Imatges de pàgina
PDF
EPUB

His elisa jacet moles Nemeæa lacertis :

Hac cœlum cervice tuli: defessa jubendo est
Sæva Jovis conjux; ego sum indefessus agendo.
Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti, 200
Nec telis armisve potest: pulmonibus errat
Ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
At valet Eurystheus, et sunt, qui credere possint
Esse Deos?" dixit: perque altam saucius ten
Haud aliter graditur, quam si venabula tigris 205
Corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
Sæpe illum gemitus edentem, sæpe frementem,

[merged small][ocr errors]

Fa

198. Cælum cervice tuli; quum Atlantem misisset ad mala Hesperidum apportanda, eique cœlum sarcina parva fuit; vid. Heroid. ix. 58; et firmior Herculea mundus cervice pependit apud Claudianum, R. P. ii. præf. 47: adde Laud. Stilic. i. 143. bulam interpretatur Servius ad Æn. i. 741: "Hic (Atlas) quod annum in tempora diviserit, et primus stellarum cursus vel circulorum, vel siderum transitum naturasque descripserit, cœlum dictus est sustinere. Quia nepotem suum Mercurium et Herculem docuisse dicitur, inde Hercules cœlum ab Atlante susceptum sustinuisse narratur, propter cœli scientiam traditam."

Confer. Albricus de Deorum Imagg. cap. 22. Defessa jubendo est, etc. Hoc ipsa Juno fatetur apud Senecam, Herc. Fur.xli: Minorque lubor

est Herculi, jussa exequi, Quam mihi jubere. Hinc Valerius Flac. v. 43. vocatur monstriferæ par novercæ.

201. Telis vis infertur, armis corpus tegitur et defenditur. Pulmonibus, per pulmones; ii. 801. medio pulmone.

203. At valet Eurystheus; hic fuit Stheneli Mycenarum regis filius, qui impellente Junone Herculem varia pericula adire jussit. Sunt qui credere, etc. Miseri quum adversarios suos valentes vident, facile inducuntur, ut de providentia divina dubitent. Esse Deos, scilicet, qui curam gerant rerum humanarum. Confer Claudianum in Rufin. i. 18. Esse omnino Deos negare non poterat, quum antea ipse Junonem compellàsset. Haud aliter, etc. His et sequentibus graviter cruciatus Herculis notantur. Auctor facti, vulnerum auctor qui venabulis feram confixit.

207. Frementem adoptavit Heinsius ex Codice Caroli Sprotii, tanquam Hercule dignius quam trementem. Regii nostri trementem; præstat fremere quod est iratorum. Retentantem, denuo tentantem. Tentaverat jam ver. 166. Montibus irascens Hercules vix ferri potest. Heinsius conjicit incursantemque, ut xiv. 188. Polyphemus similiter furens rupibus in

208

Sæpe retentantem totas refringere vestes,
Sternentemque trabes, irascentemque videres
Montibus, aut patrio tendentem brachia cœlo.
Ecce Lichan trepidum, et latitantem rupe cavata
Aspicit: utque dolor rabiem collegerat omnem ;
"Tune, Licha," dixit, "feralia dona tulisti?
Tune meæ necis auctor eris?" tremit ille, pavetque
Pallidus, et timide verba excusantia dicit.
Dicentem, genibusque manus adhibere parantem,
Corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
Mittit in Euboicas, tormento fortius, undas.

215

Ille per aerias pendens induruit auras: Utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis; 220

cursat. Sed Burmannus irascentem absolute capit, et montibus conjungit cum sqq. Lenzius montibus explicat, in montibus. Nobis Heinsii emendatio placet præ his interpretationibus; nam ver. 207. jam induxit eum poeta frementem, id est, irascentem, mox sternentem trabes. Nunc vero rursus simpl. irascentem subjecisse credamus? Imo sternens trabes et incursans montibus bene conveniunt. Cælo, ad cœlum.

211. Rupe cavata; Gebhard. ex Palatino, caduca, ut imminens intelligatur. Rabiem collegerat; fecerat, ut rabies, summus furoris gradus, omnis erumperet. Colligere rabiem est etiam, i. 234; collectum odium, iii. 258; colligere sitim, vi. 341. Tune, qui es et famulus meus et servili conditione homo. Ideoque repetit hoc vocabulum. Feralia; Ciofanus furialia; sic enim Cicero, Tuscul. ii. vertit, ὑφαντὸν ἀμφίβληστρον ᾧ διόλλυpa: hæc me irretivit veste furiali inscium. Tulisti; nostri Regii, dedisti. In Ibide, 493. Qui dona tulit Lernæo tincta veneno.

216. Genibus manus adhibere, genua amplecti. Claudian. R. P. i. 50.

genibus admovere manus. Is ritus fuit supplicum. Cum sqq. confer Senecam Herc. t. 817 sqq. qui non satis feliciter Nostrum expressit. Etiam Hy. ginus, fab. 36. rotatum in mare jaculatus est. Inde fretum illud ab Æschylo dictum τύμβος ἀθλίου Λίχα. Apud Sophoclem, 793. Lichas petræ alliditur. Non mirum est, Nostrum prætulisse transformationem. Euboicas undas; mare Euboicum: nam Cenæum promontorium, ubi Hercules sacrificaturus peste correptus est, imminet Euboico mari. Tormento fortius; validius quam machina bellica.

219. Pendere proprie dicuntur qui tam leniter volant, ut alæ non magnopere moveantur; vide ad ii. 708. Sed hoc loco omnino volare. Aerias auras dixerunt etiam Lucretius, v. 502; Virgil. Æn. v. 520. et Noster, x. 178. ubi vide notam.

220. Utque ferunt imbres, etc.] Inepta similitudo, quanquam etiam Lucret. vi. 498 sqq. nubes cum corpore et aquas in nubibus cum sanguine comparat. Molle referendum ad corpus; Plin. H. N. ii. 60. Grandinem conglaciato imbre gigni, et nivem eodem

225

Inde nives fieri; nivibus quoque molle rotatis
Astringi, et spissa glomerari grandine corpus:
Sic illum validis actum per inane lacertis, [bentem,
Exsanguemque metu, nec quidquam humoris ha-
In rigidas versum silices prior edidit ætas.
Nunc quoque in Euboico scopulus brevis emicat alte
Gurgite, et humanæ servat vestigia formæ.
Quem, quasi sensurum, nautæ calcare verentur,
Appellantque Lichan: at tu, Jovis inclyta proles,
Arboribus cæsis, quas ardua gesserat Ete, 230
Inque pyram structis, arcus pharetramque capa-
Regnaque visuras iterum Trojana sagittas [cem,
Ferre jubes Pœante satum: quo flamma ministro

humore mollius coacto. Astringi proprie de glacie et grandine; vide ad i. 120. Grandine, in grandinem, ut supra tauro mutari, et infra alite verti. De validis lacertis Herculis vide Heinsium ad xv. 230. In exsanguem metu frigidus est ingenii lusus. Prior ætas, vetustas. Infra, xv. 445. priores anni; Terentius, Eun. ii. 2. seculum prius; et sæpe priores, qui olim vixerunt.

226. Brevem explicant non latum, (Sic Liv. xxi. 35. breves montes; Noster Heroid. xviii. 174. brevis aqua) qui sane alte eminere potest. Sed quum vetustiores plerique MSS. alto habeant, Heins. reponendum censet, in Euboici. Alto gurgite, vel Euboici alti. Euboicum ut alibi Ægaum et similia. Vide Brouckhusium ad Propertium, III. v. 11. Emicat; hoc ex Palatino Gebhard. cum Grutero prætulit T eminet (quod habent nostri Regii.) Saltem emicat id quod eminet: ut montes assurgere, sic eminentes partes emicare, prosilire, etc. suaviter dicuntur. Forte scopulus quidam ibi referebat utcunque formam humanam. Inde fabula.

229. Appellantque Lichan; sive a

Xižai, quod opuñoa, hoc est, impellere atque impetum facere, significat; sive etiam a forma, λíxaç enim Græcis áróтоμov, hoc est, abruptum ac truncum, significat. Ut intelligamus scopulum hunc a reliquo Cenæo, velut abruptum quendam et detruncatum apparere. Ardua Ete; vide quæ supra ad versum 204. Regnaque visuras; Heinsius conjicit regnaque versuras: alterum satis poetice. Iterum visuras, viderant primum quum Hercules Laomedontem impugnaret. Ferre; deportare. Paante satus, Philoctetes, qui pyram accendit Herculis, pro eoque officio præter reliqua arma etiam sagittas ejus accepit venenatas, sine quibus Troia capi non poterat; vide ad xiii. 45. Apud Sophoclem, 1193. Hyllus, adhibitis sociis, pyram struit, et secundum nonnullos poetas eam accendit. Apud Julian. Orat. vii. p. 408. Jupiter ipse pyram accendit fulmine. Locus, ubi res illa gesta, serioribus adhuc temporibus ostendebatur. Livius, xxxvi. 30. Confer Senecam, Herc. t. 1607 sqq. Cum hac Herculis combustione Ajacis funus comparat Quint. Cal. v. 642 sqq.

Subdita, dumque avidis comprenditur ignibus ag-
Congeriem silvæ Nemeæo vellere summam [ger,
Sternis, et imposita clava cervice recumbis, 236
Haud alio vultu, quam si conviva jaceres,
Inter plena meri redimitus pocula sertis.

[bat,

IV. Jamque valens, et in omne latus diffusa sonaSecurosque artus, contemptoremque petebat 240 Flamma suum: timuere Dii pro vindice terræ. Quos ita, sensit enim, læto Saturnius ore Jupiter alloquitur: "Nostra est timor iste volupO Superi; totoque libens mihi pectore grator, [tas, Quod memoris populi dicor rectorque paterque, 245 Et mea progenies vestro quoque tuta favore est. Nam quanquam ipsius datur hoc immanibus actis, Obligor ipse tamen: sed enim, ne pectora vano

235. Nemeco vellere; pelle Nemeæi leonis. Clava; clava, Herculis insigne, ut Jovis fulmen, Neptuni tridens, etc. Recumbere in armis solebant heroes. Dignus Hercule exitus. Seneca, d. l. ver. 1683: Quis sie triumphans lætus in curru stetit Victor! Mors enim ei munus erat ver. 181.

239-272. Herculis Apotheosis. Valere et convalescere flamma dicitur, quum alimentorum satis habet et accipit. Excellenter autem animum expressit, quo Hercules mortem tulit, securos artus, contemptoremque suum, corpus Herculis non anxii et contemnentis flammam. Bene etiam, flamma petebat contemptorem suum.

241. Vinder terræ, (áλežíкakoç et owrp Græcis dicitur Hercules) egregius titulus, quem meruerat Hercules, quia hominibus impiis ferisque immanibus interimendis salutem et securitatem dederat terris. Magnæ ei etiam laudi est, quod ipsi Dii pro eo timue

runt.

243. Nostra est timor iste voluptas ;

Regius noster A, voluntas: male. Fungitur officio Jupiter et hunc pro filio Deorum timorem sibi gratum accidere confitetur, ut signum scilicet benevolentiæ in illum, et in se ut patrem illius.

245. Populus, cœtus Deorum, timore suo memorem se ostendebat beneficiorum ab Hercule hominibus præstitorum. Tuta favore; Virgilius, Æneid. v. 343. tutatur favor Euryalum.

247. Datur hoc; vulgo (et nostri Regii) datis hoc. Porro, Mediceus unus et Leidensis insignibus actis, quod Burmannus defendi posse putat ex Heroid. iii. 121. Alterum est efficacius. Horat. ii. Ep. i. 6. ingentia facta Bacchi, Romuli, etc. Nostri Regii immanibus. Hoc datur ejus actis, hæc sollicitudo oritur propter ejus acta: immania, quæ vulgo stupenda vocamus, acta inauditæ fortitudinis. Etiam Trist. ii. 335. immania Cæsaris acta. Catal. Pith. p. 66. ingentia Consulis acta. Occurrit etiam immanis gloria, immanis victoria.

Fida metu paveant, Etæas spernite flammas.
Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes; 250
Nec nisi materna Vulcanum parte potentem
Sentiet: æternum est, a me quod traxit, et expers
Atque immune necis, nullaque domabile flamma:
Idque ego defunctum terra cœlestibus oris
Accipiam, cunctisque meum lætabile factum 255
Dis fore confido: si quis tamen Hercule, si quis
Forte Deo doliturus erit; data præmia nolet;
Sed meruisse dari sciet, invitusque probabit."
Assensere Dei, conjux quoque regia visa est
Cætera non duro, duro tamen ultima vultu
Dicta tulisse Jovis, seque indoluisse notatam.
Interea, quodcunque fuit populabile flammæ,

250. Omnia qui vicit.] Hinc invictus Hercules et in monumentis et apud poetas. Vulcanum potentem dignius, quam, ignem rapidum. Materna parte; Jove genitorum corpora ex duplici materia composita erant, mortali et immortali, ita tamen, ut hæc prævaleret. Illam a matre habebant, hanc a patre. Vid. Philo, p. 881. Divinum corpus Herculi tribuit Julian. Orat. vii. p. 408.

254, Defunctum terra, superatis omnibus molestiis et vicissitudinibus, quæ subeundæ sunt hominibus in Oris, in oras.

terra.

256. Hercule et Deo dolere paulo durius, dolere Herculem in cœlum acceptum, atque adeo inter Deos relatum. Mox rò sed turbare videbatur nonnullis structuram orationis. Burman. malit doliturus, et hæc data præmia nolet; At meruisse, etc. Sed Lenzius recte vidit, data præmia nolet apodosin habere; eique rationi nos accommodavimus interpunctionem.

260. Durus vultus, vultus ejus, qui habet durum, id est, iracundum et inVOL. IV.

260

exorabilem animum. Contra, x. 609. est mollis vultus, et III. Pont. i. 166. non duri vultus. Supra, vii. 862. vultus melior, minus durus. Cætera non duro vultu audit, quia posuerat iram e ver. 135. Auctore Diodoro adoptavit adeo Herculem. Par erat ejus etiam in exitu Herculis mentionem facere. Notare eleganter, quum aliquem non nominamus quidem, sed ita describimus describendoque carpimus, ut facile agnosci possit. Cicero, pro

Mil. 18. sic dixit describere.

262. Populabile novum et ab Ovidio factum vocabulum. Insignis Herculis voracitas, quam ridet Aristoph. Ran. 63. 557 sqq. non videtur populabilis fuisse; ea enim in cœlo quoque mansit; Callimachus, hymno ad Dian. 259. Confer Senecam Hercul. Et. 1966. Effigies pro forma passim apud Hyginum. Illam autem effigiem quomodo artifices expresserint, docet Winkelm. H. A. p. 162 et 369. item Heynius in antiqu. Aufsaetzen, i. 29. Ab imagine matris, a matre, aut ab natura materna. Jovis vestigia, partes,

N

« AnteriorContinua »