Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Diffudit miseranda suum; mox deinde:

autem

66

Quid

Flemus," ait? " pellex lacrimis lætabitur istis: Quæ quoniam adventat, properandum aliquidque novandum est,

145

Dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. Conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? Excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem ? Quid, si me, Meleagre, tuam memor esse sororem, Forte paro facinus; quantumque injuria possit, Femineusque dolor, jugulata pellice testor?" 151 Incursus animus varios habet: omnibus illi Prætulit imbutam Nessæo sanguine vestem Mittere, quæ vires defecto reddat amori; Ignaroque Lichæ, quid tradat nescia, luctus 155

145. Adventat pro adveniet e tribus dedit Heinsius, quem vide. Aliquid novandum, aliquid moliendum. Thalamos tenet nostros, pro me uxoris jure fruitur; ii. 513. pro me tenet altera cælum. In his altera iuvidiose dictum.

147. Conquerar, an sileam.] Quid moliatur mulier consilii inops et sola? Nil ei fere relictum est, nisi conqueri, aut repetere domum paternam (ultimum vexatarum conjugum perfugium) aut obstare aliquandiu pellici. De his ergo secum deliberat. Si nihil amplius efficiam, saltem obstem. Mox tamen fratris recordatio animum ei audacem reddit; virtutes enim majorum aut consanguineorum magnam habent vim apud animum. De Meleagro vide viii, 270 sqq. Etiam Heroid. ix. 151. Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem. Injuria, sensus injuriæ acceptæ. Possit, valeat apud animum. Testor, insigni exemplo æqualibus et posteris ostendo.

152. Incursus-habet ; nostri Regii,

In cursus-abit, quod interpretarer, in diversas cogitationes; istos cursus animi diavolaç dicunt Græci. Sed melius ex Palatino Heins. lexit Incursus habet. Incursus, impetus. Animus ejus nunc huc fertur, nunc illuc. Tandem, ut sæpe fit, nescia ad perniciosissimum omnium consilium defertur. Omnibus illi ex secundo Moreti accepit Heinsius pro omnibus illis quod cæteri (et nostri Regii) habent. Omnibus, incursibus; illi, Herculi. Defectus, qui defecit, ut xiii. 477.

155. Ignaro; vide ad iii. 3. Lichæ ; de scriptura hujus nominis, quod hic vulgo Lycha, hæc Heinsius: Liche passim scribendum tam hic quam apud auctorem Herculis Œtæi ; neque aliter Hyginus, fabula 36; apud Græcos Aixaç est; ita Sophocles in Trachiniis sæpe, Æschylus in Glauco Marino apud Strabonem, Apollodorus, Tzetzes in Chiliad. et alii. Regii nostri Licha. Lichas, famulus Herculis. Secundum alios Lichus ab ipso Hercule

Ipsa suos tradit; blandisque miserrima verbis
Dona det illa viro, mandat: capit inscius heros,
Induiturque humeris Lernææ virus Echidnæ.
Tura dabat primis, et verba precantia, flammis;
Vinaque marmoreas patera fundebat in aras: 160
Incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
Herculeos abiit late diffusa per artus.

Dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
Victa malis postquam patientia, reppulit aras;
Implevitque suis nemorosum vocibus Eten.

missus erat Trachinem, ut vestem sibi
candidam sacrorum causa asportaret ;
quam Dejanira infecerit Nessi san-
guine. Luctus, causam luctus futuri.
Schirachius conjungit miserrima dona,
id est, quæ miserias afferunt. Melius
miserrima Dejanira intelligitur. In-
duiturque humeris; tres antiqui hu-
meros: vide Heinsium ad iv. Trist. x.
29. ubi: Induiturque humeris cum lato
purpura clavo; in hoc citato loco hu-
meris videtur præferre, quum dicat:
primus Vaticanus, Junianus et duo
alii cum editionibus priscis, humeros ;
quod mihi religioni fuit non monere.

159. Tura dabat, etc.] Indutus illa veste sacra facit, quæ ver. 136 paraverat. Tanta autem erat veneni illius vis, ut statim a principio sacrorum corpus penetraret. Confer vi. 164. et Seneca, Herc. t. 775 sqq. Primis flammis; tura enim in principio sacrorum injiciebantur flammis, additis verbis precantibus, scilicet, precibus ; Tibul. III. iii. 2. Blandaque cum multa tura dedisse prece. Cum dabat flammis conjunxit etiam verba precantia, more poetarum; Virg. Æn. vii. 237. Præferre manibus vittas et precantia verba. Ut hic verba precantia, sic infra ver. 215. verba excusantia et v. 105. verba execrantia. Marmoreas, omnino lapideas. Incaluit; Heinsius malebat inraluit, male. Incaluit, quia venena ca

VOL. IV.

165

lore vim suam recipiunt. Hinc passim calida venena. Vis mali, malum, venenum. Abiit diffusa pro, diffusa est. Codex Regius A diffusa; codex B dispersa.

163. Dum potuit, etc.] In sqq. videndum erat, ne quid ipso indignum tribueretur heroi dolenti. Malis, cruciatibus. Mox mireris, quomodo Alcides Jovi Cenæo in Eubœæ promontorio sacra faciens, Eten vocibus suis impleverit. Nempe festinat Ovidius, et omittit multa e Diodoro Siculo, item ex Argumento Trach. Sophoclis, Apollodoro, et aliunde supplenda. Hercules enim quum sentiret vim veneni, Lichan in mare præcipitat, tum Trachinem proficiscitur ad Dejaniram, tandem in ten montem, quippe Jovi sacrum, se deferri jussit, cujus nemora tum denique vocibus suis implevit. Hinc Hercules Etaus in Senecæ tragoedia; et Herculeus Eta apud Lucanum, iii. 177. Lenzius putat, Herculem ad ipsam aram in Eubœca ita clamâsse, ut Ete, mons inter Locros et Thessaliam, vocibus ejus resonaret. Comparat Sophoclem, 787 seq. Senecam, Herc. t. 803 seq. Sed ver. 204. per altum Eten graditur. Nec ibi memoravit poeta, quomodo, aut quo tempore illuc pervenerit. Utrumque recte dicitur et nemorosum, et, quod habent alii, nemorosam. Vide Heinsium et Burmannum.

M

169

Nec mora; letiferam conatur scindere vestem :
Qua trahitur, trahit illa cutem; fœdumque relatu,
Aut hæret membris frustra tentata revelli;
Aut laceros artus, et grandia detegit ossa.
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens
Tincta lacu, stridit, coquiturque ardente veneno.
Nec modus est: sorbent avidæ præcordia flammæ,
Cæruleusque fluit toto de corpore sudor;
Ambustique sonant nervi; cæcaque medullis
Tabe liquefactis, tendens ad sidera palmas, 175

166. Nec mora, etc.] Sequitur locus non minus injucundus, quam supra, vi. 387 sqq. Marsya laniatio. Apud Sophoclem, interprete Cic. Tusc. ii. 8. vestis lateri inhærens morsu lacerat viscera; Apollod. ròv dè xiruvа åπέσπα προσπεφυκότα τῷ σώματι συνασπεσπῶντο δὲ αἱ σάρκες αὐτῷ. Laceros artus vestis, ossa caro detracta detegit. Priscis heroibus vasta corpora et grandia ossa tribui solebant ; conf. Virgilius, Georg. i. 497; Claudianus, Laud. Stilic. i. 137.

170. Gelido ceu quondam, etc.] Inepta similitudo, qua calidus corporis humani cruor cum gelido lacu comparatur. Objicit Lenzius, poetam stridorem tantum illustrare voluisse. Est ita. Verum calidus sanguis, ubi veneno infuso magis accenditur, non edit stridorem, qualem edit lamina candens, etc. Expressit autem Lucret. vi. 147: Ut calidis candens ferrum e fornacibus olim Stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem. Præiverat Homer. Od. ii. 391. Eadem similitudo infra occurrit, xii. 275. Quondam, ut olim apud Lucretium, et infra xi. 508; in similitudine a poetis ponitur pro, nonnunquam, fere. Lamina, ferrum. Tincta, scilicet ad indurandum. Lacu, aqua. Heynius, ad Virgilium, Georg. iv. 172. ipsa vasa per lacus intelligi putat.

172. Nec modus est: sorbent; Heinsius malit, Nec modus: exsorbent. Homius in Elem. Crit. Tom. ii. p. 301. hunc versum examinat et improbat; flummam enim nunc dici tropice de æstu interno, itaque non debuisse tropum ab alia re petitum, sorbere, addi. Sed facile, opinor, poterit ab hoc vituperio defendi. Etenim primum flamma hic propemodum proprie accipi potest, quandoquidem ei vis coquendi et liquefaciendi atque sonitus tribuitur. Deinde etiam rò sorbere rapacitati flammæ propemodum proprie convenit. Denique calidum poetarum ingenium non exigendum est in singulis verbis ad artis præcepta. Vid. Ernesti, Init. Rhet. sect. 319. ubi similiter defendit illud Catulli, tenuis sub artus flamma dimanat. Sed ideo vituperandus poeta videtur, quod corpus non aliter ac ligna arida ardens finxit.

173. Cæruleus, niger, ut cæruleus imber apud Virg. aut cærulea nubes, kvaven vepéλŋ. Sonant; Barber. gemunt; quod verbum apud poetas omnino est, sonum edere. Regii nostri, sonant. Per nervos Veteres etiam intellexerunt tendones, musculos et vincula membrorum: Gellius, xiii. 22. Caca tabe, (ut iii. 490. cæco igni) veneno intus ardente.

[ocr errors]

Cladibus," exclamat, "Saturnia, pascere nostris; Pascere, et hanc pestem specta crudelis ab alto: Corque ferum satia: vel si miserandus et hosti Hostis enim tibi sum, diris cruciatibus ægram, Invisamque animam, natamque laboribus, aufer. Mors mihi munus erit: decet hæc dare dona no181

vercam.

Ergo ego fœdantem peregrino templa cruore
Busirin domui: sævoque alimenta parentis
Antæo eripui: nec me pastoris Iberi

176. Cladibus pascere nostris, etc.] Primum in Junonem multa cum acerbitate invehitur, non modo quia infesta ei semper fuerat, sed etiam quia opera ejus quædam fuisse videtur in hoc ipso cruciatu efficiendo. Certe Hom. II. E, 129. fatum Herculem domat et gravis ira Junonis. Apud Sophoclem autem de una conjuge queritur. Cor ferum, animus, qui pascitur, delectatur, peste, cruciatibus alterius. Is satiatur, quum immani ejus cupiditati satisfit immensa hostis miseria. Atqui tales xaipɛkákový maximo et dignissimo odio aversamur. Eadem verba et supra occurrunt vi. 280.

182. Ergo ego fœdantem, etc.] Incipit labores suos commemorare, qui ab innumeris fere auctoribus recensentur, de quibus vid. Heynius, ad Apollodorum, II. iv. 8. Propter eos, quum salutares Græcis aut essent, aut esse crederentur, inter Deos relatus est. Minuit tamen Herculis laudes Lucretius, v. 22-43. ubi docet, divinis honoribus digniorem esse, qui puro pectore vivere homines doceat. Neque Lactant. Inst. div. i. 8. magnopere istis laboribus favet. Sed Herculis gloria ex antiquissimorum Græcorum sensu et moribus æstimanda est, apud quos fortitudo bellica summa et una virtus habebatur. Ergo indignantis est ob labores frustra susceptos.

Sic commode eorum fit mentio, sed breviter, ut par erat, et verbis significantissimis, quibus magnitudo meritorum et fortitudinis Herculis præclare declaratur. Ex eo genere sunt, fœdans templa, sævus Antæus, hydra geminas vires resumens, equi humano sanguine pingues, vastator aper, moles leonis, etc. Confer. Sophocles Trach. ver. 1054 sqq. quæ Noster expressit. Peregrino cruore, sanguine hospitum, quos Diis suis immolabat Busiris, rex Ægypti. Domui, ipsum et ministros sacrorum clava interfeci. Antœum Libycum non usitato luctantium more devicit, ut eum ad terram daret, (nạmque quum Terram, quæ erat ejus parens, attingeret, alimenta inde et novas vires accipiebat) sed brachio eum sustulit, manuque fauces ejus compressit, ut intel. e nummo antiquo, quem exhibet Gronovius in Diatrib. Statian. cap. xxv. Pastoris Iberi forma triplex, Geryon, τρισώματος βωτὴρ Ερυθείας Eurip. Hercul. Fur. 423; Tripectora tergemini vis Geryonai, Lucretius, v. 28. Nempe insulam Erytheam (hodie Cadix,) pabuli lætitia insignem, tres fratres concordes habuisse videntur, quorum armenta summæ famæ fuere. Vide Justinum, xliv. 4. qui fabulam satis probabiliter interpretatur. Adde Palæphatum, cap. 25 et 40. Movit, deterruit.

Forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, moVosne manus validi pressistis cornua tauri? [vit: Vestrum opus Elis habet; vestrum Stymphalides

undæ,

187

Partheniumque nemus: vestra virtute relatus
Thermodontiaco cælatus baltheus auro;
Pomaque ab insomni male custodita dracone:
Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mî
Arcadiæ vastator aper: nec profuit Hydræ
Crescere per damnum, geminasque resumere vires:
Quid? quum Thracas equos, humano sanguine

pingues,

194

Plenaque corporibus laceris præsepia vidi, Visaque dejeci, dominumque, ipsosque peremi :

186. Pressistis cornua, more Veterum, qui taurorum, quos debellare volebant, cornua ad terram deducebant. Vide supra ver. 84. Sic ergo et Hercules validum illum taurum apud Cretenses vicit, vivumque ad Eurysthea perduxit. Tauri ignivomi, quem iratus Minoi Neptunus in Cretam immisit.

187. Vestrum opus Elis; Augiæ regis Elidos stabulum expurgatum. ln Parthenio, Arcadico, nemore, cervam æripedem Dianæ attigerat. Baltheus ille, quem habebat regina Amazonum, ad Thermodontem Cappadociæ fluvium, habitantium, symbolum erat imperii. Justin. ii. 4.

190. Poma custodita ab dracone; de pomis Hesperidum vide ad iv. 636. Male, frustra; vide Burmannum. Male dedit Heinsius: ante eum edebatur non custodita (quod habet noster Regius A;) plurimi codices (inter quos noster B) concustodita, quod degenerâsse ex non cust. Heinsius monet. Sed Gebhard. iii. Crep. 23. illud probat, quia Atlas, Hesperides filiæ ac draco custodes coadditi fuerant.

192. Arcadia vastator aper.] Maximus aper, Arcadiam vastans, ab Hercule vivus ad Eurystheum fuit adductus. Crescere per damnum; confer versum 70; Horatius, IV. Od. iv. 59. per damna ducere opes, et

animum.

194. Thracas equos; nostri Regii Thracis, scilicet Diomedis regis Thracia. Hujus equos quibus hospites devorandi objiciebantur, secundum alios adduxit vivos ad Eurysthea. Ex interpretatione Theonis Sophista, Progymn. cap. 6. et Palæphati, cap. 4. Diomedes equis alendis ad paupertatem redactus originem fabulæ dedit de equis ejus άνδροφάγοις ; eamque interpretationem probat Gronovius, Obs. iv. 24. ubi docet exemplis allatis 1o. patrimonium Veteres dixisse viscera, nervos, sanguinem, vires, vitalia; 2o. qui patrimonium alterius minuant, dici, devorare, comedere eum, exugere ejus sanguinem. Pingues sanguine melius quam, pastos sanguine, quod alii habent; Horatius, ii. Od. 29, sanguine pinguis campus.

« AnteriorContinua »