, hanc Galanthida (ipsi vocata Galinthias) fuisse Proti Thebani filiam, quam sibi convictricem delegerit Alcmena. Præministra Lactantio dicitur. Flava comas vocatur propter ver. 320. Nescio quid, aliquid occulti præstigii.

Flava comas aderat, faciendis strenua jussis,
Officiis dilecta suis: ea sensit iniqua

310

Nescio quid Junone geri; dumque exit et intrat Sæpe fores, Divam residentem vidit in ara, Brachiaque in genibus digitis connexa tenentem ; Et; "Quæcunque es," ait, "dominæ gratare; le

vata est

Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto."
Exiluit, junctasque manus stupefacta remisit
Diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. 315
Numine decepto risisse Galanthida fama est.
Ridentem, prensamque ipsis Dea sæva capillis
Traxit, et e terra corpus relevare volentem
Arcuit; inque pedes mutavit brachia primos.
Strenuitas antiqua manet; nec terga colorem 320
Amisere suum: forma est diversa priori.

Quæ, quia mendaci parientem juverat ore,
Ore parit; nostrasque domos, ut et ante, fre-
quentat.

312. Quæcunque es.] Vide ad i. 678. Levari dicitur parturiens, quum deponit partum. Potitur voto, qui consequitur, quod optaverat.

314. Stupefacta revocavi e duobos Medic. MSS. Certe sic Anton. Lib. ἔκπληξις ἔλαβε τὰς Μοίρας, καὶ ἀνῆκαν εὐθὺς τὰς χεῖρας. Sed patefacta, quod Heinsius e primo Mediceo, primo Basileensi et octo aliis praetulit, foret, cujus artes patefactæ aut cognitæ. Lactantius imprudens resolutis manibus, etc. Regii nostri ambo, pavefacta. Divu potens; supra, v. 323. Lucina potens. Nunc additur uteri, quæ præest parturientibus; Horat. III. Od. xxv. 14. Bacchus Naiadum potens; Carm. Sec. i. Diana silvarum potens; Claudian. R. P. i. 56. Pluto umbrarum potens, et ii. 141. Pallas

tubarum armorumque potens.
digiti juncti. Vide ver. 77.

Vincla,

317. Ridentem prensamque, etc.] Galanthis mutatur in mustelam, yaAv. Nempe mustela prætercurrens terruisse Alcmenam videtur e partu laborantem, eamque isto terrore relevâsse. Hoc certe tradit Ælianus Hist. An. xii. 5. ̓Αλκμήνης τεκεῖν οὐ δυνα μένης, τήνδε γαλῆν παραδραμεῖν, καὶ τοὺς τῶν ὠδίνων λῦσαι δεσμούς. Hinc mustela culta a Thebanis, et Herculis nutrix dicta. Prensamque, etc. ut ii. 476. Nec terga, etc. quia mustele dorsum carnis colorem refert. Mustelas ore parere, atque etiam per aures coire opinabantur Veteres. Antoninus Liberalis, d. 1. θορίσκεται γὰρ διὰ τῶν ὤτων τίκτει δ' ἀναφέρουσα τὸ κυούμενον ἐκ τοῦ τραχήλου.

« AnteriorContinua »