Imatges de pàgina
PDF
EPUB

90

Una ministrarum, fusis utrimque capillis,
Incessit, totumque tulit prædivite cornu
Autumnum, et mensas, felicia poma, secundas.
Lux subit, et, primo feriente cacumina sole,
Discedunt juvenes; neque enim dum flumina pacem
Et placidos habeant lapsus, motæque residant, 95
Opperiuntur, aquæ: vultus Achelous agrestes
Et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
Haud tamen ablati domuit jactura decoris;
Cætera sospes erat: capitis quoque fronde saligna,
Aut superimposita celatur arundine damnum. 100
II. At te, Nesse ferox, ejusdem virginis ardor

Et felix interdum omnino præstans, egregium. Contra Virgilius, Æneid. iii. 649. Victus infelix; Horatius, Epod. ii. 17: Quum decorum mitibus pomis caput Autumnus arvis extulit.

93. Primus, oriens, sol ferit, radiis suis, tanquam telis, illustrat, ante omnia, cacumina montium. Ut hic primus sol, sic medius Phabus Valer. Flaccus, iii. 481. Neque enim-opperiuntur, quod viii. 548 sqq. decreverant. Idem ter dixit, pacem habeant, et placidos lapsus, et mota residant. Fluviis exundantibus motus et ira tribuitur. Quum fluvii placide alveum suum rursus sequuntur, pacari, residere, dicuntur. Residere eleganter de iis, quæ componuntur, sedantur, de ira, ardore animi, flatu ventorum ; vide Buenemann. ad Lactantium, de Ira, xviii. 7. Lapsus, propie de cursu fluviorum. Placidus, lentus. Curtius, iv. 13. placide volans aquila.

97. Lacerum caput abdidit undis. Heroid. ix. 140. de Acheloo, Truncaque limosa tempora mersit aqua. Similiter alii poetæ.

98. Domuit in nocuit mutat Burmannus, ut et quoque in modo auctoritate Medicei; neutrum bene; namque

domare nunc est perdere, interimere,
ut i. 309. et dauav passim apud Ho-
merum: modo autem nullo modo sen-
sum fundit commodum. Jactura de-
coris, cornu decori, eum non modo
non perdidit, sed celatur quoque arun-
dine. Damnum ; cornu amissum.
Sæpe damnum, id quod cum damno

amisimus.

101-133. Nessus Ixionis, regis Thessaliæ, filius. Conf. Sophocles, Trachin. 555 sqq.; Euripides, Hippol. 545 sqq.; Diodorus Siculus, iv. 36; Pausanias, Phoc. p. 895; Apollodorus, II. vii. 6; Eusebius, Præp. lib. ii. p. 36; Hyginus, fab. 34 et 36; Seneca, Herc. Et. ver. 494 sqq. fabula memorabilis, non in se, sed propter Nessi vestem, quæ mox exitium feret Herculi. Hinc expressa est in multis monumentis. At te, etc. Transitus hic argumentum simul fabulæ indicat. Ferox, ad vim paratus, violentus. Virginis, quia virgo adhac erat, quum Hercules et Achelous de conjugio ejus decertarent; quanquam et jam nuptæ mulieres interdum virgines dicuntur; vid. Brouckhusius ad Propertii IV. ii. 52: et virgo etiam a Silio, iii. 435. vocatur; ubi vide Drakemb. Ardor,

[ocr errors]

Perdiderat, volucri trajectum terga sagitta.

105

Namque, nova repetens patrios cum conjuge muros, Venerat Eveni rapidas Jove natus ad undas: Uberius solito nimbis hiemalibus auctus, Vorticibusque frequens erat,atque impervius amnis. Intrepidum pro se, curam de conjuge agentem Nessus adit, membrisque valens, scitusque vadoOfficioque meo ripa sistetur in illa

66

[rum;

[ocr errors]

110

Hæc," ait," Alcide: tu viribus utere nando. Pallentemque metu, fluviumque, ipsumque ti

mentem,

est vehemens amor. Perdiderat ; Capoferreus emendabat Perdidit, a volucri, quia hoc non ante Acheloi certamen, sed post accidit. Plusquam perfecto non debebat offendi Capoferreus; nam et alibi Noster eo sic utitur; ita, vi. 425.

103. Patrios muros, Tirynthem, ubi jussu oraculi habitabat Alcides, inde Tirynthius dictus; Apollodorus, p. 114. Sed secundum eundem Apollodorum, p. 145. hoc factum est, quum Hercules Trachinem ad Ceycem se conferebat. Jam difficultas transeundi cum conjuge fluvium, et necessitas tradendi eam vectori notanda erat, ut mores Herculis exprimerentur. Evenus Ætoliæ fluvius (qui prius Lycormas dictus.) Calydona præterfluens. Hinc, viii. 527. Calydonides Eveninæ; Lucan. vi. 208: Meleagræam maculatus sanguine Nessi Evenos Calydona secut. Nota hic molestias itinerum prisca ætate. Burmannus monet recte poetam Evenum hiemalibus nimbis auctum inducere; exuisse enim Herculem mortalitatem circa Hecatombaonem mensem, notante Petito in Comment. in Leges Attic. p. 26. Sed quid hoc ad rem? Nonne Noster ipse mox narrat, ab interitu Nessi ad Herculis apotheosin effluxisse longum

tempus? Neque Hecatombæo in hibernis mensibus est, sed in æstivis. Itaque hiemales potissimum nimbos commemorat, quia illi et in se vehementes sunt, et nives solvunt, adeoque vel maxime fluvios augent. Horat. IV. Od. xii. 3. hiberna nive turgidi fluvii. Tum hiems, xequin, etiam de tempestate dicitur. Inde xeuspшov oop Homerus, Il. v. 420. torrens tempestate ortus. Fluvius vorticibus frequens a Liv. xxi. 5. vorticosus vocatur: atque hic forte pro adeoque. Impervius qui nec vada habet, nec sine periculo et molestiis transnari potest.

107. Pro se, de se. Curam agere

bona locutio, ut docent Heinsius et Burmannus ad Heroidd. xvi. 302. Nessus erat Toplμɛvc seu vector ad istum fluvium, qui trajicere viatores solebat; Sophocles, Strabo, Pausan. et Apollod. d. 1. Talis vector esse debebat et membris valens, robustus, et scitus vadorum, cognita habere vada; Seneca, versu 503. Transire Nessus vorticem solitus vadis. Sallustius, Jugurth. locorum scientes erant. illa, dεKriKoç. Sistere propie de vectoribus, qui onera humeris translata sistunt in ripa. Officio meo, opera mea, nempe mercenaria.

In

111. Pallentemque, etc.] Hunc ver

Tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
Mox, ut erat, pharetraque gravis, spolioque leonis,
Nam clavam, et curvos trans ripam miserat arcus,
"Quandoquidem cœpi, superentur flumina," dixit.
Nec dubitat; nec qua sit clementissimus amnis
Quærit, et obsequio deferri spernit aquarum.
Jamque tenens ripam, missos quum
tolleret arcus,

Conjugis agnovit vocem; Nessoque parante
Fallere depositum, "Quo te fiducia," clamat, 120
"Vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
Dicimus, exaudi, nec res intercipe nostras.
Si te nulla mei reverentia movit; at orbes

sum, quem uncis ex Heinsio incluserat Cl. Gierig, eodem loco habent nostri Regii sine uncis et obelo ullo. Aonius, Alcides Bootus sive Thebanus; vide ad iii. 13.

113. Ut erat, we eixe; vide Heinsium ad x. 7. Gravis, gravatus, onustus. De arcu Herculis admodum curvo, vide Winkelm. H. A. p. 98. Trans ripam miserat, transmiserat in alteram ripam. Unus pro miserat habet jecerat, quod placet Ciofano, non item Burmanno, quia in versu 118 repetitur missos arcus. Quum de sensu hujus loci omnes conveniant, et constet Herculem jecisse suos arcus trans fluvium, præferendam puto lectionem Ciofani, quam habet noster Regius A; Regius B, miserat. Superentur flumina; nando trajiciatur totum flumen.

116. Dubitat.] Hæret et secum deliberat, more eorum, qui res periculosas aggrediuntur. Clementissimus, quietissimus. Obsequio, etc. Art. Amat. ii. 181: Obsequio tranantur aqua: nec vincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates. Sed Hercules nolebat obsequio aquarum, hoc est, ita ut obsequeretur, se accommodaret fluvio decurrenti, deferri, inferiore loco ad ripam pervenire ad

juvante aqua. Sic quoque mores Herculis expressit. Lenzio obsequium est id quod clementia.

119. Parante; Codex A, paranti, ut jungatur cum clamat; sed hoc verbum rarius cum dativo reperitur quam ut omnium codd. et editionum scriptura mutetur. Terentius quidem, And. III. ii. 11. illis quæ sunt intus, clamat de via. Fallere depositum, rapere conjugem creditam; sed illud indignitatem rei magis exprimit. Depositum, quod alicujus fidei commissum est; qui id non reddit, fallit depositum, fallit eum, qui deposuerat. Apollod. p. 157: ὁ δὲ διαπορθμεύων αὐτὴν ἐπεχείρει βιάζεσθαι· τῆς δὲ ἀνακραγούσης αἰσθόμενος ὁ Ἡρακλῆς ἐξελθόντα Νέσσον ἐτόξευσε εἰς τὴν καρδίαν. Sed Ovidius aliam rationem secutus est, ut et sqq. docent.

121. Biformis, vide ad ii. 630; Semivir Nessus in Heroid. ix. 141. Tibi dicimus aut dico indignantis et minantis formula; Heroid. xx. 53. Græci φωνῶ σε, aut καλῶ σε. Res de omnibus, quæ nobis debentur, etiam, ut hoc loco, de conjuge. Intercipe. Vide ad viii. 291.

123. Orbes paterni; satis opportune et acerbe Nesso in memoriam revocat

Concubitus vetitos poterant inhibere paterni. 124
Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina.
Vulnere, non pedibus te consequar." Ultima dicta
Re probat; et missa fugientia terga sagitta
Trajicit: extabat ferrum de pectore aduncum.
Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque
foramen
129

Emicuit, mixtus Lernæi tabe veneni. [inulti ;"
Excipit hunc Nessus: "Neque enim moriemur
Secum ait: et calido velamina tincta cruore
Dat munus raptæ, velut irritamen amoris. [magni
III. Longa fuit medii mora temporis, actaque

pœnam patris Ixionis, qui rotæ alligatus assidue volvitur in Tartaris propter concubitus vetitos, quia vim inferre voluerat Junoni: vide ad iv. 464. Ex nube in Junonis loco objecta, quacum etiam coit, nati sunt Centauri, inde Nubigenæ dicti. Inhibere, deterrere. Ope equina, velocitate pedum equinorum.

126. Vulnere, sagitta vulnifica : Virg. Æn. ii. 529. infesto vulnere insequitur: vide Drak. ad Silium, v. 251; Senec. Herc. Et. 516. Consequar telo fugam.

129. Quod simul evulsum est.] Heinsius conjicit quo simul evulso. Tabes veneni, venenum. Veneno hydræ Lernææ sagittas tinxerat Hercules. Quidquid igitur iis figebat, morti succumbebat. Mixtus veneno sanguis profluit etiam apud Zenobium. Apud alios Nessus ipse sanguini emisso admiscet venenum. Atque illum secundum Sophoclem vase excepit. De velamine cæteri nihil habent. Ante neque enim subintelligenda est sententia aliqua, veluti, bene habet; neque enim, etc. Neque enim moriemur inulti; moriturus ex vulnere, inquit Diodorus, pollicitus est ei se amoris

medicamentum traditurum, quo nullam præter se mulierem Hercules appeteret.

133. Irritamen amoris, remedium, quo conjugis amorem languescentem irritare possit. Philtrum vocatur ab Hygin. et Apollod; namque píλrpov, interpretante Tzetz. ad Lycophr. p. 14. est, φιλίαν ἐπισπᾶσθαι δυνάμενον, quod irritare amorem potest; confer ver. 154: Irritare amores est i. 462; ubi vid. Burmannum. Raptæ, quam rapere parabat.

134138. Confer. Diodorus Sic.
iv. 39; Apollod. II. vii. 7; Seneca,
Herc. Et. 223 sqq. Hygini fabula
36; Servius, ad Virg. Æneid. viii.
300. De monumentis, in quibus res
expressa, vide Heynii Antiqq. Aufsaet-
i. 29 sqq.
Medium tempus, ut iv.

ze,
167; viii. 651. Ab interitu Nessi
usque ad expugnatam Œchaliam lon-
gum tempus effluxit. Satis fuisset,
Longum fuit medium tempus, sed so-
let mora de diuturnitate ita adhiberi ;
Phædr. IV. fab. iv. 18. consumpta est
temporis longi mora. Acta implérant
pro, fama actorum laborum implèrat.
Sed aliter implérant odium, satiàrant.
Magnus perpetuum Herculis epitheton.

Herculis implêrant terras, odiumque novercæ. 135 Victor ab Echalia Cenæo sacra parabat

Vota Jovi; quum Fama loquax præcessit ad aures,
Dejanira, tuas, quæ veris addere falsa

Gaudet, et a minimo sua per mendacia crescit,
Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.

140

Credit amans; venerisque novæ perterrita fama Indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem

136. Cenæum fuisse Euboea promontorium, ibique Jovi Ceneo Herculem constituisse aram, constans Veterum traditio est. Neque id dubium est, factam esse eam rem, postquam Eurytum debellaverat, ejusque urbem Echaliam expugnaverat. Eurytus enim, nobilis sagittarius, promiserat se filiam suam formosissimam Iolen ei daturum, qui se aut filios suos in sagittandi certamine superâsset; sed Herculi victori præmium propositum negavit. Is ergo iratus aliquando post rediit, auxiliantibus Arcadibus Echaliam cepit, Eurytum et filios interfecit, Iolen autem captivam abduxit; Sophocles, Trach. Act. ii; Apollodorus, dicto loco. Homerus credebatur hanc Οιχαλίας ἅλωσιν carmine celebrâsse; Strabo, lib. xiv. p. 612. Verum id quæritur, ubi Œchalia sita fuerit. Strabo, lib. x. p. 448. eam facit Euboea Eretricæ urbem. Pausanias, Messen. p. 283. ostendit, se in hac controversia plus auctoritatis tribuere Messeniis, qui suis finibus illam urbem, postea Carnasium dictam, vindicent, et p. 362. memorat, Euryti ibi ossa servari. Homerus denique, Il. B. 730. eam inter Thessaliæ urbes refert. Victor ab Echalia, scilicet rediens: apud Anacreontem, Od. xlv. 8. Mars hastam vibratάurns, e prælio scilicet reVota, quæ voverat, si Jupiter sibi adesset in expugnanda urbe.

vertens.

Verissima et præ

Quum Fama, etc. clara Famæ descriptio, quacum confer xii. 39-63. Præcessit, celeritatem Fama declarat: male igitur quidam, pervenit. Liv. xxi. 32: Fama, qua incerta in majus vero ferri solent, præcepta res erat. Minutius Felix, xxviii; Fama, quæ semper insparsis mendaciis alitur. Classicus de Fama locus est etiam apud Virgilium, Æn. iv. 173 sqq. Gaudet melius quam solet. Teneri amore significanter, tanquam illaqueatum amore. Sic teneri studio, V. Trist. xii. 9.

141. Credit amans, etc.] Ea fama perterrita literas etiam dedit ad Herculem, quas vide Heroid. ix: amans cum delectu pro conjuge. Causam reddit hoc verbum cur sollicita statim crediderit et tantopere doluerit. Dolorem diffudit fiendo," sie machte ihrem Schmerz durch Thraenen Luft." Heinsius volebat defudit; sed bene diffudit, minuit. Nam quæ diffunduntur, in varias partes funduntur, ea evanescunt. Etiam Heroid. viii. 61. Alendo diffundere iram. Deinde pleonastice additum. Sic deinde postea, itaque ergo et id genus alia. Quid autem inservit correctioni, doch was weine ich! Heinsius hunc locum ita distinguebat: mox, deinde quid autem flemus? quia deinde in interrogatione id quod tandem. Pellex lacrimis, etc. Hoc expressit Seneca, Herc. Et. 1676.

« AnteriorContinua »