Dantque locum mensis paulum seducta secundis. 674. Rugosa, quippe siccatæ. Redolentia bene commendat mala a leni et suavi odore. In canistris apponi solebant et mala et panes. Homer. Od. A. 147. Æneid. viii. 180. Purpureis. Vitibus tribuit, quod erat uvis tribuendum. Nec iners, etc. excellenter! non iners pertinet ad sedulitatem et ardorem, quo accipiebant hospites; non pauper ad liberalitatem, qua apponebant, quidquid habebant; et lautissimum epulum parâssent, si modo potuissent. Etiam Hyrieus, Fast. 503. vultum addidit verbis. 679. Haustum, exhaustum, quod extat in plurimis MSS. sed ex interpretatione fluxit. Hauriuntur et ea, ex quibus hauritur. Per se. Vide ad 686 i. 102. Supine manus, quæ extolluntur sic, ut palma sursum pateat, qui fuit habitus precantium; Lambinus ad Horatium, III. Od. xxiii. 1. Coneipere nil nisi facere. Dapibus, etc. dapibus sine sumptu apparatis. Paratus, apparatus, ut vi. 451. 684. Unicus anser erat, etc.] Hoc quoque pietatis signum commode memoratur, et imagine grata sensibus subjicitur, celer tardos fatigat, eluditque diu. Bene etiam additum unicus, quem, quia unum habebant, magni faciebant; vide ad iii. 454. Custodia, custos, ut xi. 599; xii. 148; sic tutela mox versu 711; Columella, viii. 13: Anser sollertiorem custodiam præbet, quam canis; nam clangore prodit insidiantem. Eludere, ut i. 692. 694 Ac nostros comitate gradus; et in ardua montis 695. Tantum aberant summo, etc.] Fast. iii. 583 nec longius abfuit inde, Quam quantum novies mittere funda potest. Confer. Homer. Il. II. 589. Ire, de volante sagitta et alibi. 696. Et mersa palude.] Post hunc versum rursus duo ejecti a Ciofano et Heinsio; sunt autem hi: Mersa vident, quæruntque sua pia culmina villæ. Sola loca stabant; dum deflent fata locorum. Horum versuum prior tantum et a secunda manu margini Codicis A inscriptus fuit; duos habet Codex B: quum eis æquus sensus attribui possit, et certe priori posterior non consentiat, recte deleverunt et Ciofanus et Heinsius. 699. Casa parva.] Pro parva, Junianus pena, quod ortum ex plena videtur, idque placebat Burmanno: plena duobus, tam angusta, ut vix duos caperet. Regii nostri, parva. 700. Furcas subiere columnæ.] Seneca, Ep. 90. de casis priscorum hominum, Furce utrinque suspensæ fulciebant casam, spissatis ramalibus, etc. Stramina, quibus tecta casa, flavescunt, in aurum mutantur. Tribuitur quidem flavus color et auro, ut ix. 688. in primis tamen straminibus ipsis. Itaque hoc loco e conjectura Capoferrei mallem fulvescunt; nam auri fulva natura; Plin. xxxiv. 2. s. 3. Sed restat alia difficultas. Mox rursus aurata tecta commemorantur. Olim hæc verba alio ordine lecta sunt; Heinsius enim ait, ex fide optimorum Codicum se ordinem verum restituisse. Lenzius igitur non male putat, Ovidium scripsisse, Stramina flavescunt (fulvescunt) aurataque tecta videntur, Calataque fores, adopertaque marmore tellus. Fores calatæ etiam in regia Solis, ii. 6. Post versum 702 Codex Regius A addit hunc: Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon. Quo versu cum præcedentibus sequentia forsan melius jungerentur : sed esset vitiosa repetitio; nam is est jam versus 682; quare non admittendum censui. 704. Justitia summa virtus, quæ reliquas complectitur omnes. E plu rimis MSS. Judicium revocandum putavi, quod Ciofanus paucorum auctoritate, non bene in consilium mutavit; namque judicium eleganter dicitur quod consulto, deliberatione in Digna, quid optetis." Cum Baucide pauca locutus, Judicium Superis aperit commune Philemon: 706 "Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri Poscimus; et quoniam concordes egimus annos, stituta, fit. Multi MSS. indicium, facili lapsu. Etiam in Æneid. vii. 443. Deum effigies et templa tueri de ædituo, νεωκόρῳ. Non optant illi opes immensas, sed moderata satis, ex pietate sua tam in Deos quam mutua. Poscere, precari. 710. Tumulandus, sepeliendus, ut supra vii. Sæpe eo verbo Noster utitur: usus eo est jam Catullus, lxv. 153. 711. Fides sequitur, quia fit, quod promiserant Dii. Tutela, tutores, antistites templi. Supra, iii. 617. tutela prore. Soluti, fracti. Annis avoque sane eodem redeunt; sed nil lucramur, si cum Heinsio senioque corrigimus. Gradus templi, de quibus vide ad i. 375. Inciperent casus, more ædituorum, qui peregrinis tradebant templi originem, sacra, etc. Frondere, frondescere, ut supra patere pro patescere. Fronduit autem Philemon in quercum, Baucis in tiliam, versu 620. 716. Gelidos e Juniano pro geminos, quod mox reperitur, amplexus est Burmannus. 719. Tyaneius; alii, Fincius, Trineius, Thineyus, Tirinthius, Chineius, Tyreneus. Nostri Regii, Thirneius. Tyaneius haud dubie corruptum est. Tyana enim, urbs Cappadociæ, remota nimis est, quam ut incola ejus arbores Phrygias ostendere potuerit. Lenzius putat, rem accidisse in confinio Phrygiæ et Cappadociæ, adeoque communem fuisse utrique terræ. Hoc ferri posset, si modo constaret Ovidium Tyaneius dedisse. Sed MSS. mirum in modum hic variant, et ita, ut ex ista varietate vix quidquam certi elici possit. Mox revocavi antiquiorem lectionem gemino corpore, quam Ciofanus ex Vaticano Statii et uno suo in gemina arbore mutaverat, approbante Burman. qui truncos tantum arborum restitisse putabat, amissis vetustate ramis. Immo rami mox diserte memorantur. Trunci ergo sunt arbores, quæ Lelegis tempore integræ resta Incola de gemino vicinos corpore truncos. 720 Hæc mihi non vani, neque erat cur fallere vellent, Narravere senes: equidem pendentia vidi Serta super ramos; ponensque recentia, dixi: "Cura pii Dîs sunt; et, qui coluere, coluntur." VII. Desierat; cunctosque et res et moverat auctor, 725 Thesea præcipue; quem facta audire volentem Mira Deum, nixus cubito Calydonius amnis Talibus alloquitur: Sunt, o fortissime, quorum Forma semel mota est; et in hoc renovamine mansit: Sunt, quibus in plures jus est transire figuras; 730 Ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu: Nam modo te juvenem, modo te videre leonem: Nunc violentus aper; nunc, quem tetigisse timerent, bant, versu 620. et repetitur hic, quod maxime in iis memorabile, factas esse e gemino corpore. 723. Sertis aliisque donariis ornari solebant arbores, eæque summa religione colebantur a prætereuntibus, nec facile quisquam eas violabat manu aut securi. Vide Herald. ad Arnob. i. p. 22. Cura pii Dis sunt; et --coluntur. Colit Deus homines, quando curam eorum gerit. Cic. N. D. i. 41: Cur Deos ab hominibus colendos dicas, quum Dii homines non colant? Lactant. Epit. 27: vitam hominum excolere, eosque ab omni malo tueri. 725-884. Proteus et Mestra.] Exponitur de iis, qui formam habebant ambiguam, hoc est, quibus licebat modo in hanc, modo in illam formam transire, in quibus Proteus, 725-737. et Erisichthonis filia. De Proteo locus classicus apud Homer. Od. A. 364 sqq. quem Virgilius, Georg. iv. 387 sqq. et Noster xi. 254. expresserunt. Tam ambiguum autem, ut ii. 9. vocatur, Deum finxerunt haud dubie prisci auctores, quibus placebat aquam esse principium omnium rerum; Orpheus, hymn. 24. Vide Heynium ad Virg. dicto loco. 727. Nixus cubito.] Jacuerat in lectulo; nunc, quum narrare vult, se erigit. Renovamen pro transformatione, aut nova forma, nove dictum. Jus, potestas concessa. In iis Thetis transformis, xi. 241 sqq. Nereus secundum Pherecydem in Schol. Apollon. iv. 1396. 731. Complexi, etc.] Homerus eum juxta Pharum insulam collocat, Virgilius in Carpathio mari, ut adeo illud figmentum cum philosophemate, unde pendet, ex Ægypto originem traxisse videatur. Secundum Homerum, Od. A. versu 417. omnia tentat fieri, öoo' ἐπὶ γαῖαν Ερπετὰ γίνονται, καὶ ὕδωρ Kai Jeσπidaέç πup, et ver. 456. fit leo, draco, panthera, ingens sus, liquida aqua, arbor. Videri, cerni. Interdum, etc. Virgilius, Georg. iv. 409 sqq. : Aut acrem flammæ sonitum dabit-aut in aquas tenues dilapsus abibit. Anguis eras: modo te faciebant cornua taurum : Sæpe lapis poteras, arbor quoque sæpe videri: 735 Interdum faciem liquidarum imitatus aquarum Flumen eras; interdum undis contrarius ignis. Nec minus Autolyci conjux, Erisichthon enata, Juris habet: pater hujus erat, qui numina Divûm Sperneret, et nullos aris adoleret honores. Ille etiam Cereale nemus violàsse securi 738. Autolyci conjugem Tzetzes ad Lycophr. ver. 410. et Lactant. in Argumento hujus fabulæ, Mestrum vocant; Palæphatus, cap. 24. Metram ; Antoninus Liberalis, cap. 17. Hypermestram. Pausanias vero, Arcad. p. 605. auctor est, Autolycum, Parnassi incolam, Mercurii, sive verius Dædalionis filium, uxorem habuisse Neæram, Perei filiam. Quem dissensum ita componit Burman. ut Autolycum bis matrimonium iniisse dicat. De Autolyci fatis vide Hygini fabulas 200, 201. Sed in hac fabula notabilius est Erisichthonis facinus et fames, quam Mestræ metamorphosis. Erisichthon enim, Thessalus, Triopæ filius, quum domum sibi struere vellet, arbores in luco vetusto et Cereri sacro cædit. Triopam hoc fecisse tradunt Herodes Attic. in Inscript. et Hyginus, P. A. ii. 14; vide tamen Salmasium ad illam Inscript. et Spanhem. ad Callimachi hymnum in Cer. ver. 24. A quo conatu quum nec prodigiis, nec precibus deterreri posset, Ceres irata ei injicit diram famem, qua absumitur. Confer. Diodorus, v. p. 331. in primisque Callimachus, hymn. in Cer. ver. 23116. qui et ipse fabulam copiose enarravit. Hinc Scaliger Poet. v. 8. utramque descriptionem ita comparavit, ut principatum deferret ad Ovidium; quam sententiam non probavit Ernesti. Is enim, in Excursu ad hymnum in Cer. subjecto, eam sub examen vo 740 cavit, docuitque iniquum fuisse judicem Scaligerum in comparandis his descriptionibus. Ipse magis favere videtur Callimacho suo. Fortasse res ita expediri potest. Studet Callimachus summæ simplicitati, quam postulat hymnorum ratio; Ovidius contra id agit, ut omnia ingenii sui luminibus exornet. Habet igitur uterque suas in suo genere virtutes; plures tamen et majores, ut equidem arbitror, Ovidius. 739. Numina Divum, Divos. Honores dignius, quam, sacrificia, quæ adolentur in honorem Deorum; Virgilius, Æneid. i. 49. aris imponat honorem; Noster, x. 681. turis honorem. Pro honores plerique vetustiores, odores. Codex Regius B. odorem. At idem Virgilius, Æneid. iii. 547: Junoni Argiva jussos adolemus honores. 741. Cereale nemus.] Juxta Dotium, urbem Thessaliæ, prisci incolæ Cereri consacraverant nemus, quod copiosius describitur a Callimacho, vers. 27-30: quam descriptionem a Nostro omissam esse propterea, quod jam alio loco ea exornatione usus sit, Ernesti monet. Violare et temerare impietatem declarant Erisichthonis, qua cædebat arbores sacras, quod summum nefas. De verbo temerare ad ii. 592. Templum Cereris dirutum esse ab Erisichthone, tradit Hyginus, P. A. ii.14. ex falsa haud dubie interpretatione vocis réuevos, quod et templum et lu |