Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Virgineos hostile gradus: est impetus illi
Turribus e summis in Gnosia mittere corpus
Castra; vel æratas hosti recludere portas,
Vel si quid Minos aliud velit: utque sedebat,
Candida Dictæi spectans tentoria regis ;

66

40

Læter," ait," doleamne geri lacrimabile bellum, In dubio est: doleo, quod Minos hostis amanti est. Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset? Me tamen accepta poterat deponere bellum Obside: me comitem, me pacis pignus haberet. Si, quæ te genuit, talis, pulcherrime rerum, Qualis es ipse, fuit; merito Deus arsit in illa. 50 O ego ter felix, si pennis lapsa per auras

39. Est impetus illi, etc.] Potentia amoris bene notatur: Impetus, vehemens cupido. Gnosia; super hoc vocabulum in Codice A inscribitur hæc glossa, Promontorium est Gnosis. Cretæ ἑκατόμπολεως eximiæ fuerunt urbes Cydon, Gnossus, Gortyn, Lyctus et mons Dicte; atque hinc poetis Cretæ epitheta. Mittere corpus de desiliente. Eratas portas; ære et ferro munitas.

43. Candida, quippe lintea. Virg. Æn. i. 469. Rhesi niveis tentoria velis. Illis tamen temporibus lintea tentoria nondum in usu. Dictai regis; vide quæ supra ad Gnosia, 40.

44. Later, ait, etc.] Placet sibi Noster in ejusmodi soliloquiis, quibus naturæ humanæ indolem describit. Etiam hoc loco gravis animi lucta; hinc enim amor pugnat insanus, illinc pietas; sed, ut fit, ad extremum vincit amor, Scyllaque patrem prodit cum patria. Confer. similis luctatio Medeæ, vii. init. Lacrimabile. Homerus, δακρυόεις πόλεμος. Horatius, bellum lacrimosum.

46. Numquid, pro numquam (quod habent Regii nostri) e primo Mediceo et Norico recte receptum; acriorem

enim reddit orationem. Deponere, ut alibi ponere. Broukhusius ad Propert. II. i. 36. Poterat melius quam aliorum poterit: vide ad i. 679. Obsides fere regum liberi accipiebantur. Vid. Ciofanus. Obsidem mox ulterius declarat, reique gratæ immoratur; nam et pignora pacis sunt obsides, quia pignus omne id, quod fidem facit.

49. Quæ te genuit; Europa: gignere etiam de femina; vide Burmannum. Pulcherrime rerum etiam in Art. Amat. i. 213. et Heroid. iv. 125; Dulcissime rerum Horat. I. Sat. ix. 4; maxima rerum Claudian. i. 130. Deus, Jupiter, ii. 833 sqq.

51. O ego ter felix, etc.] Confer Euripidem, Phoen. 166. Insistere de volantibus, quando delabuntur in terram; i. 307. Fassaque me, ut iii. 2. se confessus erat. Heroica ætate mariti emebant conjuges; sed postea dos postulabatur, quæ spectabatur ut pretium, quo maritus emeretur. Hinc apud Euripidem, Med. 232. Medea queritur, mulierem cogi xpnμátwv ὑπερβολῇ Πόσιν πρίασθαι. Sponderi solebant liberi, et generi emi a parentibus. Virgilius, G. i. 31: Teque sibi

Gnosiaci possim castris insistere regis.

Fassaque me, flammasque meas, qua dote, rogarem,
Vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.
Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim 55
Proditione potens; quamvis sæpe utile vinci
Victoris placidi fecit clementia multis.
Justa facit certe pro nato bella perempto;
In causaque valet, causamque tuentibus armis,
Ut puto, vincemur: qui si manet exitus urbem,
Cur suus hæc illi reserabit moenia Mavors,
Et non noster amor? melius sine cæde, moraque,
Impensaque sui poterit superare cruoris :
Nam metuo certe, ne quis tua pectora, Minos,
Vulneret imprudens : quis enim tam dirus, ut in te
Dirigere immitem, nisi nescius, audeat hastam?
Cœpta placent, et stat sententia tradere mecum
Dotalem patriam, finemque imponere bello.

generum Tethys emat omnibus undis. Sed Scylla amore ardens vult ipsa rogare, qua dote (e forma solenni) velit emi. Patria arces, patria urbs. Æneid. i. 20. Tyria arces, Carthago; iii. 553. Caulonis arces, urbs Caulon. Cubilia, thalami, conjugium. Potens. beata. Vide ad iv. 325.

56. Utile vinci, etc.] Exemplum Jul. Cæs. comprobat hanc sententiam.

58. Facit non nisi unus Lovaniensis, unde cupide Burmannus, ea ratione, quod bellum facere, de eo qui bellum ultro infert; gerere autem de eo qui bellum illatum repellit. Cæteri, et Regii nostri, gerit bella, quod probo, pace Burmanni; nempe repetitio vocis facit ingrata est, et bellum gerere usitatius est quam facere. Causa valet is, qui habet causam justam, ut Minos, qui pro Androgeo filio inter

61

empto arma movebat. Verbo autem valere sæpe additur præpositio in, ut in dicendo, in ira valere. Vid. Heinsius. Causam, nempe justam.

60. Ut puto-qui si manet; nostri Regii, et puto-quis enim manet.— Cur suus, etc. Propertius, III. xvii. 24: Nise, tuas portas fraude reclusit Amor. Reserantur proprie portæ, hoc loco mania, urbs ipsa. Superare, absolute vincere.

64. Nam metuo, etc.] Commode hanc sollicitudinem animi sic declarat: sed ex mente Virgilii, Cir. 270. Minos vulnerari haud poterat. Dirus, ut efficacius, e præstantioribus multis recepit Heinsius, pro durus (quod habent Regii nostri,) quanquam hoc et crudelem significat. Dotalem patriam ; in dotem patriam prodere ut me accipiat, secumque habeat. Aditus, portarum ingressus.

Verum velle parum est: aditus custodia servat; Claustraque portarum genitor tenet: hunc ego Infelix timeo; solus mea vota moratur. [solum 70 Dî facerent, sine patre forem! Sibi quisque profecto

74

Fit Deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera jamdudum succensa cupidine tanto
Perdere gauderet, quodcunque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? ire per ignes, [ullis,
Per gladios ausim: neque in hoc tamen ignibus
Aut gladiis opus est; opus est mihi crine paterno:
Ille mihi est auro pretiosior: illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem." 80
Talia dicenti, curarum maxima nutrix

Nox intervenit; tenebrisque audacia crevit.
Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
Pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos

70. Claustra portarum, portæ clausæ, ut iv. 85. urbis claustra.

72. Sibi quisque, etc.] Multa ipsi nostris viribus efficere possumus, quæ a Diis petimus. Non est, quod Di faciant sine patre sim; ipsa me eo liberare possum prodens eum : sententia sumpta ex Æneid. ix. 184 sqq. Dine hunc ardorem mentibus addunt-an sua cuique Deus fit dira cupido? Ignava preces, quibus non adduntur facta. Sallustius, Catil. 52. nostræ edit. p.95: Non votis, neque muliebribus suppliciis auxilia Deorum parantur: vigilando, ac agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt: ubi secordiæ te atque ignavia tradideris, nequidquam Deos implores; irati infestique sunt. Seneca, Med. Fortuna fortes metuit, ignavos premit. Contra armate preces apud Ciceronem, Div. ix. 3. Jam hinc augetur impetus animi.

74. Jamdudum potes et nunc inter

pretari, continuo. Altera; alia. Perdere gravius, quam aliorum prodere. Singula verba hic habent pondus.

81. Curarum maxima nutrix.] Novo momento opus erat, quo cœpta tam audacia confirmarentur in animo. Nor curus quidem diurnus, id est, labores et negotia per diem suscepta, finit; sed eadem silentio suo et solitudine aliud curarum genus, nempe quas amor habet, nutrit, tum tenebris, quibus facinora occultat, hominum audaciam auget. Non bene autem cure sic bis positæ. Habet somnus, ut vii. 329. ad quem locum vide.

84. Taciturnum illum ingressum præclare describit Virgilius, Cir. 209. Auribus arrectis nocturna silentia tentat, etc. In fatali nata parentem singula verba vim habent. Hinc præmissum heu facinus! fatali, quo fatum ipsius et patriæ pendebat. Hunc crinem fatalem ita explicat Georg. Sabi

85

Intrat; et, heu facinus! fatali nata parentem
Crine suum spoliat; prædaque potita nefanda
Fert secum spolium sceleris, progressaque porta
Per medios hostes, meritis fiducia tanta est,
Pervenit ad regem; quem sic affata paventem:
"Suasit amor facinus: proles ego regia Nisi 90
Scylla, tibi trado patriosque, meosque Penates.
Præmia nulla peto, nisi te: cape pignus amoris
Purpureum crinem; nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput:" scelerataque dextra
Munera porrexit. Minos porrecta refugit;
Turbatusque novi respondit imagine facti :
"Dî te submoveant, o nostri infamia sêcli,
Orbe suo, tellusque tibi pontusque negentur.
Certe ego non patiar Jovis incunabula Creten,

nus, apud quem vide similem historiam de Romilda Foro Juliensi: hic crinis significat secretum Nisi consilium, quod in capite summo; hoc autem hostibus prodito, quid superet nisi urbis expugnatio?

87. Sceleris.] Codex antiquus Jac. a Cruce, Mediceus prior, Erford. Calandr. pluresque alii, celeris. Sic etiam Priscianus locum laudat, ut doceat, celer femininum facere celeris. Heinsius vero totum versum delendum censet, quia, in Florentino S. Marci, margini ascriptus est manu recentiore. In his sane est redundantia quædam; non tamen propterea versum 87. cum Heinsio, deleam, quum Ovidius sæpe in hanc partem peccet. Si sceleris, quoniam nefanda præcessit, displicet, possis cum Prisciano celeris præferre. Regii nostri versum qualem ex cl. Gierig accepimus habent. Non temere monetur, porta eam esse progressam, egressam; eam enim pater clausam tenuerat. Pavebat Minos

95

aspiciens crinem ab ipsa Nisi filia

allatum.

91. Patriosque, etc.] Et patriam et domum meam: sic infra, Patrium caput, vitam et salutem patris. Ver. 115 sqq. patris ora dicitur donâsse. Impie commendat munus suum.

95. Minos porrecta refugit ; pulchre decorum servat poeta, quo ubique justum hunc ostendit. Imagine facti, cogitatione facti, ut alibi jam observatum. Novi, inauditi. Di te submoveant fuit in imprecationibus, ut Di te eradicent, perdant, etc. Orbe suo; Heins. suadebat Orbe pio; male. Orbe suo (quod habent Regii nostri) et mox meus orbis bene sibi opponuntur : orbe suo, toto terrarum orbe, in quem Deorum potestas.

99. Jovis incunabula.] Jupiter a multis in Creta, ab aliis in Arcadia natus esse credebatur. Vide Callimachi hymnum Jov. 4 sqq. ibique Spanhem. Noster supra, ii. 405. hos sequebatur, nunc illos. Bene hoc mytho

Noster movit amor, nec quod spes omnis in unum
Te mea congesta est? nam quo deserta revertar?

utitur, ut sanctitatem insulæ suæ ad-

dat. Contactu hominum nefariorum

polluebantur sancta.

101. Dixit; et, ut leges, etc.] Fe-
stinat et omittit expugnationem urbis,
quæ nil ad rem. Auctor, scilicet le-
gum, legislator. Plane sic, xv. 833.
de Augusto, legesque feret justissimus
auctor. Ab justitia et æquitate passim
laudatur Minos. Propertius, dicto
loco: Victor erat quamvis, æquus in
hoste fuit. Tragici tamen Græci eum,
tanquam ferum tyrannum notârunt,
propter tributum Atheniensibus impe-
ratum. Plutharchus, Thes. cap. 16.
Retinacula, Teiouara, funes, quibus
naves alligabantur in litore, ne a ven-
tis fluctibusve auferrentur. Ea solvit,
qui proficiscitur. Impellere remos,
naves; aut mare remis, phrases solen-
nes; vide Heinsium.

104. Scylla, freto, etc.] E nave

suspensam Scyllam per mare tractam

esse a Minoe alii narrant. Vid. Hey-

nius ad Virg. Cirin, versu 389. Ex

alia rursus traditione uxorem eam

VOL. IV.

duxit Minos ductamque in mare ab-

jici jussit: Pausanias, Cor. p. 192.

Sed æquitati Minois magis convenit,
quod eam in patria relinquit. Freto,
in fretum, si conjungis cum deductas ;
sin cum nare, deest in.

108. Quo fugis, etc.] Confer la-
menta Scyllæ apud Virgilium, Ciri,
404 sqq.
Odium in ingratum Minoa
et impietatis miseriæque suæ sensus
tumultuantur in animo Scyllæ. Con-
vicia, quæ ei ingrati et immitis Minois
cogitatio suppeditat, ex mythis repeti-
ta sunt, tanguntque in primis matrem
et conjugem. Sic efficitur, ut totum
genus abominabile videatur.

111. Et scelus; quia prodidit pa-
trem: et meritum; quia victorem
fecit Minoem. Congesta cum vi.
Quum alii multa et varia sperent,
mea vota omnia in te conspirant; con-
geri enim dicuntur quæ in unum acer-

vum cumulantur. Superata jucet, ut

i. 149. victa jacet. Manere, statum

pristinum servare.

« AnteriorContinua »