Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Mulciber abstulerat; nec cognoscenda remansit
Herculis effigies, nec quidquam ab imagine ductum
Matris habet; tantumque Jovis vestigia servat 265
Utque novus serpens, posita cum pelle senecta,
Luxuriare solet, squamaque virere recenti :
Sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus;
Parte sui meliore viget, majorque videri
Cæpit, et augusta fieri gravitate verendus: 270
Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
Quadrijugo curru radiantibus intulit astris. [iras

V.Sensit Atlas pondus : neque adhuc Stheneleïus

quas a Jove acceperat, quæ docebant, eum esse Jovis filium.

266. Utque novus serpens, etc.) Egregia similitudo. Novus, renovatus. Posita senecta. Etiam Plinius, viii. 31. dixit, angues senectutem exuere ; confer

supra, vii. 237; Virgilius, Georg. iii. 437. Nunc positis novus exuviis nitidusque juventa ; Tibullus, I. iv. 35. serpens novus eruit annos,

ubi Heyrius monet, hoc exemplum a similitudine potius, quam a rei veritate ductum esse ; exuviis enim positis serpentes non ad juventam redire. Lururiare de lætis incrementis capiendum, ut vii. 292. Plinius, panegyr. 82. letum corpus et crescentia membra, Vi. rere verbum delectum, quod et vividos colores, et vigorem juvenilem declarat. Claudian. Laud. Stilic. ii. 430. Perpetuum viret squamis. Plinius, H. N. viii. 27 : Anguis hiberno situ membrana corporis obducta fæniculi succo impedimentum illud exuit, nitidusque vernat."

268. Mortales Tirynthius, etc.) Minucius Felix, xxi. Hercules, ut hominem eruat, Etæis ignibus crematur. De verbo exuere vide ad x. 104. Augusta gravitate, divina majestate ; iv. 539. majestatem verendam imposuit. Claudianus, R. P. i. 79. de Plutone,

nigra verendns majestate. Verendus melius de Diis adhibetur, quam alibi, timendus. Illud enim ductum a pietate liberorum, qui verentur parentes.

272. Quadrijugo curru.) Non puto, poetam hic respexisse quadrijugum currum, quo Romæ imperatores triumphantes urbem ingrediebantur, ut diceret, Herculem veluti in triumpho in cælum acceptum, sed intelligendus quadrijugus currus ipsius Jovis. Similiter Ariadnen Bacchus lyncibus suis in cælum vexisse legitur apud Propertium, III. xv. 3. Secundum Apollodorum nubes Herculem cum tonitru exceptum in cælum vexit. Astris. Ibi tenet magnum spatium inter Coronam, Ophiuchum, Lyram et Draconem. Radiantibus, vide ad ii. 4.

273–323. Alcmene Iolæ narrat dif. ficilem partum suum, Galanthidisque in mustelam mutationem. Confer. Homerus, Il. T. 95 sqq. Antoninus Liberalis, cap. 29. Commode Alcmena ipsa nurui gravidæ hanc fab. narrat. Pondus. Claudian. Gigant. 23. flammantia pondera, sidera. Imitatus Nostrum est Seneca, Herc. Ct. 1599. ubi lassus Allas adeo titubat : item Lucanus, i.56. Neroni adulans, Ethe. ris immensi partem si presseris unam, Sentiet aris onus, librati pondera cali.

[ocr errors]

Solverat Eurystheus; odiumque in prole paternum
Exercebat atrox : at longis anxia curis 275
Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
Cui referat nati testatos orbe labores,
Cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
Imperiis, thalamoque animoque receperat Hyllus;
Implêratque uterum generoso germine: cui sic 280
Incipit Alcmene : Faveant tibi numina saltem,
Corripiantque moras, tum quum matura vocabis
Præpositam timidis parientibus Ilithyiam,
Quam mihi difficilem Junonis gratia feeit.

Orbe tene medio. Eurystheus, Stheneli filius, ultimus posterorum Persei, nondum deposuerat iram (solvere iras, metum, pudorem, etc. formulæ poetarum solennes pro, solvere animum metu, ira. Affectus enim veluti fixi hærent in animo;) odiumque puternum, in patrem conceptum, in prole (pro, in prolem. Vide Burmannum) in posteros Herculis exercebat, quos regno suo expulit, Atheniensibusque, qui ecs receperant, bellum in tulit, in quo ipse cum filiis periit; Apollod. lib. II. viii, 1. Atror, ferus, immanis, qui odium non finiebat morte hostis, sed in posteros quoque immeritus exercebat.

275. Longis curis, longa curarum serie. Alcmene, Electryonis, Mycenarum in Argolide regis, filia, Iolen habet convictricem, ubi, apud quam, in cujus sinu ponat, deponat, effundat questus aniles, vel anibus usitatos, vel

Testatos orbe, in toto terrarum orbe, in disjunctissimis terris perpetratos. Seneca, Herc. Fur. 36. qua lucem premit Aperitque Thethys, indomita virtus colitur, et toto Deus narratur orbe. Locus, ubi aliquid gestum est, rem illam testari monumentis quibusdam dicitur; confer Horat. II. Od. i. 31; IV. iv. 38.

279. Imperiis, imperio. Apollodorus, d. 1. κατά την του πατρός εντολήν. Regii nostri Codices, imperiis. Thalamo recipere nunc de conjugio, interdum de uno concubitu capiendum. Hyginus, fab. 29. Alcumena Jovem thalamis recepit. Animo recipere, amare. Hyllus, Herculis e Dejanira filius natu major. Germen de embryone.

281. Faveant tibi numina.] Cum bonis votis incipit. Ilithyia, EAsilvia, Diana, quæ præesse partubus credebatur, quod ii maturescunt certis Lunæ (quæ eadem cum Diana) cursibus; Romanis Lucina et Juno Lucina dicta ; Cic. N. D. ii. 27, Ea quum corripit moras, accelerat partum, ωκυλόχεια Grecis dicitur, matura, viciga partui, ut Justin. xiii. 2. Et est verbum proprium mulierum gravidarum, quibus, tropo a fætibus arborum petito, maturum onus aut pondus, maturus venter, maturi nisus, etc. tribuuntur. Vocabis, invocabis : Juno Lucina, fer opem, obsecro ! Timidis ; primus Vatican. et duodecim alii tumidis, quod sane de parturientibus. Nostri Regii timidis. Ut facilis Deus (v. 559.) qui facile exaudit preces, auxilio suo præsens est, sic contra difficilis Dea, quæ auxilium suum denegat.

omnino suos.

Vamque laboriferi quum jam natalis adesset 285 Herculis, et decimum premeretur sidere signum; Tendebat gravitas uterum mihi : quodque ferebam, Tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti Ponderis esse Jovem : nec jam tolerare labores Ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus, Dum loquor, horror habet; parsque est meminisse doloris.

291 Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, Fessa malis, tendensque ad cælum brachia, magno Lucinam, Nixosque pares, clamore vocabam.

285. Laborifer delectum Herculis epitheton. Decimum--signum, decimo mense. Signum, sidus zodiaci. Premeretur elegantius, quam, quum intravisset sidus, id est, sol decimum signum. Sol premit loca, ad quæ accedit, xiv. 416. Gravitas, grave onus. Tendebat, extendebat, ut x. 506. Quod ferebam. Amant Græci et Latini neutrum de quovis fætu. Vide Gronovii Obs. iii. 2. Tecti ponderis; Seneca, Epist. 124. Ille, qui maternorun viscerum onus latens est. Auctorem, ut Heroid. vi. 20. mihi gravida fecerat auctor on us.

291. Horror habet artus. Amat Noster hanc formam loquendi: viii. 84. habet pectora somnus; vii. 547. habet languor omnia ; ii. Fast. 754. habet pectora frigus: vide et infra ad

cuntur Nei. Niiusque pares. Do sunt fratres, Dii partus, sicut et Lucina. Verum præter grammaticos nemo auctorum veterum mentionem facit Nixorum aut Nexorum Deorum. Nec apparet, quo sensu hic dicantur pares, quod Burm. mutatum volebat in Lares, ut Niri inter Deos Lares sint habiti. Schirachius defendit lect. vulg. ad neios partus, quos cum Ganyræo ad Juv. Sat. ii. 33. de partubus implicitis, impeditis adhuc in utero, capit. Alcmenam igitur vocâsse Lucinam, ut expediret nexos in utero partus; sed quum scribæ non assequerentur vim istorum verborum, inde ortam esse varietatem lectionis. Ego vero arbitror, loc. ita esse constituendum, ut Parcurum hic fiat mentio. Dubium enim non est, Parcas una cum Diana parturientibus præfuisse; Plato Sympos. p. 206. Deinde Antoninus Liberalis, d. l. diserte tradit, Alcmenam parturientem Dianam et Parcas erpertam esse difficiles. Moipar, inquit, και Ειλείθυια προς χάριν της Ηρας κατείχον εν ταις ώδισι την 'Αλκμήvnu. Fortasse veræ lectionis vestigia latent in altero Twisdenio MS. nenas. que Deas. Etiam Codex Spirensis Nerasque agnoscit. Apud Homer. ver. 119. Juno retine: Ilithyius in numero

X. 81.

294. Nizosque pares.] Vulgo, ad neros partus. Nixos aut Nirios puerperii præsides fuisse volunt, a nitendo sic dictos. Festus : Nizii Dii tria signa uppellantur in Capitolio ante cellam Minervæ, genibus nira, velut præsidentes parientium nisibus. Etiam Nonius eos parientibus præfuisse tradit. In MS. Twisdenio additum schol. Neri sunt Di, qui connectunt membra mulierum soluta ad partum, unde di

Illa quidem venit, sed præcorrupta, meumque 295
Quæ donare caput Junoni vellet iniquæ.
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa
Ante fores ara, dextroque a poplite lævum
Pressa genu, digitis inter se pectine junctis
Sustinuit nixus : tacita quoque carmina voce 300
Dixit; et inceptos tenuerunt carmina partus :
Nitor, et ingrato facio convicia demens
Vana Jovi, cupioque mori; moturaque duras
Verba queror silices : matres Cadmeïdes adsunt,
Votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.305
Una ministrarum, media de plebe, Galanthis,

plurali. Lactantius in Argum. nil interesse." In nostro loco syntaxis præter llithyiam memorat. Cæterum negotium fecit Grammaticis. Victor apud Plautum, in Amphitr. Alcmene Giselinus putabat, pressa est synecdosine doloribus parit.

chice positum pro, pressit. Sed est 295. Illa quidem venit.] Vocati Dii potius, pressa est quoad lævum genu veniebant, etiamsi auxilium ferre nol a dextro poplite ; pedes ita conjunxlent; X. 4. Præcorrupta nova com erat, ut dexter poples premeret lævum positione, quam Juno blanditiis et

genu. Plin. d. l. poplites alternis geprecibus jam suam fecerat, et ab Alc nibus imponere. Pectine, in formam mena averterat. Donare Junoni caput, pectinis, pectinatim. Brevius et obin Junonis gratiam negligere salutem scurius Antoninus Liberalis, cap. 29. et vitam Alcmenæ. Iniquæ, irascenti. έκαθέζοντο κρατούσαι τας εαυτών Apud Homer. et Apollod. moratur xelpas. Tacita, leni. Alibi vidimus, partum Alcmenæ eo consilio, ut Eu quantam vim carminibus tribuerint rystheus prius edi possit.

magæ. Tenuerunt, kateixov, retinue297. In illa OELKTIKÜS; in illa, runt. Paulo ante sic, sustinuit. Nili quam ante fores cernis. Verba hæc et de conatu pariendi, ut x. 507. sequentia plurimum lucis accipiunt a 304. Queror, querens profero. MePlinio, xxviii. 6; quem locum com dia plebs, tenuis, humilis, infima; vii. mode ascripsit Heinsius. “ Assidere 432, medium vulgus opp. patribus. gravidis, vel quum remedium alicui Contra infra ver. 670. ingenua de adhibeatur, digitis pectinatim inter se plebe. Sed Antoninus Liberalis ex implexis, veneficium est : idque com Nicandri Transformatt. tradit, hanc pertum tradunt Alcmena Herculem Galanthida (ipsi vocata Galinthias) pariente. Pejus, si circa unum am

fuisse Præeti Thebani filiam, quam bove genua. Item poplites alternis sibi convictricem delegerit Alcmena. genibus imponi. Ideo hæc in conciliis Præministra Lactantio dicitur. Flava ducum, potestatumve fieri vetuere ma comus vocatur propter ver. 320. Nescio jores, velut omnem actum impedientia. quid, aliquid occulti præsligii. Vetuere et sacris votisve simili modo

Flava comas aderat, faciendis strenua jussis,
Officiis dilecta suis : ea sensit iniqua
Nescio quid Junone geri; dumque exit et intrat
Sæpe fores, Divam residentem vidit in ara, 310
Brachiaque in genibus digitis connexa tenentem;
Et; “ Quæcunque es,” ait, “ dominæ gratare; le-

vata est
Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto.”
Exiluit, junctasque manus stupefacta remisit
Diva potens uteri : vinclis levor ipsa remissis. 315
Numine decepto risisse Galanthida fama est.
Ridentem, prensamque ipsis Dea sæva capillis
Traxit, et e terra corpus relevare volentem
Arcuit; inque pedes mutavit brachia primos.
Strenuitas antiqua manet; nec terga colorem 320
Amisere suum : forma est diversa priori.
Quæ, quia mendaci parientem juverat ore,
Ore parit; nostrasque domos, ut et ante, fre-

quentat.

312. Quæcunque es.] Vide ad i. 678. Levari dicitur parturiens, quum deponit partum. Potitur voto, qui consequitur, quod optaverat.

314. Stupefacta revocavi e duobos Medic. MSS. Certe sic Anton. Lib. έκπληξις έλαβε τάς Μοίρας, και ανήκαν ευθύς τας χείρας. Sed patefucta, quod Heinsius e primo Mediceo, primo Basileensi et octo aliis prætulit, foret, cujus artes patefactæ aut cognitæ. Lactantius imprudens resolutis manibus, etc. Regii nostri ambo, pavefacta. Divu potens; supra, v. 323. Lucina potens. Nunc additur nteri, quæ præest parturientibus ; Horat. III. Od. xxv. 14. Bacchus Naiadum potens; Carm. Sec. i. Diana silvarum potens; Claudian. R. P. i. 56. Pluto umbrarum potens, et ii. 141, Pallas

tubarum armorumque potens. Vinela, digiti juncti. Vide ver. 77.

317. Ridentem prensamque, etc.) Galanthis mutatur in mustelam, ya. liv. Nempe mustela prætercurrens terruisse Alcmenam videtur e partu laborantem, eamque isto terrore rele. vâsse. Hoc certe tradit Ælianus Hist. Αn. xii. 5. 'Αλκμήνης τεκείν ου δυνα. μένης, τήνδε γαλήν παραδραμείν, και τους των ωδίνων λύσαι δεσμούς. . Hinc mustela culta a Thebanis, et Herculis nutrix dicta. Prensamque, etc. ut ii. 476. Nec terga, etc. quia mustelæ dorsum carnis colorem refert. Mustelas ore parere, atque etiam per aures coire opinabantur Veteres. Antoninus Liberalis, d. 1. Jopioketai yàp διά των ώτων τίκτει δ' αναφέρουσα το κυούμενον εκ του τραχήλου. ,

« AnteriorContinua »