Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dicitur, et lucos ferro temerâsse vetustos.
Stabat in his ingens annoso robore quercus,
Una nemus: vittæ mediam, memoresque tabellæ,
Sertaque cingebant, voti argumenta potentis. 745
Sæpe sub hac Dryades festas duxere choreas;
Sæpe etiam, manibus nexis ex ordine, trunci
Circuîere modum: mensuraque roboris ulnas
Quinque ter implebat; nec non et cætera tanto
Silva sub hac, silva quanto jacet herba sub omni.
Non tamen idcirco ferrum Triopeïus illa 751

cum Diis consecratum notat; vide Perizonium ad Eliani Var. Histor. VI. i. p. 439.

743. Quercus magis placet Scaligero et Annæ Fabri, quam Callimachi aiyɛupos, id est populus nigra, quia hæc sterilis, nec quidquam ad Cererem. Ernesti contra monet, quercum, si quis hoc urgere velit, non decere Cererem,quæ dedocuerit homines vesci glandibus, et sterilitate per iram immissa cogat famem solari quercu. Addit, αἰγείρου vocabulum antiquiore sensu accipiendum pro arbore quacunque silvestri, præsertim grandiore. Nil refert, qualis arbor fuerit; et in magno luco varii generis arbores stetisse credibile est. Eam arborem Callimachus breviter sic describit: μέγα δένδρεον, αἰθέρι κῦρον, id est, coelum tangens, quod bene altitudinem declarat. Sed Ovidius non minus eleganter amplitudinem exprimit: Una nemus, tanta erat, ut nemus videri et dici possit. Sic etiam Heroid. xv. 159; Plinius, Hist. Nat. xvi. 44: Vicina luco est ilex et ipsa nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis—silvamque sola facit. Etiam Martialis, ix. 61. nemus vocat unam platanum. Annoso robore plenius, quam annosa. Vittæ mediam. Arbores tæniis, vittis, etc. ornatæ religiose colebantur a præ

tereuntibus; quem cultum rident scriptores veteres Christiani, Arnob. i. p. 22; Prudent. in Sym. ii. 1009. ubi arbor vittata. Confer supra ver. 722 sqq. Tabellæ votivæ dicuntur memores, quia inscriptio earum beneficia a Cerere impetrata celebrabat. Argumenta, signa ejus, qui voti potens, compos, factus erat. Alii votum potens, quum fit, quod optamus. Voti argumenta, avalýμara, donaria ab iis suspensa, qui Cereris ope votorum compotes fuerunt; sic supra vers. 56 et 80. De platano a Xerxe torquibus et armillis ornata, Ælianus, Variar. Hist. ii. 14. Pro potentis Heinsius mallet potentum.

746. Sæpe sub hac Dryades, etc.] Callimachus, versu 39: To d'êπi Tai νύμφαι ποτὶ τῶνδιον ἑψιόωντο, sub quo nymphæ ad meridiem ludebant. De festis choreis nympharum vide ad versum 581. Modus, amplitudo. Cornelius Nepos, xi. 1. hasta modum, longitudinem, duplicavit, gladios, longiores fecit. Hoc loco modus trunci, ipse truncus. Mensuram non ipse definit poeta, sed a Nymphis inventam esse ait.

750. Jacet inseruit altitudini istius quercus declaranda; exprimit enim aliquid valde remoti. ii. 179. Tanto -quanto, scilicet spatio.

751. Triopeius; MSS. omnes (ut

760

Abstinuit; famulosque jubet succidere sacrum
Robur: et ut jussos cunctari vidit, ab uno
Edidit hæc rapta sceleratus verba securi:
"Non dilecta Deæ solum, sed et ipsa licebit 755
Sit Dea, jam tanget frondente cacumine terram.”
Dixit; et, obliquos dum telum librat in ictus,
Contremuit, gemitumque dedit Deoïa quercus:
Et pariter frondes, pariter pallescere glandes
Cœpere; ac longi pallorem ducere rami.
Cujus ut in trunco fecit manus impia vulnus,
Haud aliter fluxit, discussa cortice, sanguis,
Quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus
Concidit, abrupte cruor e cervice profusus. 764
Obstupuere omnes; aliquisque ex omnibus audet
Deterrere nefas, sævamque inhibere bipennim.
Aspicit hunc; " Mentisque piæ cape præmia," dixit
Thessalus; inque virum convertit ab arbore ferrum,

et Regii nostri) habent Dryopeius; Dryopes gens Thessaliæ. Triopeius, filius Triope; Callimachus, Tpióπεw yóvoç. Famulos, quorum numerum, formam et arma recenset Callim. ver. 34. Sed et ipsa, etc. Eadem impietas ver. 394.

757. Librat.] Vid. ad ii. 311: librare in obliq. ictus alibi uno verbo obliquare ensem. Gemitumque, etc. Breviter Callimachus, 'Α πράτα πλαγείσα, κακὸν μέλος ἴαχεν ἄλλαις. Vide insuper ad vi. 114. Quum tot puellæ in arbores mutatæ traderentur, Hamadryadesque arbores incolere crederentur, fieri haud poterat, quin ex opinione Veterum aliquid tale accideret interdum, quale hic narratur. Confer Apollonium, ii. 476 sqq. Simile aliquid habet et Virgilius, Æneid. iii. 28 sqq. Posteriore loco atro liquuntur sanguine gutta, Et terram tabo maculant.

765. Omnibus mihi videtur de industria repetitum, neque adeo sollicitandum. Omnes quidem obstupuere, sed ex omnibus non nisi unus ausus est, etc. Deterrere nefas, deterrere Erisichthonem a facinore atque ita impedire nefas. Similis breviloquentia, vii. 423. Aspicit vπoẞNEπel, limis et torvis oculis aspicit.

768. Thessalus; Erisichthon. Repetita cade; vide ad iv. 733. Editus e medio sonus est; apud Callimachum, versu 41. Ceres ipsa statim sentit arborem suam cædi. Assumpta igitur sacerdotis specie, Erisichthonem morata satis oratione a facinore deterret. Ille vero minatur, se sacerdoti securim in corpus libraturum. Hinc Dea augustissima et immensa statura se ei exhibet, quo facto in fugam se dant famuli.

Detruncatque caput; repetitaque robora cædit; Editus e medio sonus est quum robore talis: 770 Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, Quæ tibi factorum pœnas instare tuorum

[ocr errors]

Vaticinor moriens, nostri solatia leti.'
Persequitur scelus ille suum; labefactaque tandem
Ictibus innumeris, adductaque funibus arbor 775
Corruit, et multam prostravit pondere silvam.
Attonitæ Dryades damno nemorisque, suoque,
Omnes germanæ, Cererem cum vestibus atris
Mærentes adeunt; pœnamque Erisichthonis orant.
Annuit his; capitisque sui pulcherrima motu 780
Concussit gravidis oneratos messibus agros;
Moliturque genus pœnæ miserabile, si non
Ille suis esset nulli miserabilis actis,

Pestifera lacerare Fame: quæ quatenus ipsi 784
Non adeunda Deæ, neque enim Cereremque, Fa-
Fata coire sinunt, montani numinis unam [memque
Talibus agrestem compellat Oreada dictis :

"Est locus extremis Scythiæ glacialis in oris,

771. Nympha sub hoc ego, etc.] Servius ad Eclogam X. Virgilii, Nymphæ, inquit, Hamadryades sunt, quæ cum arboribus nascuntur et pereunt, ἀπὸ τοῦ ἅμα, καὶ τῆς δρυός ; qualis fuit illa quam Erisichthon occidit ; qui quum arborem incideret, et vox inde erupit, et sanguis, sicut docet Ovidius, et Scaliger, Poetices, lib. v. cap. 8. Nudis Callimachi rebus Ovidius addit ornamenta; veluti quum orationem attribuit Nymphæ.

780. Annuit his; nutu concutit agros, ut Jupiter cœlum, i. 179. et Neptunus undas, supra ver. 603 sqq. Gravidi proprie agri, sed poetis etiam messes et arista: miserabile, misericordiam excitans, sed mox miserabilis, VOL. IV.

Lacerare,

commiseratione dignus.
graviter vexare.
quæ per rerum
queunt, v. c. ut alimentorum copia et
fames una sint. Numinis collective,
numinum. Oreada; Nympham mon-
tanam; Oreades namque montium
sunt nymphæ, ἀπὸ τοῦ ὄρους, hoc
est, a monte cognominatæ.

Fata non sinunt ea,

naturam fieri ne

788. Est locus extremis, etc.] Quum locum horrendum designare vellent poetæ veteres, Scythiam fere nominabant, de cujus frigoribus vide ad ii. 224. Egregie autem patriam Famis describit. Confer ex Pont. I. iii. 49 sqq.; III. i. 11 sqq. Tristitia soli est in ipsa sterilitate. Iners, ab effectu, alibi ignavum aut pigrum frigus. Ha

I

Triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
Frigus iners illic habitant, Pallorque, Tremorque,
Et jejuna Fames: ea se in præcordia condat 791
Sacrilegi scelerata jube: nec copia rerum
Vincat eam; superetque meas certamine vires.
Neve viæ spatium te terreat, accipe currus;
Accipe, quos frenis alte moderere, dracones." 795
Et dedit: illa dato subvecta per aera curru
Devenit in Scythiam; rigidique cacumine montis,
Caucason appellant, serpentum colla levavit;
Quæsitamque Famem lapidoso vidit in agro
Unguibus, et raras vellentem dentibus herbas. 800

bitant non mutandum; etenim sæpe Noster, ut monet Burmannus, præmittit verbum plurale sequentibus nominibus singularis numeri.

793. Meas vires, abundantiam frugum, quas ego largior. Certamen illud infra describitur. De Cereris draconibus et curru vide ad v. 642. Pro alte Gebhard. II. Crep. 17 ex MSS. legit alites, quam vocem in duas syllabas contrahit. Nil mutandum; versu 813. versis sublimis habenis; ita et v. 648; vii. 222. Regii nostri alte. 798. Caucasus frigoris et horridæ solitudinis imago apud poetas.

799. Quæsitamque Famem, etc.] Sequitur insigne rursus exemplum phantasia Ovidianæ in hac Famis prosopopoeia, cujus fœdam et odiosissimam imaginem ita ante oculos ponit, ut lectori item ferme accidat, quod Nymphæ ver. 812. Visa tamen sensisse Famem. Si quis pictor aut statuarius hanc imaginem exprimeret, nemo ejus aspectum sustineret. Recte Ernesti de hac prosopopoeia et de imagine Erisichthonis jam somniantis cibum : "Quæ nisi admirer, nihil viderim." Omnibus istis bonis caret Callim. qui unum illud monet, Cererem ei inje

cisse ardentissimam et improbam famem. Cum hoc loco confer. Quintil. Decl. xii. p. m. 210; Sil. ii. 461; Claudianus, xv. 21 sqq.

800. Raras Heinsius ex MS. Bononiensi dederat; Burmannus tamen revocavit raris, tum quia reliquis omnibus, ut crini, labris, faucibus, etc. epitheta, quæ deformitatem designant, addita sunt, tum quia omnes (et nostri etiam Regii,) præter unum, Codices ea exhibent. Ego vero Heinsium secutus sum. Nondum enim poeta Famem describit, sed ejus agrum raras herbas habentem. Et quo jure Fami raros dentes dedisset? Dentes enim illa non excutit. Cava lumina, quia Fames exedit pulvillos carnis, qui cingunt oculos, eosque tollunt. Quintil. Cavum macie caput, conditi penitus oculi, destitutæ gena. Claudianus, oculi jacentes interius. Labra etiam absumpta fingere potuisset. Quintil. nudos labris trementibus dentes. Mox revocavi scabri dentes, quod Ciofanus et Heinsius præ altero scabræ fauces spreverant. Ovidius non nisi externam Famis formam describit, faucium autem rubigo non æque ac Quintil., inanes faucium si

Hirtus erat crinis; cava lumina; pallor in ore;
Labra incana situ; scabri rubigine dentes;
Dura cutis, per quam spectari viscera possent;
Ossa sub incurvis extabant arida lumbis ;
Ventris erat pro ventre locus: pendere putares 805
Pectus, et a spinæ tantummodo crate teneri.
Auxerat articulos macies, genuumque rigebat
Orbis, et immodico prodibant tubere tali.

Hanc procul ut vidit, neque enim est accedere juxta
Ausa, refert mandata Deæ; paulumque morata,
Quanquam aberat longe, quanquam modo venerat
811

illuc,

Visa tamen sensisse Famem; retroque dracones Egit in Hæmoniam, versis sublimis habenis. Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper Illius est operi, peragit; perque aera vento

nus, cerni poterat. Neque dentes antea descripti, sed obiter tantum memorati erant. Dura cutis ; unus Mediceus dira. Dura, densata succis exsiccatis. Confer, vii. 599. Quintil. vero laxam cutem habet; luridam Silius. Ossa, etc. Pro his Quintil. tergum ossibus inæquale.

805. Ventris, etc.] Sic, xiii. 564. loca luminis. ii. Fast. 280. Hic ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. Pendere, non inniti ventri. Auxerat, etc. Lenzius, longiora reddiderat membra. Malim, fecerat, ut plures articuli, qui proprie dicuntur, in conspectum prodirent. Rigebat; Regii nostri tumebat; non male, nam youvoraxns, de quo infra, significat, tumida genua habens. Immodico, etc. At eorum, qui fame laborant, pedes tumescunt, quum alia membra marcescant. Inde Hesiodus, Scut. 264. de homine inedia confecto, yoνVOжα

815

xns. Vide Grævium, Lectt. Hesiod. 19. Tubere tali; Heinsio e Florent. et uno Bonon. placet tubera talo ; non item Burmanno, quia tali, qui in pinguibus latent, in Fame velut tuber prodierint.

809. Hanc procul ut vidit, etc.] Similis aversatio Minerva, conspecta Invidia, ii. 766. Quanquam non sine vi repetitur, ut festinatio et aversatio Nymphæ describatur.

815. Vento.] Adeo levis erat præ macie fames, ut vento ferri posset. BURM. Et opus erat tali vehiculo, quia Fames tarde incedit et corpus trahit. Solutum. Vide ad vii. 185. Quum tot Dii alati fingerentur, etiam Fami alas dare Ovidius potuit. Sic Furia alata Æneid. vii. 408. Vulgo tamen h. 1. ulnis. Se inspirat, Fames persona edendi rabiem inspirat. Simile quid, xi. 621. in vacuis venis. Silius, exurit siceatas sanguine venas.

« AnteriorContinua »