Imatges de pàgina
PDF
EPUB

820

Ad jussam delata domum est; et protinus intrat
Sacrilegi thalamos; altoque sopore solutum,
Noctis erat tempus, geminis amplectitur alis;
Seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora
Afflat, et in vacuis spargit jejunia venis ;
Functaque mandato fœcundum deserit orbem;
Inque domos inopes, assueta revertitur antra.
Lenis adhuc somnus placidis Erisichthona pennis
Mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni;
Oraque vana movet, dentemque in dente fatigat;
Exercetque cibo delusum guttur inani ;
Proque epulis tenues nequicquam devorat auras.
Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi ;
Perque avidas fauces, immensaque viscera regnat.
Nec mora: quod pontus, quod terra, quod educat
Poscit; et appositis queritur jejunia mensis; [aer,

823. Lenis adhuc, etc.] Sequitur imago somniantis cibum, quam admiremur non minus, quam superiora. Somnus est Deus alatus. Sic apparet in monumentis, v. c. apud Gruter. Thes. ccciv. 9. Conf. Cuperi Apotheos. Hom. p. 178. Propert. I. iii. 45: Dum me jucundis lapsam sopor impulit alis. Mulcere, ut paλáooεv et μαλθακίζειν, eleganter de somno. Vide Valken. ad Euripidis Hippolytum, ver. 303. Sub imagine somni, somnians; ix. 473-79. Jam in descriptione frustra mandentis singula verba bene delecta. Vana pro adverbio, frustra. Fatigare eleganter de rebus, quibus quis abutitur. Exercere, usque occupatum tenere et sic labores creare. Inania, quæ per quietem objiciuntur. Apud Silium, i. 69. Hannibal somnians inania bella gerit. 828. Ardor edendi.] Callimachus,

826

ver. 67. λpòs aïowv, ardens fames. Eidem βούπεινα et βούβρωστις dicitur, de quibus vide Spanhem. ad ver. 103. Bene immensa, quia expleri et satiari haud poterant, quasi immensa essent. Erant immensa vorago, aut immensum mare. Mox alti voragine ventris. Ib. 387. vasta Polyphemi alvus. Boeth. iv. Metr. 9. immanis Polyphemi alvus. Burmannus tamen probat conject. Heinsii, incensaque; hoc enim ardori edendi, præcedenti avidas et mox flammæ gulæ respondere. Fauces avide bene memorantur, quia voraces serviunt fauci. In describenda autem hac voracitate Callimachum expressisse videtur, quod etiam Scaliger fatetur.

830. Educat, alit. Horatius, I. Ep. xv. Tractus uter plures lepores, uter educet apros. Inque epulis, etc. sententia ingeniosa, quales plures sequun

Inque epulis epulas quærit: quodque urbibus esse,
Quodque satis populo poterat, non sufficit uni;
Plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
Utque fretum recipit de tota flumina terra, 835

Nec satiatur aquis, peregrinosque ebibit amnes;
Utque rapax ignis non unquam alimenta recusat,
Innumerasque trabes cremat; et, quo copia major
Est data, plura petit; turbaque voracior ipsa est:
Sic epulas omnes Erisichthonis ora profani 840
Accipiunt, poscuntque simul: cibus omnis in illo
Causa cibi est; semperque locus fit inanis edendo:
Jamque fame patrias altique voragine ventris,
Attenuârat opes; sed inattenuata manebas
Tum quoque, dira fames; implacatæque vigebat

tur ver. 841 sqq. Quærere, desiderare. II. Amorr. ii. 43. de Tantalo, Quærit aquas in aquis. Quodque urbibus, etc. prodigialiter rem auxit.

834. Plusque cupit ; prior Gronovii, Plusque sitit, quod Heinsius venustum judicat, nempe quia sitire omnino, cupidum esse. Idem cum Græviano aliisque nonnullis capit etiam posse legi putat. Regii nostri cupit. Callim. ver. 69. σχέτλιος ὅσσα πάσαιτο, τόσων ἔχεν ἵμερος αὖτις. Demittere interdum librarii pro longe efficaciore demergere reposuerunt. xv. 105. in Ibide ver. 387: Phædr. iv. fab. v. 9. avidis dentibus Capacis alvi mersit tartareo specu.

835. Utque fretum, etc.] Callimach. 90. τὰ δ ̓ ἐς βυθὸν οἵα θαλάσσας ̓Αλεμάτως ἀχάριστα κατέῤῥεεν εἴδατα πάντα. Paulo ante, παναμερος εἰλαπινασάς Ησθιε μυρία πάντα· κακά δ' ἐξάλλετο γαστὴρ Αἱεὶ μᾶλλον ἔδον7. Recipit, quia omnes aquas habent ex mari; quanquam recipere etiam pro accipere, quod iv. 440. in eadem similitudine legitur. Utque ra

844

pax ipsa est; hæc redundantia verborum urgentur. Trabes malui, quam faces, quia igni tam rapaci accommodatius. Recte judicavit cl. Gierig, etiamsi nostri Regii habent faces.

841. Accipiunt, poscuntque, etc. quod versu 834. simpliciter dixerat, Plusque cupit, etc. id nunc pluribus oxymoris exaggerat. Apud Callim. 114. absorbet Baðvv olkov, lautam rem familiarem. Deinde commemorantur pecora, quæ ex stabulis voraverit, muli, equi, boves, feles etiam. Alti ventris; Suetonius, Vitell. 13. profunda gula. Voraginem patrimonii Cic. Sext. 52. hominem nepotem dixit. Similia apud Horatium, 1. Ep. xv. extr. de edaci parasito leguntur. Inattenuata, non fracta, non satiata. Usus est hoc vocabulo quia dixerat, Attenuárat opes. Implacate, insatiabilis. Horatius, Sat. II. viii. 5. Placaverit ventrem iratum esca; Statius, Ach. II: Ut placatu fames epulis bis terque repostis; Theb. x. Rabies placata cruore. Infra, xv. 94.

Flamma gulæ tandem, demisso in viscera censu, Filia restabat, non illo digna parente :

[cusat; Hanc quoque vendit inops; dominum generosa reEt vicina suas tendens super æquora palmas,

[ocr errors]

854

Eripe me domino, qui raptæ præmia nobis 850 Virginitatis habes," ait: hæc Neptunus habebat; Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti Esset hero, formamque novat, vultumque virilem Induit, et cultus piscem capientibus aptos. Hanc dominus spectans; "O qui pendentia parvo Æra cibo celas, moderator arundinis," inquit, "Sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda Credulus, et nullos, nisi fixus, sentiat hamos : Quæ modo cum vili turbatis veste capillis 859 Litore in hoc steterat, nam stantem in litore vidi, Dic, ubi sit; neque enim vestigia longius extant." Illa Dei munus bene cedere sentit; et a se

846. Censu, opibus. Devoratis bonis apud Callimachum mendicans sedet in triviis. Noster autem redit ad Erisichthonis filiam, cujus causa omnem hanc narrationem instituerat, versu 738. Transformis fuisse forte fingebatur, quia omnia tantaverat, ut patrem aleret.

848. Hanc.] Is. Tzetzes ad illa Lycophronis τῆς παντομόρφου βασσάρας λαμπουρίδος Τοκηος, ἥτ ̓ ἀλφαῖσι ταῖς καθ' ἡμέραν Βούπειναν ἀλθαίνεσκεν ἀκμαίαν πατρὸς : vocat hanc Μήστραν, et φαρμακίδα fuisse ait, quam in varias animalium formas mutatam pater vendidit, quæ paulo post recepta sua forma ad patrem reversa est. Antoninus Liberalis ὙπερμήσTрav nominat, et quæ pro muliere vendita, mox in virum mutata, patri suo hinc alimenta suppeditarit.

851. Neptunus.] Ejus atavus apud Callimachum, versu 97; sed hic alia

causa eum mulieri jungit. Exponit poeta id quod puella tacuerat, a Neptuno fuisse raptam. Formamque novat; Burmannus cum quibusdam mallet formamque novam, sine causa. Cultus etiam ad instrumenta piscatoria referendus. Ornate piscatorem describit.

856. Æra, hamus. Etiam, vi. Fast. 240. Quique tegunt parvis æra recurva cibis. Sic adhibetur, quum obtestando aliquid ab altero petimus, eique vicissim aliquid apprecamur. Hoc loco votum piscatori gratissimum. Composita, quæcunque placida, ut homo a feritate ad mansuetudinem revocatus, civitas pace fruens, mare ventis non agitatum. Credulitas piscium etiam, xiii. 934.

862. A se se quæri dictum, ut ii. 704, Me mihi prodis? Resecuta vide ad vi. 36. Studio, piscationi, operatus, operam dans. Supra, vii. 751, studiis

Se quæri gaudens, his est resecuta rogantem:
"Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
Gurgite ab hoc flexi; studioque operatus inhæsi :
Quoque minus dubites, sic has Deus æquoris artes
Adjuvet, ut nemo jamdudum litore in isto,

867

Me tamen excepto, nec femina constitit ulla."
Credidit, et verso dominus pede pressit arenam ;
Elususque abiit: illi sua reddita forma est. 870

Ast ubi habere suam transformia corpora sentit,
Sæpe pater dominis Triopeïda vendit: at illa [bat;
Nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abi-
Præbebatque avido non justa alimenta parenti.
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
Materiam, dederatque gravi nova pabula morbo,
Ipse suos artus lacero divellere morsu
Cœpit, et infelix minuendo corpus alebat.
Quid moror externis? etiam mihi sæpe novandi
Corporis, o juvenes, numero finita potestas.

operata Diana. Virgilius, En. iii. 236. Connubiis operata juventus. Inhasi attentionem declarat. Artes idem quam studium. Posterior pars responsionis non satis convenit priori, qua negat se ullam in partem oculos flexisse.

871. Transformia, quæ transire possunt in alias formas. Fast. i. 373. Transformis Proteus. Palæphatus, cap. 24. putat, amantes ventitâsse ad formosulam Metran, tauros, equos, oves offerentes, quibus Erisichthon pater ditesceret. Hinc fluxisse fabulam. Erisichthon, ubi bona sua omnia luxu dilapidâsset, demum et filiam prostituit: illius vero ætatis homines, ante cusas pecunias, pecora aliasque merces invicem permutabant. Illa itaque, ab hoc accepto ove, bove ab alio, alia ab aliis mercede, et suæ et

877

880

paternæ subvenit inedia: atque hinc natam fabulam dicunt quidam, quod est verisimillimum.

876. Materiam, opes, rem familiarem. In sequentibus hæsere interpretes. Schirachius dare nova pabula morbo explicat, augere morbum. Sed vir doctus non curabat totam sententiam, quum hæc scriberet. Vis mali, id est, morbus ille gravis, augebat morbum. Vere haud dubie Burmannus conjicit deerantque gravi nova pabula morbo lacero, lacerante. Lacerari morsu, id est, morderi, dixit Phædrus, II. iii. 1.

880. O juvenes. Theseum et Lelega alloquitur Achelous. Numero finita, quia in taurum tantum et anguem mutari poterat, quum Proteo in omnia transire liceret. Flector, mutor, sed accommodate ad naturam anguium.

Nam modo, quod nunc sum, videor; modo flector in Armenti modo dux vires in cornua sumo; [anguem; Cornua, dum potui; nunc pars caret altera telo Frontis, ut ipse vides: gemitus sunt verba secuti.

ii. 138. Vires in cornua sumo, cornibus valeo.

883. Cornua, dum potui.] Virgilius, Æneid. xi. 823. Hactenus, Acca soror, potui; nunc vulnus acerbum Conficit;

ubi Servius: " absolute, vel pugnare vel vivere; necessaria enim eclipsis in defectione, qua ex arte non semel posita est;" ubi necessaria enim ellipsis scribendum.

« AnteriorContinua »